Potestas
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | Ubi
Potestas a
Acrius diuitibus quam pauperibus inuidetur, et non inopes sed locupletes inquietat infestatio seua latronum. Plus duces et principes quam milites ab hostibus appetuntur in pugna, et uiolencius propulsantur
uentis et turbinibus culmina quecumque sunt altiora. Ideo magis magisque quo plus ceteris unusquisque potest, sciat esse sibi metuendum.
Augustinus libro de singularitate clericorum.
Fons primus
[Back to top]
Potestas b
Optandum est itaque ut potestas non detur nisi contra uicia, propter que uincenda potentes nolunt esse homines, et uolunt propter uincendos homines ut quid hoc nisi ut uere uicti falso uincant, nec sint ueritate
sed opinione uictores? Hanc igitur potenciam plane optet unusquisque atque appetat ut potens sit in seipso et miro modo aduersus seipsum pro seipso.
Augustinus libro XIII. de trinitate capitulo XIII.
Fons primus
[Back to top]
Potestas c
Quamuis quolibet in loco positi cogitando, loquendo, agendo peccemus, tunc tamen per tria hec animus effrenatius rapitur, cum mundi huius prosperitate subleuatur. Nam cum preire potestate se ceteros conspicit ut
cum auctoritati uocis a nullo resistitur, lingua licencius per abrupta diffrenatur. Cumque facere quod libet, licet, iuste sibi omne estimat licere quod libet.
Gregorius libro V. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Potestas d
Cogitatio, si assidue mentem excoquit, omnem superbie tumorem premit, et potestatem acceptam non honorem sed onus estimari facit.
Gregorius libro XXIIII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Potestas e
Potestas namque cum habetur et cogitanda est ad utilitatem et dissimulanda propter timorem, quatinus is qui utitur ut prodesse debeat posse se sciat, et ut extolli non debeat posse se nesciat.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Potestas f
Tunc solum potestas bene geritur cum non amando sed timendo retinetur. Que ut ministrari recte ualeat, oportet primum ut hanc non cupiditas sed necessitas imponat.
Gregorius libro X. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Potestas g
Bona est ordine suo potencia sed cauta regentis indiget uita.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Potestas h
Summum in regibus bonum est iusticiam colere, ac sua unicuique iura seruare et in subiectos non sinere quod potestatis est fieri, sed quod equm custodiri.
Gregorius in registro.
Fons primus
[Back to top]
Potestas i
Beatus Dauid ita erat in potestate positus tanquam omnibus ipse esset subiectus, et in solio regali erat ut uinctus in carcere et in purpura quasi in cilicio iacebat cinere conspersus et corde compunctus. Aula
regalis erat ei tanquam heremi uastissima solitudo.
Crisostomus in libro de compunctione cordis.
Fons primus
[Back to top]
Potestas k
Qui potestatem non cupiuit adipisci, nec ereptionem utique eius ueretur, atque non metuens cuncta cum ea fiducia et libertate que Christiano conuenit exequetur. Nam qui metuunt et ne deponantur tremunt, amaram
sustinent seruitutem et que malis redundet innumeris, atque tam Deum quam homines frequenter coguntur offendere.
Crisostomus in suo dyalogo libro III.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Potestas l
Sicut potentes potenter tormenta pacientur, sic et iusticie premiis fruentur plenius, si recte exercuerint potentatum, et tantam in futuro pre subditis habebunt gloriam, quanta uirtute eos in magna delinquendi
licencia precesserunt.
Crisostomus libro de curialium nugis.
Fons primus
[Back to top]
Potestas m
Semper enim grandis potestas maiori timori subiecta est. Sicut ramum arborum in excelso positarum, eciam si leuis aura flauerit, mouet, sic et sublimes in culmine dignitatum existentes eciam leuis nuncii fama
conturbat. Humiles autem sicut in conualle plerumque in tranquillitate consistunt.
Crisostomus super II. capitulum Matthei.
Fons primus
[Back to top]
Potestas n
Principatus quem aut seditio extorsit aut ambitus occupauit, eciam si moribus atque actibus non offenderit, in ipsius tamen inicii sui exemplo est perniciosus et difficile est ut bono peragantur exitu que malo
inchoata sunt principio.
Leo papa in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Potestas o
Semper accrescit apud indignos mores cum potestate supercilium.
Valerius episcopus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Potestas p
Potencia est ad sua conseruanda et alterius obtinenda ydonearum rerum facultas.
Tullius in sua rethorica.
Fons primus
[Back to top]
Potestas q
Potencia Domini non minor est in regno potentissimo transferendo quam in tugurio pauperis euertendo. Quis in Grecia potentior fuit Alexandro? Ei tamen successisse legitur non suus sed saltatricis filius.
Successorem Iulio Cesari fecit adoptio, non natura. Cesaree domus totum relege et reuolue progressum, et inuenies quia in breui periit memoria eorum et ad inferos descendentes quoniam a se scienciam Domini
repulerunt et ipsi repulsi sunt, eisque heredes aut ignoti aut extranei successerunt.
Petrus Rauennas in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Potestas r
Si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, nunquam pessimis prouenirent. Neque enim sibi solent aduersa sociari; natura respuit ut contraria quoque iungantur. Ita cum
pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud eciam liquet natura sui bona non esse que se pessimis herere pacientur.
Boecius de consolatione libro II.
Fons primus
[Back to top]
Potestas s
Infeliciores esse necesse est malos cupita cum perfecerint quam si ea que cupiunt implere non possunt. Nam si miserum est uoluisse praua, potuisse miserius est.
Boecius de consolatione libro IIII.
Fons primus
[Back to top]
Potestas t
Princeps debet esse sermone affabilis, accessu facilis, uultu quo maxime populos demulcet amabilis, equis propensus, iniquis acerbus. Talis, inquit, a tota ciuitate amatur, defenditur, colitur. Hic princeps
beneficio suo tutus nil presidiis eget, arma ornamenti causa habet.
Seneca de clemencia ad Neronem.
Fons primus
[Back to top]
Potestas u
Intuere illas potencium domos limina multum habent contumeliarum ut intres plus cum intraueris. Non in prerupto tantum illis stabis sed in lubrico.
Seneca epistola LXXXV.
Fons primus
[Back to top]
Potestas x
Regnantibus multo peius periculum est quam hiis qui iudicantur. Hii enim singulos timent, illi uniuersos.
Seneca in libro de moribus.
Fons primus
[Back to top]
Potestas y
Plato cum uidisset Dionysium tyrannum corporis sui custodibus septum, Quid tantum mali, ait, fecisti ut ita a multis custodiaris?
Idem.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
AMBICIOApostoli a, Apostoli c
Diuicie af
Electio c, Electio e, Electio f, Electio u
EXACTIO
Excommunicacio b
Exemplum ae
Ipocrisis bc
Prelacio y
Rapina c, Rapina d
Regimen e, Regimen y
Stulticia a
Superbia ad
Voluntas a, Voluntas q
Varia