The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Religio

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | az | ba | bc | bd | be | bf | bg | bh | Ubi

Religio a

Non propterea Christiana milicia ad pietatem diuites humiliantur ut pauperes ad superbiam extollantur. Nullo modo enim decet ut in ea uita ubi senatores fiunt laboriosi, ibi fiant opifices ociosi, et quo ueniunt relictis deliciis suis qui fuerunt prediorum Domini, ibi sint rustici delicati.

Augustinus de opere monachorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio b

Non dicatis aliquid proprium sed sint nobis omnia communia et distribuatur unicuique uestrum a preposito uestro uictus et tegumentum, non equaliter omnibus quia non equaliter ualetis omnes, sed pocius unicuique sicut cuique opus fuerit. Sicut legitur in actibus apostolorum quia erant eis omnia communia et distribuebatur uniuersis, sicut opus fuerat. Qui aliquid habebant in seculo quando ingressi sunt monasterium, libenter uelint illud esse commune; qui autem non habebant, non ea querant in monasterio que nec foras habere poterunt, sed tamen eorum infirmitati quod opus est distribuatur, eciam si paupertas eorum quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat inuenire, tamen non ideo putent se felices esse quia inuenerunt uictum et tegumentum quale foris inuenire non potuerunt. Nec erigant ceruicem quia sociantur eis ad quos foris accedere non audebant, sed sursum cor habeant et terrena bona non querant ne incipiant esse monasteria diuitibus utilia, non pauperibus si diuites illic humiliantur et pauperes illic inflantur.

Augustinus de communi uita uel regula clericorum.

Varia
Fons primus
Fons primus et editiones 1493/5 & 1550
[Back to top]

Religio c

Et rursus illi qui aliquid uidebantur in seculo esse non habeant fastidio fratres suos qui ad illam sanctam societatem ex paupertate uenerunt. Magis autem studeant non de parentum dignitate, sed de pauperum fratrum societate gloriari. Nec extollantur, si communi uite de suis facultatibus contulerint aliquid, nec de suis diuiciis magis superbiant quia eas monasterio parciuntur quam si eis in seculo fruerentur. Alia quippe quecumque integritas in malis operibus exercetur ut fiant, superbia uero eciam bonis operibus insidiatur ut pereant, et quid prodest dispergendo dare pauperibus et pauperem fieri cum anima misera superbior efficitur diuicias contempnendo quam fuerat possidendo?

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
Fons primus et editiones 1493/5 & 1550
cf. Relinquere b & Superbia h
[Back to top]

Religio d

Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine ibi aliter tractantur in uictu, non debet aliis molestum esse nec iniustum uideri eis quos fecit aliqua consuetudo fortiores, nec illos feliciores esse putent quia non sumunt quod sumunt ipsi, sed sibi pocius gratulentur quia ualent quod non ualent ipsi.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
Fons primus et editiones 1493/5 & 1550
[Back to top]

Religio e

Michi arrogare non audeo ut domus mea melior sit quam archa Noe ubi tamen inter tot homines unus reprobus inuentus est; aut melior sit quam domus Abrahe cui dictum est: Eice ancillam et filium eius; aut melior sit quam domus Ysaac cui de duobus geminis dictum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Simpliciter autem fateor ex quo Deo seruire cepi quomodo sicut difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt, ita non sum peiores expertus quam qui in monasterio defecerunt.

Augustinus in epistola ad Vincencium donatistam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio f

Apostolici dicuntur qui se hoc nomine arrogantissimo uocauerunt eo quod in suam communionem non acciperent utentes coniugibus et res proprias possidentes. Quales habet catholica ecclesia et monachos et clericos plurimos.

Augustinus in libro de heresibus.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Religio g

Amputetis occasionem turpium nundinarum quibus existimatio uestra leditur et infirmis offendiculum ponitur, et ostendite hominibus non uos in ocio facilem uictum, sed per angustam et artam uiam regnum Dei querere.

