Penitencia
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | l | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | az | ba | bc | bd | Ubi
Penitencia a
Penitencia aboleri peccata indubitanter credimus et in ultimo uite spiritu, si admissorum peniteat.
Augustinus de ecclesiasticis dogmatibus capitulo XLVIII.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia b
Melius est modica amaritudo in faucibus quam eternum tormentum in uisceribus.
Augustinus libro de decem cordis.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia c
In tribunal mentis tue ascende contra te, et reum te constitue ante te. Noli te ponere post te ne Deus te ponat ante te.
Augustinus in libro de utilitate agende penitencie.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia d
Nolite negligere quod uos pius Dominus peccantes sustinet quia quanto diutius expectat ut emendetis, tanto grauius iudicabit si neglexeritis.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia e
Sunt multi quos peccare non pudet, agere penitenciam pudet. O incredibilis insania, de uulnere ipso non erubescis et de ligatura uulneris erubescis! Nonne uulnus fedius et putridius est? Confuge ergo ad medicum,
age penitenciam, dic: Iniquitatem meam ego agnosco et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccaui quia tu solus sine peccato.
Augustinus super Psalmum L.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia f
Iusticia de celo prospexit. Tanquam Dei dicentis: Parcamus huic homini quia ipse sibi non pepercit; ignoscamus quia ipse agnoscit. Conuersus est ad puniendum peccatum suum; conuertar et ego ad liberandum eum.
Augustinus super Psalmum LXXXIIII.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia g
Ad agendam penitenciam non sufficit mores in melius commutare et a malis factis recedere, nisi et de hiis que facta sunt satisfacias Domino per penitencie dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis
sacrificium, cooperantibus elemosynis.
Augustinus libro de penitencia.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Penitencia h
Iugum meum leue est et sarcina mea leuis. Hec sarcina non est pondus onerati, sed ale sunt uolatori. Habent enim et aues pennarum suarum sarcinas. Et quid dicimus? Portant illas in terra, portantur ab illis in
celum.
Augustinus super Psalmos.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia i
Inanis est penitencia quam sequens culpa coinquinat. Nichil prosunt lamenta, si replicantur peccata. Nichil ualet a malis ueniam poscere et mala denuo iterare.
Augustinus in soliloquiis.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Penitencia k
Penitencia langores sanat, leprosos curat, mortuos suscitat, sanitatem auget, graciam conseruat; claudis gressum, aridis copiam, cecis restituit uisum; uicia fugat, uirtutes exornat, mentem munit et roborat.
Augustinus libro de penitencia.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia l
Qui per penitenciam peccata diluit, angelice felicitatis consors in eternum erit.
Augustinus libro de mirabilibus sacre scripture.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia m
Si quis positus in ultima necessitate sue egritudinis, uoluerit accipere penitenciam, et accipit et mox reconciliabitur, et hinc uadit, fateor uobis, non illi negamus quod petit, sed non presumimus quod bene
hinc exit. Si securus hinc exit, ego nescio. Penitenciam dare possumus, securitatem aut non. Nunquid dico: Dampnabitur? Sed nec dico: Liberabitur. Vis ergo a dubio liberari? Tene certum et dimitte incertum. Age
penitenciam dum sanus es. Si sic agis, dico tibi quia securus es, quia penitenciam egisti eo tempore, quo peccare potuisti. Si uis agere penitenciam, quando iam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa.
Augustinus sermone XXXVI. et ponitur de penitencia distinctione secunda.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
______________________________
Fidelior factus est Petrus postquam fidem se perdidisse defleuit, atque ideo maiorem graciam reperit quam amisit.
Ambrosius in sermone de bono Petro ad uincula.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Penitencia n
Quia rogare illos non delicti penitencia sed mortis urgentis admonitio compellit, nec dignus est in morte accipere solacium qui se non cogitauit moriturum.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Quando sic penites ut tibi amarum sapiat in anima quod ante dulce fuit in uita; et quod te prius oblectabat in corpore, ipsum te cruciat in corde; iam tunc bene ingemiscis ad Deum.
Ambrosius in quodam sermone.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Penitencia o
Quem enim morbus urget et pena terret, ad ueram uix ueniet satisfactionem, maxime cum filii quos illicite dilexerit sint presentes, uxor et mundus ad se uocent. Multos enim solet serotina penitencia decipere.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Amaritudinem radicis dulcedo pomi compensat; pericula maris spes lucri delectat; dolorem medicine spes salutis mitigat. Qui desiderat nucleum, frangit nucem. Penitenciam agat qui uult eterno adherere bono.
