Natura
Natura a
Nullum quippe uicium ita contra naturam est ut nature deleat extrema uestigia.
Augustinus in quadam epistola.
Fons primus
cf. Amicicia di
[Back to top]
Natura b
Vince naturam diligencia, exclude corporis sompnum. Naturam nobis formare non possumus, possumus diligenciam.
Ambrosius in libro de Ioseph.
Fons primus
[Back to top]
Natura c
Natura creatrix quedam uis et potencia diuinitus rebus insita, alia ex aliis in suo genere producens.
Hugo.
Fons primus
[Back to top]
Natura d
Natura an fuit nouerca homini proiecto corpore fragili anxio ad molestias, molli ad labores, prono ad libidines.
Tullius in libro de naturalibus questionibus.
Fons primus
[Back to top]
Natura e
Nulla naturalia corporis aut animi uicia ponuntur; quicquid infixum et ingenitum est, lenitur arte, non uincitur.
Seneca XX. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Natura f
Tenenda est uia quam natura prescripsit, nec ab illa declinandum; illam sequentibus omnia facilia et expedita sunt; contra illam nitentibus non alia uita est quam contra aquam nauigantibus.
Seneca in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Ascensio tConsuetudo ab
Diuicie bi
Homo a, Homo k, Homo m
Lasciuia a
Ociositas l
Paupertas af
Senectus f
Varia