Augustinus in libro de opere monachorum.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Religio h

Latro est et domum Dei conuertit in speluncam latronum qui lucra de religione sectatur cultusque eius non tam cultus Dei quam negotiationis occasio est.

Ieronymus super Mattheum libro III.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio i

Pudet dicere de cauernis cellularum dampnamus urbem in sacco et cinere ueluti de ipsis sentenciam ferimus. Quid facit sub tunica penitentis regius animus qui alios uult regere et a nemine regi, alios iudicare et a nemine iudicari?

Ieronymus in epistola ad Marcum.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Religio k

Egyptiorum monasteria hunc tenent morem ut nullum absque opere aut labore suscipiant, non tam propter uictus necessitatem, quam propter anime salutem ne perniciosis uagentur cogitationibus.

Ieronymus in epistola ad Rusticum monachum.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Religio l

Sunt ditiores monachi quam fuerant seculares; possident opes sub Christo paupere quas sub locuplete dyabolo non habuerant et suspiret eos ecclesia diuites quos tenuit mundus ante mendicos. Nepocianus noster aurum calcans cedulas consectatur.

Ieronymus in epistola ad Elyodorum monachum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio m

Natus in paupere domo et in tugurio rusticano qui uix milio et pane crebrario rugientem saciare uentrem poteram, nunc similam et mella fastidio.

Ieronymus de seipso ad Nepocianum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio n

Nummum addunt nummo et marsupium suffocantes matronarum opes uenantur obsequiis. Modica esca in hamo ponitur ut matronarum in eo sacculi protrahantur, sic bestie, sic aues, sic capiuntur et pisces. Parum tribuunt ut amplius accipiant que magis uenatio est appellanda quam donatio.

Ieronymus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio o

Sepe de uita proximorum querimus, mutare locum conamur, secretum uite remotioris eligere, uidelicet ignorantes quia si desit spiritus, non adiuuat locus. Iste enim Loth de quo loquimur in Sodomis sanctus extitit, in monte peccauit. Quod autem loca mentem non muniunt, ipse humani generis primus testatur parens qui in paradiso cecidit. Sed minus sunt omnia que loquimur ex terra. Nam si locus saluare potuisset, Sathan de celo non caderet.

Gregorius super Ezechielem omelia IX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio p

Quia terreni principes magna se Deo humilitate substernunt, praui homines nunc ad fraudis argumenta uertuntur. Quia enim illos religionem reuereri conspiciunt, ipsi cultum religionis assumunt et bonorum uitam sub despectis uestibus iniquis operibus premunt. Mundi quippe dilectores sunt qui hoc in se quod homines uenerantur ostendunt, atque eis qui uere se despiciunt, non mente sed ueste copulantur quia presentem gloriam amantes assequi non possunt quasi despicientes sequntur. Honores enim fugiunt ut honoribus obuient.

Gregorius libro XXXI. moralium.

Varia
Fontes primi
cf. Honor p (2)
[Back to top]

Religio q

Multi de inchoata iusticia laudari appetunt; preesse ceteris melioribus concupiscunt quos plerumque dum iuxta uotum presens prosperitas sequitur, multo plusquam prius fuerant, de sanctitatis habitu peiores fiunt.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio r

Cuncta sollicite fugiens portum monasterii pecii et relictis que mundi sunt ut frustra tunc credidi, ac ex huius uite naufragio nudus euasi. Quia enim plerumque nauem incaute religatam, eciam de sinu tuti litoris unda excutit, cum tempestas excrescit, repente me sub pretextu ecclesiastici ordinis in causarum secularium pelago reperi et quietem monasterii qui habendo non fortiter tenui quam stricte tenenda fuerit, perdendo cognoui.