Preconia Christi narrare possunt qui ad palmam indulgencie meruerunt peruenire.
Ieronymus super Marcum super illud: Penitemini et credite euangelio.
Fontes primi
[Back to top]
Penitencia p
Peccauit Dauid quod solent reges, sed penitenciam gessit, fleuit, ingemuit quod non solent reges, confessus est culpam, et obsecrauit indulgenciam.
Ambrosius de Dauid libro I.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Apud Deum non tam ualet mensura temporis quam doloris, non abstinencia tam ciborum quam mortificatio uiciorum. Propter quod tempora penitencie pro fide et conuersatione penitencium abreuianda precipiunt, et pro
negligencia protelanda existimant. Tamen pro quibusdam culpis modi penitencie sunt impositi.
Ieronymus in quodam sermone.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Penitencia q
Quod David peccauit conditionis est, quod supplicauit correctionis; lapsus communis, confessio specialis. Culpam itaque incidisse nature est, delere se uirtutis.
Ambrosius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Necessaria est penitencia que aut equet crimina aut certe excedat.
Ieronymus in epistola ad Susanam.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Penitencia r
Egressus malicie uirtutis operatur ingressum eodemque studio quo crimen excluditur, innocencia copulatur.
Ambrosius de Caym et Abel libro I.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Cum mentem Deus ingreditur, constat proculdubio quod mox penitencie gemitus sequatur ut ei iam salubriter flere libeat que prius iniquitatibus flenda iocunditate gaudebat. Sed quo uberius culpa fletur, eo altius
agnitio ueritatis attingitur quia ad uidendum lumen interne bonitatis polluta dudum consciencia lacrimis baptizata renouatur.
Gregorius libro XXVII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia s
Qui penitenciam agit paratus debet esse ad obprobria perferenda iniuriasque subeundas nec commoueri, si quis ei peccati sui crimen obiciat.
Ambrosius libro de Ioseph capitulo XXXVI.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Apud misericordem iudicem nec ille fallax habebitur qui ad ueritatem reuertitur, eciam postquam mentitur quia omnipotens dum libenter nostram penitenciam suscipit, ipse suo iudicio hoc quod errauimus abscondit.
Gregorius omelia XXIX. super euangelia.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia t
Nichil peccare solius est Dei emendare sapientis et corrigere erratum et penitenciam agere peccati. Id tamen difficile est in hac uita homini. Quid enim tam rarum quam ut inuenias uirum qui se ipsum coarguat et
factum condempnet suum? Rara itaque confessio de peccato, rara penitencia, rara in hominibus uerbi huius assertio. Repugnat enim natura, repugnat uerecundia, natura quia omnes sub peccato qui carnem gerit culpe
obnoxius est. Ergo repugnat natura carnis et illecebra seculi innocencie integritatique. Repugnat eciam uerecundia quia erubescit unusquisque propriam culpam fateri, dum presencia magis quam futura cogitat.
Ambrosius epistola III. ad Simplicianum.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Quot habuit in se Maria oblectamenta, tot de se inuenit holocausta. Conuertit ad numerum uirtutum numerum criminum ut totum seruiret Deo in penitencia, quicquid ex se Deum contempserat in culpa.
Gregorius omelia XXXIII. super euangelia.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia u
Qui mala que perpetrauit insinuat sed flere que insinuerat recusat, quasi subducta ueste uulnus detegit, sed torpente mente medicamentum uulneri non apponit.
Gregorius libro VIII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia x
Fit plerumque gratior Deo amore ardens uita post culpam quam securitate torpens innocencia.
Gregorius in pastorali capitulo LII.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia y
Cum in graui peccato miser homo labitur, suadet ei dyabolus ne peniteat, ne confiteatur peccatum leue et modicum in corde affirmat, misericordiam predicat, longinqum spacium uite promittit; permanere in peccato
suggerit ut sic in contemptum Dei et desperationem sui inducat et perdat.
Gregorius in quadam omelia.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Penitencia z
Vnusquisque consciencia conuenitur ut tanto maiora querat bonorum lucra per penitenciam, quanto grauiora intulit dampna per culpam.
