The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Ociositas

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | Ubi

Ociositas a

Nullus fructus ocii, immo magis dispendium; ociosus Esau amisit primatus benedictionem quia maluit cibum accipere quam querere.

Ambrosius in epistola ad Versellenum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas b

Nichil in sancto proposito ocio deterius est quod non solum modo non acquirit noua, sed eciam parata consumit. Sancte uite ratio processu gaudet et crescit, cessatione torpescit et deficit. Cotidianis ac recentibus uirtutum incrementis instauranda mens est, et uiuendi hoc iter non de transacto, sed de reliquo meciendum.

Ieronymus ad Demetriadem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas c

Ocium parit fastidium, exercicium famem; fames autem miro modo dulcia reddit que fastidium facit insipida.

Ieronymus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas d

Ociosum uerbum est quod sine utilitate loquentis et audientis dicitur, sed qui de rebus friuolis loquitur et fabulas antiquas narrat. Ceterum qui scurrilia replicat et cachinnis ora dissoluit et aliquid turpitudinis profert, hic non ociosis uerbis sed criminosis tenebitur reus.

Ieronymus super Mattheum libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas e

Semper aliquid operis facito ut te dyabolus inueniat occupatum. Non enim facile capitur a dyabolo qui bono uacat exercicio.

Ieronymus in sermone quodam.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Ociositas f

Omne uerbum ociosum quod locuti fuerint homines reddent de eo rationem in die iudicii. Ociosum quippe uerbum quod aut utilitate rectitudinis aut ratione iuste necessitatis caret.

Gregorius in omelia VI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas g

Nunquam Dei amor est ociosus. Operatur etenim magna, si est; si uero operari renuit, amor non est.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas h

Ociositas mater est nugarum, nouerca omnium uirtutum. Ipsa enim est que uirum fortem fortissime precipitat in reatum. Facit enim suffocare uirtutem, nutrire superbiam, et uiam construere ad gehennam.

Bernardus in sermone.

Varia
Fontes primi
cf. Ociositas i & Ociositas t
[Back to top]

Ociositas i

Si recte sapiens hortatur sapienciam scribi in ocio, cauendum et in ocio ocium; fugienda proinde ociositas, mater nugarum, nouerca uirtutum. Inter seculares nuge, nuge sunt; in ore sacerdotis, blasphemie. Interdum tamen si incidant ferende, referende tamen nunquam.

Bernardus de consideratione libro II.

Varia
Fons primus
cf. Ociositas h
[Back to top]

Ociositas k

Sapienciam scribe in tempore ocii. Ergo sapiencie ocia negocia sunt; et quo ociosior sapiencia, eo exercicior in suo genere.

Bernardus super Cantica.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas l

Subito procedenti de umbra ad solem, de ocio ad laborem, graue cernitur omne quod incipit; sed cum ab hiis dissuescere et ad illa se paulisper assuescere ceperit, usus tollit difficultatem, inuenitque facile esse quod impossibile ante putauit.

Bernardus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas m

Ociosum est quod nullam habet utilitatem uel utilitatis intentionem, et effeminari facit ocium.

Bernardus in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas n

Si propterea ociosum est uerbum quod nullam rationabilem causam habeat, quam rationem de eo reddere poterimus quod est preter rationem?

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas o

Qui ociosa quiete perfruitur, nisi spiritualiter uixerit, more pecudum uiuit.

Prosper in libro de uita contemplatiua.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas p

Non dormientibus prouenit regnum celorum, nec ocio et desidia torpentibus beatitudo eternitatis ingeritur.

Leo papa in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas q

Mens ociosi nichil aliud cogitare nouit quam de escis aut de uentre.

Iohannes Cassianus libro X. de spiritu accidie.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas r

Natura quidem humana sicut duris laboribus instruitur, ita per ocia torpencia fatuatur.

Cassiodorus in epistolis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas s

Ocium quod industrie et studio maxime contrarium uidetur, precipue subnecti debet, non quo euanescit uirtus sed quo recreatur.

Valerius Maximus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas t

Solitudo est que uirum fortem fortissime precipitat in reatum. Ea enim mediante honestas impudicicie arma sua reddit, degenerat sanctioris uite propositum, et odorifere opinionis gloria dampnabiliter euanescit.

Petrus Blesensis.

Varia
Fons primus
cf. Ociositas h
[Back to top]

Ociositas u

Ocium sine litteris mors est et uiui hominis sepultura. Omnia nobis mala solitudo persuadet. Circumspice singulos; nemo est cui non sanctius sit cum quolibet esse quam secum.

Seneca.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas x

Nullus michi per ocium dies exit. Partem noctium studiis uendico, non uaco sompno sed succumbo, et oculos uigilia fatigatos cadentesque in opere detineo.

Seneca VIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas y

Demetrius uitam ociosam et sine ullis fortune occursionibus mare mortuum reputat. In ocio inconcusso iacere non est tranquillitas; malicia est. Malo ut me fortuna in castris suis quam in deliciis habeat.

Seneca LXVIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas z

Gloriari ocio inhers ambicio est. Vitam in odium ocium adducere solet.

Seneca epistola XIX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ociositas ab

Sunt quorum corpus innoxium est et in mille facinorum furias mens ociosa discurrit.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Accidia e, Accidia p
Homo ab
Milicia q
Solitudo ae
Tempus f

Varia