Gregorius in prologo moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio s

Eo quoque tempore quo ad ministerium altaris accessi, hoc de me ignorante me actum est ut sacri ordinis pondus acciperem, quatenus in terreno palacio licencius excubarem.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio t

De religiosis et bene ordinatis monasteriis nullus professorum meo consilio nec arctioris quidem desiderio sine licencia sui senioris egreditur. Egressus tamen si melius inuenerit et elegerit, meo nichilominus iam consilio non regreditur ad inferius bonum quod reliquerat et contempserat pro meliori.

Bernardus de precepto et dispensatione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio u

Attende diligenter quid diligas, quid metuas, unde gaudeas uel contristeris, et sub habitu religionis animum secularem, et sub pannis conuersionis inuenies cor peruersum.

Bernardus sermone XXXVI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio x

Video quosdam quod sine dolore uideri non debet, post aggressam Christi miliciam rursus implicari secularibus, rursus terrenis cupiditatibus immergi cum magna cura erigere muros et negligere mores sub pretextu quoque communis utilitatis uerba uendere diuitibus et matronis salutationes, sed et contra sui imperatoris edictum concupiscere aliena, et sua cum lite repetere. Ita ne se mundo et sibi mundum cruxifixerunt ut qui ante uix in suo uico uel opido cogniti fuerint, modo circumeuntes prouincias et curias frequentantes, regum noticias, principum familiaritates assecuti sunt.

Bernardus omelia IIII. super Missus est.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio y

Video quod non parum doleo post spretam seculi pompam nonnullos in scola humilitatis superbiam magis addiscere, ac sub alis mitis humilisque magistri grauius insolescere et impacientes amplius fieri in claustro quam fuissent in seculo.

Bernardus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio z

Plerique in domo Dei non paciuntur in contemptu haberi qui in sua domo non nisi contemptibiles esse potuerunt ut quia uidelicet ubi a pluribus honores appetuntur, ipsi locum habere non meruerunt, saltem ibi honorabiles uideantur, ubi ab omnibus honores contempnuntur.

Bernardus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio ab

Inhumane redarguis eorum opera quorum refugis onera. Temerarie obiurgat uirum reuertentem de prelio mulier nens in domo. Dico enim si is qui de claustro est eum qui uersatur in populo interdum minus districte, minusue circumspecte sese agere deprehenderit uerbi gracia in uerbo, in cibo, in sompno, in risu, in ira, in iudicio; non ad iudicandum confestim prosiliat, sed meminerit scriptum: Melior est iniquitas uiri quam mulier benefaciens. Nam tu qui in tui custodia uigilas benefacis, sed qui iuuat multos, melius facit et uirilius. Quod si implere non sufficit absque aliqua inequalitate uite conuersationis sue, memento quia caritas operit multitudinem peccatorum. Hec dicta sunt contra geminam temptationem qua sepe uiri religiosi episcoporum uel ambire gloriam uel excessus temere iudicare, dyabolicis instigationibus incitantur.

Bernardus super Cantica sermone XII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio ac

Tu qui in congregatione es, bene uiue ordinabiliter, sociabiliter et humiliter: ordinabiliter tibi, sociabiliter proximo, humiliter Deo.

Bernardus in sermone quodam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Qui secundum regulam uiuere statuunt, etsi non ad unguem, ut dicitur, totam custodiunt, etsi qua pro sui claustri ritu uel mutant uel pretermittunt, a regulari tamen professione non discedunt, dum tamen sobrie et iuste et pie pro moribus uiuere non desistunt.

Bernardus in libro de precepto et dispensatione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio ae

Claustralis paradisus ad suauem spirantis austri clemenciam quasi tot floribus uernat, quot uirtutibus habundat. Dum enim dyabolus officinas fratrum circuit, debet eum fugare ab oratorio deuotio, a refectorio lectio, a dormitorio stramenta uilia, a capitulo paciencia.