Gregorius super illud Matthei III.: Facite fructum penitencie digni.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia ab
Qui uere penitet, laborem penitencie non abhorret; sed quicquid sibi pro culpa quam odit iniungitur, tacita consciencia amplectitur.
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia ac
Deus et si penitenti ueniam spopondit, peccanti tamen crastinum non promisit.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia ad
Quid maius miraculum, quam tot iuuenes, tot adolescentes, tot nobiles, uniuersi denique quos hic uideo uelut in carcere aperto tenentur sine uinculis, solo Dei timore confixi, quod in tanta afflictione
perseuerant penitencie ultra uirtutem humanam, supra naturam, contra consuetudinem?
Bernardus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia ae
Equm indomitum flagella domant; animam immitem contricio spiritus et assiduitas lacrimarum.
Bernardus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia af
Nunc lauandi tempus est, nunc purificationem patet esse necessariam quando nemo mundus a sorde, nec infans cuius uita est unius diei super terram.
Bernardus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia ag
Quid leuius onere quod non solum non onerat sed portat omnem cui portandum imponitur? Mirum opus nature! Vnde grossescit materia, inde sarcina leuigatur; et quantum crescit in massa, tantum decrescit in pondere.
Bernardus in epistola LXXII.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia ah
Qui perfecte senserit onus peccati et anime lesionem aut parum sentiet, aut ex toto non sentiet corporis penam, nec reputabit laborem quo peccata nouerit deleri preterita et caueri futura.
Bernardus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia ai
Fugite, inquit, de medio Babilonis et saluate animas uestras. Conuolate ad urbes refugii ubi possitis et de preteritis agere penitenciam et in presenti obtinere graciam et futuram gloriam fiducialiter prestolari.
Non uos retardet consciencia quia ubi peccata habundauerunt, superhabundare consueuit et gracia, nec penitencie austeritas ipsa deterreat. Nec enim condigne sunt passiones huius temporis ad preteritam culpam que
remittitur, non ad presentis consolationis graciam que immittitur, non ad futuram gloriam que promittitur. Si uerbis non creditis, operibus credite, exemplis acquiescite plurimorum. Currunt undique peccatores ad
penitenciam et natura pariter et consuetudine delicati, nil credentibus impossibile, nil amantibus difficile, nil asperum mitibus, nil humilibus arduum reperitur quibus et gracia sit in auxilium et obediendi
deuotio lenit imperium.
Bernardus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia ak
Si erramus paruam penitenciam imponendo, melius est de misericordia diuina rationem reddere quam de austeritate. Vbi enim paterfamilias est largus, dispensator non debet esse avarus, et si Deus benignus ut quid
sacerdos austerus?
Crisostomus super illud Matthei XXIII.: Onera grauia et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia al
Circa uitam tuam esto austerus, circa aliorum benignus. Audiant te homines parua mandantem et grauia facientem.
Crisostomus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia am
Nunquam spernit Deus penitenciam, si ei sincere et simpliciter offeratur. Eciam si ad summum quis perueniat malorum et inde tamen uelit reuerti ad uirtutis uiam, suscipit libenter et amplectitur. Non enim
temporis longitudine sed affectus sinceritate penitudo pensatur.
Crisostomus in libro de reparatione lapsi.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia an
Latro ille qui pendebat in cruce non eguit prolixitate temporis ut ingressum paradysi mereretur, sed tantum ei spacii suffecit quantum expendi potuit, donec unum posset proferre sermonem, ita ut intra momentum
temporis tocius uite sceleribus absolutus precedere ad paradysum eciam apostolos mereretur.
Crisostomus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia ao
Non dolere quia peccaueris, magis indignari atque irasci facit Deum quam illud peccatum quod ante peccaueras.
Crisostomus omelia XIII. super Mattheum.
Fons primus
cf. Ira ao
[Back to top]
Penitencia ap
Tales sunt qui graue pondus uenientibus ad penitenciam ponunt quia dicunt et non faciunt, et sic dum pena penitencie fugitur, pena peccati futura contempnitur. Si enim facem super humeros adolescentis quam non
potest baiulare posueris, necesse habet ut aut facem eiciat aut sub pondere confringatur. Sic et homini cui graue pondus penitencie imponis, necesse est ut aut penitenciam reiciat, aut suscipiens dum sufferre non
potest, scandalizatus amplius peccet.
