Natiuitas
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | Ubi
Natiuitas a
Aurum igitur soluitur quasi regi magno, thus immolatur ut Deo, mirra prebetur tanquam pro salute omnium morituro. Habuit enim predicatores angelos, narratores celos, adoratores magos.
Augustinus in sermone de epiphania.
Fontes primi
[Back to top]
Natiuitas b
Nobilitas fuit Christi nascentis, in uirginitate parientis; nobilitas parientis, in diuinitate nascentis.
Augustinus super Iohannem.
Fons primus
[Back to top]
Natiuitas c
Michi enim impossibile est generationis scire secretum; mens deficit, uox silet, non mea tantum sed et angelorum, supra potestates et supra cherubin et supra seraphin et supra omnem sensum est, quia scriptum est:
Pax Christi supra omnem sensum. Et si pax Christi super omnem sensum est, quomodo non est supra omnem sensum tanta generatio? Tu ergo ori manum pone, scrutari non licet superna misteria. Licet scire quod natus sit;
non licet discutere, quomodo natus sit. Hoc enim querere metus est. Ineffabilis enim est illa generatio, unde Ysais ait: Generationem eius quis enarrabit? Hoc humanum sensum et intelligenciam mundi excedit. Hoc non
capit humane intelligencie ratio, sed prudencie fidelis professio est.
Ambrosius contra hereticos.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Natiuitas d
Nato regi aurum offerimus, si in conspectu illius claritate superne sapiencie resplendemus. Thus offerimus, si cogitationes carnis per sancta orationum studia in ara cordis incendimus ut suaue addendo per
celeste desiderium redolere ualeamus. Mirram offerrimus, si carnis desideria per abstinenciam mortificamus.
Gregorius omelia X.: Cum natus esset Ihesus in Bethleem.
Fons primus
[Back to top]
Natiuitas e
Celi rege nato, rex terre turbatus est quia nimirum terrena altitudo confunditur cum celsitudo celestis aperitur.
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Natiuitas f
Celi rege nato, angelorum chori in eius annunciatione prodeunt, hympnum dicunt et deuicta praue uite discordia, nos quos dudum despexerant, ciues agnoscunt, consono ore predicantes: Gloria in excelsis Deo et
cetera. Ac si dicant: Quos a nobis malicia disiunxerat, iam nunc in terra nata bonitas iungat.
Gregorius libro XXVII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Natiuitas g
Fratres, generationem istam quis enarrabit? Angelus nunciat, uirtus obumbrat, superuenit Spiritus; uirgo credit, uirgo parturit, uirgo permanet. Quis non miretur? Nascitur Verbum infans. Ibi agnoscitur longitudo
breuis, latitudo angusta, altitudo subdita, profunditas plana; ibi agnoscitur lux non lucens, uerbum infans, aqua sitiens, panis esuriens.
Bernardus super Cantica.
Fontes primi
[Back to top]
Natiuitas h
O natiuitas illibata sanctitate, honorabilis mundo, amabilis hominibus collati magnitudine beneficii, inuestigabilis eciam angelis sacri profunditate misterii, et in hiis omnibus admirabilis singulari excellencia
nouitatis, utpote que nec primam similem uisa est, nec habere sequentem! O partus sine dolore solus nesciens pudoris, corruptionis ignarus, non reserans sed consecrans uirginalis uteri templum!
Bernardus in sermone.
Fons primus
[Back to top]
Natiuitas i
Ihesus Christus Filius Dei nascitur in Bethleem Iude. Ihesus saluator: Quid tam necessarium perditis? Quid tam optabile miseris? Quid tam utile desperatis?
Bernardus in sermone.
Fons primus
[Back to top]
Natiuitas k
Nunquid plus potuit Adam in malo quam Christus in bono? Si ex Deo nati et in Christo electi sumus, quenam iusticia est ut plus noceat humana atque terrena quam ualeat diuina celestisque generatio?
Bernardus de noua milicia.
Fons primus
[Back to top]
Natiuitas l
Vbi aula regia? Vbi thronus? Vbi curia regalis frequencia? Nunquid aula est stabulum, thronus presepium, et tocius curie frequencia Ioseph et Maria?
Bernardus in sermone de epiphania.
Fons primus
[Back to top]
Natiuitas m
Nunquid inuenerunt palacium marmoribus splendidum? Nunquid aulam regiam diuersis populis personantem? Nunquid hastatas siue clipeatas militum cateruas? Nunquid equos regalibus phaleris insignes? Nunquid currus
auro ostroque fulgentes? Nunquid matrem eius dyademate coronatam aut in lecto eburneo recumbentem? Nunquid puerum bisso et purpura inuolutum? Vtique non sed pocius angustum et humile tugurium, uile squalidumque
presepium, et magis animalibus quam hominibus aptum, puerum uilibus pannis inuolutum, matrem uix tunicam habentem unam, non ad ornatum corporis sed ad tegumentum nuditatis.
Crisostomus super illud Matthei II.: Intrantes domum inuenerunt puerum cum Maria matre eius.
Fontes primi
[Back to top]
Natiuitas n
Non illius est filius fabri quem putatis, sed fabricatoris omnium qui fabricatus est auroram et solem. Nonne Dauid filius fuit agricole et tamen radix fuit stirpis regie? Cur ergo Christum propter parentum
ignobilitatem contempnunt?
Crisostomus super illud Matthei XIIII.: Nonne hic fabri filius.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Natiuitas o
Adorant magi in carne uerbum, in infancia sapienciam, in infirmitate uirtutem, et in hominis ueritate Dominum maiestatis ut sacramentum fidei sue intelligencieque manifestent quod cordibus credunt, muneribus
protestantur; thus Deo, mirram homini, aurum offerunt regi.
Leo papa in sermone de apparitione.
Fons primus
[Back to top]
Natiuitas p
Hec stella nunquam ante apparuit quia nunquam eam puer iste creauit et magis ad se uenientibus preuiam deputauit.
Fulgencius ad Probam.
Fons primus
[Back to top]
Natiuitas q
Generationem eius quis enarrabit? Fratres, generatio Christi sic enarrari non potest, credi potest; si lingua deficit, fides proficit. Magnus enim profectus est fidei cum tantum de Deo suo potest concipere,
quantum sermo non potest parturire.
Maximus in sermone de natali.
Fons primus
[Back to top]
Natiuitas r
Non mediocre tibi fidei hoc uideatur exemplum, non uilis persona pastorum; certe quo uilior ad prudenciam, eo preciosior ad fidem. Non sapientes sed simplices qui fucare audita nescirent, Dominus sui precones
elegit; non rethores sed piscatores ad euangelizandum destinauit.
Beda super Lucam libro I.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Natiuitas s
Coeternitatem sue maiestatis ostendit. Hodie enim apud Deum nullo inicio incipit, nullo fine concluditur. Non est ibi fuit nec erit, sed semper manet, semper est, et quicquid dixeris, illi hodie est.
Cassiodorus super illud Psalmorum: Ego hodie genui te.
Fons primus
[Back to top]
Natiuitas t
Licet Deus cunctos dies creauerit, singulariter tamen hunc diem fecisse dicitur qui Christi Domini natiuitate sacratus est; in quo merito exultari conuenit et letari quoniam in eo et dyabolus ius perdidit et
salutem mundus accepit.
Cassiodorus super illud Psalmorum: Hec est dies quam fecit Dominus et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
ADUENTUSGaudium p
Malicia k
Christus r, Christus ad
Varia