Bernardus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio af

Non uultis esse contenti communi uita. Non sufficit uobis regulare ieiunium, non sollempnes uigilie, non imposita disciplina, non mensura quam uobis partimur in uestimentis uel alimentis; priuata prefertis communibus. Qui uestri curam semel nobis credidistis, quid rursum de uobis intromittitis? Nam illam qua tociens Deum conscienciis uestris testibus offendistis, propriam scilicet uoluntatem uestram. Ecce nunc iterum magistram habetis, non me! Illa uos docet nature non parcere, racioni non acquiescere, seniorum consilio uel exemplo non obtemperare, nobis non obedire. An ignoratis quia melior est obediencia quam uictime? Non legistis in regula uestra quod quicquid fit sine uoluntate uel consensu spiritualis patris, uane glorie deputabitur, non mercedi?

Bernardus super Cantica sermone XIX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio ag

Si quid religionis oritur, quicumque resistit, quicumque repugnat, plane cum Egyptiis paruulos Israelitici germinis necare conatur; immo cum Herode nascentem persequitur saluatorem.

Bernardus in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio ah

Felix domus et beata semper congregatio ubi de Maria Martha semper conqueritur. Nam Mariam Marthe emulari indignum prorsus est.

Bernardus in epistola quadam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio ai

Professionem tuam habitu et incessu demonstra ut sit ingressu tuo simplicitas, in motu puritas, in gestu grauitas, in incessu honestas.

Ysidorus in sinonimis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio ak

Qui ad confessionem sanctitatis pretendit ut aliis quandoque preesse desideret, iste non est discipulus Christi, sed prauitatis sectator existit quia non pro Deo, sed seculi honore studet portare crucis laborem.

Ysidorus de summo bono libro III.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio al

Habundans est pauperi religio, mediocri sufficiens, tollerabilis diuiti, infirmis larga, delicatis compaciens, fortioribus moderata, penitentibus misericors, peruersis seuera, bonis optima; hec sunt beneficia religionis.

Hugo de claustro anime libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio am

Quattuor sunt in habitu religionis notabilia, scilicet uilitas et superfluitas, paucitas et preciositas; in uilitate uana gloria et simulatio, in preciositate superbia aut delectatio, in paucitate intollerancia siue desperatio, in superfluitate uero amor seculi non amor celi, amor palacii non paradisi notatur.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio an

Habet enim lex claustralium iudices et testes atque consiliarios suos. In lege etenim Domini duo testes sunt: uita et consciencia; duo iudices: meditatio et sciencia; duo consiliarii: amor Dei et proximi. Bonus testis, bona uita; bonus iudex, bona consciencia. Coram Deo testis est consciencia, coram hominibus uita.

Hugo libro de claustro anime et de duodecim abusionibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

______________________________

Qualis debet esse religionis habitus ostendit apostolus: Non in ueste preciosa et cetera. Sed hodie sepe cappa canonici et cuculla monachi non differunt a pallio militis, sed ut ait quidam sapiens: Miles et monachus ex eodem panno parciuntur, ille sibi cucullam, ille clamidem. Non multum differt habitus canonici regularis et secularis, sed si forte regularem uideas, archidiaconum uel episcopum te uidisse contendas.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio ao

Quam detestanda peruersitas in monasterio ut ubi fiunt diuites laboriosi sint pauperes delicati qui in seculo pauperiores uixerant quam nunc in claustro uiuant et nunc in monasterio querunt que nec foris habere non poterant. Mentior ego si non uidi quorum talis paupertas erat, quando foris erant, quod nec ipsa necessaria inuenire poterant, erigentes ceruicem uoluerunt sociari hiis ad quos foris accedere non audebant, et qui ante conuersionem lectulum proprium nusquam habebant, nunc si forte uoluntas eis fuerit eundi alicubi ornamenta lectuli secum portant. Vidi et ego, nisi fallor, monachum camisia uestitum iocantem et dicentem: Carior est stamina quam camisia, tunica uero uestiri magna est difficultas. Sed forsitan dices: Quoniam infirmus erat huius, immo sanus et peculans et pingui residens equo, habundans rebus et curias frequentans. Qui tamen ante conuersionis habitum, pedes ire consueuerat, nec semper lineis induebatur.