Crisostomus super illud Matthei: Alligant onera grauia et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia aq
Clerici peccantes difficile penitenciam agunt. Erubescit enim aliquando fieri reus qui semper fuerat iudex.
Crisostomus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia ar
Non est graue cadere luctantem, sed iacere deiectum. Non est perniciosum in prelio uulnerari, sed post uulnus acceptum desperatione curandi medelam ulceri denegare. Sepe eciam athletas uidemus post frequentes
lapsus et deiectiones plurimas coronatos. Militem quoque scimus post fugas multas uirum fortem fuisse et uicisse uictores.
Crisostomus in epistola ad Eliodorum monachum.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia as
Sicut in preceptis medicine medicamentum quidem multas herbas accipit, unam autem dominantissimam, sic in penitencia elemosyna dominantior et potentior est, et uniuersum ipsa conficit.
Crisostomus in quodam sermone.
Fons primus
cf. Elemosina al
[Back to top]
Penitencia at
Quis aliquando uidet clericum cito penitenciam agentem? Et si deprehensus humiliauerit se, non ideo dolet quia peccauerit, sed confunditur quia perdit gloriam suam.
Crisostomus super Mattheum.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Penitencia au
Penitencia est medicamentum uulneris, spes salutis, per quam peccatores saluantur, per quam Deus ad misericordiam prouocatur, que non tempore pensatur sed profunditate luctus et lacrimarum. Penitencia quod non
mensium ac temporum cursu pensatur, sed pena qua anima cruciatur et mortificatur caro.
Ysidorus libro III. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia ax
Iugum meum suaue est et onus meum leue. Quid iugo Christi suauius? Quid onere leuius? Scelere abstinere, bonum uelle, omnes amare, nullum odisse, eterna consequi, presentibus non capi, nolle inferre alteri quod
sibi ipsi perpeti sit molestum.
Ylarius super Mattheum.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia ay
Penitencia appellata quasi puniencia eo quod ipse homo in se puniendo punit quod male admisit. Tria enim que sunt in percussione pectoris, id est pectus, sonus, manus, significant quod penitencia est de hiis que
mente, uoce, opere peccauimus.
Hugo in libro de misteriis ecclesie.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia az
O penitencia, quod de te noui referam? Omnia ligata tu soluis, omnia clausa tu reseras, omnia aduersa tu mitigas, omnia contrita tu sanas, omnia confusa tu lucidas, omnia desperata tu animas.
Cyprianus de laudibus penitencie.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia ba
Senario Psalmorum personam penitentis aptauit quia sexta die homo creatus, Christus pro peccatis crucifixus, ipso die primus homo peccauit.
Cassiodorus super Psalmum VI.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia bc
Quid enim meruit latro ut sic paradisum uelociter introiret? Quid publicanus qui repente de templo absolutus exiuit? Ipse dedit confessionis subitum uotum qui donauit et premium.
Cassiodorus super illud Psalmorum: Pro nichilo saluos faciet illos.
Fons primus
[Back to top]
Penitencia bd
Quis in seculo peccauit enormius Paulo? Quis in religione grauius Petro? Illi tamen per penitenciam meruerunt assequi non solum ministerium, sed magisterium sanctitatis. Memor igitur misericordie quam filio
prodigo reuertenti pater euangelicus legitur impendisse: Nolite ergo ante tempus iudicare quousque ueniat Dominus et cetera. Nam multa sunt que de iudicio Dei homines ignorant quia fortasse que uos laudatis ille
reprehendit, et que uos reprehenditis ille laudabit.
Petrus Rauennas in quodam sermone.
Fontes primi
[Back to top]
Ubi
Abstinencia m, Abstinencia n, Abstinencia o, Abstinencia r, Abstinencia yAnima p
Beatitudo i
Caro a
Cogitacio g
CONFESSIO
CONTRICIO
CONUERSIO
Correctio ac, Correctio ai, Correctio am, Correctio ca
Crux p
Desperacio g, Desperacio h, Desperacio k, Desperacio l
Elemosina al
Error i
Ira ao
Lacrima a, Lacrima b, Lacrima d, Lacrima i, Lacrima l
Meritum p
Mundus u
Oratio p
Peccatum h
Pena d
Restitutio b
SATISFACTIO
Tempus f
Tribulatio ak
Venia a, Venia b, Venia h, Venia r
Varia