Hugo ibidem.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Religio ap

Norunt multi quod saturitatem uentris sequitur leuitas operis et uanitas mentis. Scriptum est enim: Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere. Ludere, inquit, non legere. Sunt qui post delicati cibi fercula cum in claustro sedeant, non lectioni et silentio, sed rumoribus et curiositati uacant, qui locum loquendi et tacendi nusquam et nunquam seruant, sed instabiles et ociosi nunc hos, nunc illos ad loquendum uocant. Pone, inquit, ori meo custodiam et ostium circumstancie labiis meis; ostium, dixit, non murum. Si enim murus poneretur, loquendi licencia omnino negari uideretur. Sed ostium ponitur qui tempore et loco clauditur et aperitur. Est tempus et locus tacendi et loquendi. Aperitur itaque ostium hora constituta, scilicet in claustro lectioni, in capitulo confessioni, in ecclesia orationi. Clauditur iterum in claustro confabulationi, in capitulo contentioni, in ecclesia uane modulationi.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio aq

Gaudent multi claustralium cum de regibus fabulantur, dum casus militum narrant, dum pro illis loquntur, a quibus non agnoscuntur, multorum partes defendunt, pro multis irascuntur, pro multis litigant, ignorant tamen quod negant aut quod affirmant.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio ar

An nescis dyabolum expulsum a capitulo celi, Adam a capitulo paradysi, Iudam a capitulo Christi? Primum capitulum fuit in celo, secundum in paradyso, tercium in orto. In unoquoque tamen preerat Deus. In primo culpa superbie, in secundo inobediencie, in tercio auaricie. De primo dicitur: Ponam sedem meam ad aquilonem et ero similis altissimo; de secundo dicitur: De ligno sciencie boni et mali ne comedas; de tercio dicitur: Et retulit triginta argenteos et proiecit in templo. Pena prime culpe casus, secunde labor, tercie laqueus. De prima dicitur: Vidi Sathan id est fulgur de celo cadentem; de secunda: In sudore uultus tui uesceris pane tuo; de tercio: Laqueo se suspendit. Hiis tribus tres claustralium ordines assimilantur, hii scilicet qui sedem prelationis querunt et preesse non possunt, alii qui nec obedire uolunt, tercii familiares magistris loculos portantes et in occulto detrahentes.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio as

Sunt enim quidam qui mente uagi, oculis attoniti, habitu dissoluti, plana parietum prospicientes perlustrant; aliud cantant et aliud cogitant. In choro sunt corpore et in foro mente; nunc intus, nunc foris exeunt. Psalmodie uerba proferunt, sed psalmodie sensum non intelligunt. Sunt alii uoce dissoluti qui uocis modulatione gloriantur, nec tantum gaudent de dono gracie, sed eciam alios spernunt, tumentes elatione, aliud cantant quam libri habeant, et quanta est leuitas uocis, tanta forsitan est et mentis. Cantant forsitan ut placeant populo magis quam Deo. Si sic cantas ut ab aliis laudem queras, uocem tuam uendis et facies eam non tuam sed suam.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio at

Ego autem quomodo accedam qui porto plumam structionis in habitu religionis ut non placeam moribus sed uestibus. Quasi enim structio uolatum simulo, sed tantum pedibus terram tango; uolito habitu sed tango affectu. Vnde et ueritas dicit: Hii sunt qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium, intus autem sunt lupi rapaces. Exterius enim contegor ouis uellere, intus autem seuio cupiditate.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio au

Superstitio dicitur uere religioni superaddita falsa religio.

Hugo.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio ax

Sunt quidam qui uelut conuersi ex pristinis moribus nichil abiciunt, non mente mutantur sed ueste, nec actu sed habitu. Hii sunt qui sermone tantum non opere seculo renunciasse contenti seculariter uiuunt, et uicia sua inani professione uite melioris abscondunt, ac religionis ymaginarie nomine palliati, opinionem uirtutis pro uirtute suscipiunt; predicant magna, nec faciunt; accusant uicia, nec deponunt; publice sibi displicere simulant quod occulte committunt; magni student uideri, non fieri.

Prosper de uita contemplatiua libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio ay

Laudant quorum cupiunt predicatione laudari, ieiunant ut uultus sui pallorem perniciosis laudibus uendant. Ad reprehendendos alios prompti, sed non paciuntur a quibuslibet uel leuiter reprehendi. Ad faciem publicam pacienciam fingunt et in animo iracundie uirus abscondunt, ad nocendum parati cum nocendi tempus inuenerint; suorum actuum negligentes fiunt aliorum procati libertate censores. Imprudenter se assumunt uirginibus sacris et uiduis quibus conglutinantur affectu ut facilius ab ecclesie, quod dictu quoque nephas est, quam ab earum communione discedant. Qui etsi cum illis forte non peccant, tamen male suspectionis de se prebendo materiam, uitam maculis sinistre opinionis infamant.

Prosper ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio az

Religionis affectus non solum deuotione corporis, sed magis archano geritur cordis.

Cassiodorus super Psalmum XLIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio ba

Hec tria studia ociorum sunt in claustro: uagatio oculorum, superfluitas uerborum, peruersitas cogitationum. Hec tria uicia eiciunt fratrem de claustro.

Cassiodorus super illud Psalmorum: Egrediebatur foras et loquebatur in id ipsum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio bc

Ad professionem nostram pertinet subiectione et abiectione gaudere, paupertatis studium querere, et non solum facultates sed eciam ipsas uoluntates de cordibus eradicare. Nichil enim habere interdum res necessitatis est, nichil autem cupere uirtutis.

Cesarius in ammonitione XXV.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio bd

Videte uocationem uestram, fratres karissimi; uenire ad heremum summa perfectio est, non perfecte in heremo uiuere summa dampnatio est. Quid prodest si in loco quies teneatur et inquietudo in corde seruetur; si in habitatione sit silencium, et in habitatoribus uiciorum sit tumultus et colluctatio passionum; si exteriora nostra serenitas teneat, et interiora tempestas?

Cesarius in ammonitione XXVIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio be

Verus religiosus debet esse neglector quietis, fugax uoluptatis, appetitor laboris, paciens abiectionis, impaciens honoris, pauper in pecunia, diues in consciencia, humilis ad merita, superbus ad uicia.

Eusebius in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio bf

Iuxta sentenciam cordis mei, si paradysus in hac uita presenti est, uel in claustro, uel in scolis est. Quicquid enim extra hec duo est, plenum est anxietate, inquietudine, amaritudine, formidine, sollicitudine et dolore.

Petrus Rauennas in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio bg

Spes fructuum releuat agricolam a labore, fortemque pugilem contempnere facit molestias ictuum spes corone. Tibi quoque furetur grauamina claustri et grate seruitutis officium expectatio iubilei. Nudus athleta forcius dimicat. Natator exuitur ut fluuium transeat; uiator exoneratur a sarcinis ut expedicius currat.

Petrus Rauennas in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Religio bh

Religio est per quam reuerenti famulatu cerimonie diuini cultus exercentur.

Tullius de natura deorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Abusio d
Communitas b
Contemplacio d, Contemplacio n
Deuocio n
FRATERNITAS
Iactancia a
Ipocrisis e, Ipocrisis f, Ipocrisis g
Mandatum k
MONACHUS
MURMUR
OBEDIENCIA
Ordo d
PAUPERTAS
Pax u
Penitencia ad
Perfectio c
Pietas e
RELINQUERE
Sacerdos ae
Sanctitas f
SOLITUDO
Superbia ae
Temptatio ap
Voluntas ah

Varia