Prudencia
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | Ubi
Prudencia a
Vbicumque fuerit prouidencia, frustrantur uniuersa contraria; ubi autem prouidencia negligitur, omnia contraria dominantur.
Augustinus in libro de singularitate clericorum.
Fons primus
[Back to top]
Prudencia b
Prudencia est amor eorum quibus adiuuatur ab eis quibus impeditur, sagaciter eligens.
Augustinus libro de moribus ecclesie.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Prudencia c
Cum uiderimus aliquem seruum Dei prouidere ne ista necessaria sibi desint, non iudicemus eum de crastino sollicitum esse. Nam et ipse Dominus propter exemplum loculos habere dignatus est, et in Actibus scriptum
est ea que ad uictum sunt necessaria procurata esse in futurum propter imminentem famem.
Augustinus in libro de sermone Domini in monte.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Prudencia d
Prouidencia Dei omnia gubernantur et que putatur pena medicina est.
Ieronymus super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Prudencia e
Omnes sumus in minimis cauti, in maximis negligentes; hec itaque fit quia ubi uera uita sit ignoramus.
Ieronymus in libro de homine perfecto.
Fons primus
[Back to top]
Prudencia f
Minus iacula feriunt que preuidentur, et tollerabilius mala suscipimus si contra hec per clipeum prouidencie munimur. Sagitta enim precognita facilius euitatur.
Gregorius in omelia: Cum audieritis prelia.
Fons primus
[Back to top]
Prudencia g
Prouidens dicitur quasi porro uidens. Perspicax est enim et incertorum prouidet casus.
Ysidorus in libro ethimologiarum.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Prudencia h
Caucio est prudencia in discretione uiciorum speciem uirtutis preferencium. Prudencia est racio docta a gracia, studens uitare contraria iusticie propter iusticiam.
Ysidorus ibidem.
Fontes primi
[Back to top]
Prudencia i
Scopulus ille uitandus est ubi alter offendit. Peccora ipsa uitare norunt que se lesisse cognoscunt; itinera illa non repetunt ubi in foueam corruerunt. Tenaces laqueos auis capta declinat; herentem uiscum alis
suspecta non incidet, et omnia que possunt habere contraria faciliter casus assumeret si curam salutis proprie non haberent.
Cassiodorus libro IIII. epistolarum.
Fons primus
[Back to top]
Prudencia k
Quanto maiora timentur esse dispendia, tanto promptior et perfectior debet esse cautela.
Petrus Rauennas.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Prudencia l
Inprudencia est obtenebracio mentis qua quis minus prouidus est in prouidendo preterita uel futura.
Tullius II. rethorice.
Fons primus
[Back to top]
Prudencia m
Prouidencia est presens nocio futurorum pertractans euentum.
Tullius ibidem.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Prudencia n
Si prudenciam amplecteris ubique idem eris, et prout rerum ac temporis uarietas exigit, ita te accommodes tempori nec te in aliquibus mutes sed pocius aptes, sicut manus que eadem est cum in palmam extenditur
et cum in pugnum astringitur.
Seneca de quattuor uirtutibus.
Fons primus
[Back to top]
Prudencia o
Prudentis proprium est examinare consilia et non cito facili credulitate ad falsa prolabi; de dubiis non diffinias sed suspensam tene sentenciam.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prudencia p
Si prudens esse cupis, in futura prospectum intende et que possint contingere, animo tuo cuncta propone; nichil tibi subitum sit sed totum ante prospicias. Nam qui prouidens est non dicit: Non putaui hoc fieri;
quia non dubitat sed expectat, non suspicatur sed cauet.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prudencia q
Si prudens est animus tuus, tribus temporibus dispensetur: presencia ordina, futura preuide, preterita recordare. Nam qui nil de preteritis cogitat, uitam perdidit; qui nichil de futuro premeditatur, in omnia
incautus incedit.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prudencia r
Prudencia si terminos suos excedat, callidus et inuestigator latencium et scrutator qualiumcumque noxarum ostenderis. Monstraberis digito fastu plenus, uersipellis et simplicitatis inimicus commentatorque
culparum, et postremo uno nomine a cunctis malus homo uocaberis. In has ergo maculas prudencia immensurata perducet.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prudencia s
Precogitati mali mollis ictus uenit; ideo stultis fortune credentibus omnis uidetur noua rerum et inopinata facies. Sapiens autem assuescit futuris malis, et que alii diu paciendo leuia faciunt, hic leuia facit
diu cogitando.
Seneca LXXVII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Prudencia t
Quicquid a sapiente diligenter preuidetur, cum ad rem agendam peruentum fuerit, facilius superatur atque decernitur. Melius enim est ante tempus occurrere quam post uulnus datum remedium querere. Nam serum est
cauendi tempus in medio malorum.
Seneca de moribus.
Fontes primi
[Back to top]
Prudencia u
Bonum est in alieno malo fugienda intueri. Ruina precedencium posteros docet, et caucio est semper in reliquum lapsus anterior. Ex uicio enim alterius sapiens emendat suum; et ignauus nimis est qui post exemplum
inuenitur incautus. Indempnis autem est castigacio quam persuaserunt exemplaria, iuxta illud: Felix quem faciunt aliena pericula cautum.
Seneca in prouerbiis.
Fontes primi
[Back to top]
Prudencia x
Grauius nocet quodcumque inexpertum accidit. Ibidem. Melius est precauere quam pauere; utilius est erubescere quam pauescere.
Seneca ibidem.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Prudencia y
Extrudenda sunt omnibus modis langor a corpore, impericia ab animo, luxuria a uentre, a ciuitate sedicio, a domo discordia, a cunctis rebus intemperancia. Duorum temporum maxime habenda cura, mane et uesperi; in
altero gerenda prospice, in altero respice que gessisti.
Pictagoras in preceptum.
Fons primus
[Back to top]
Prudencia z
Prudentis est ne quem in casum incidat cauere, et si quod forte acciderit, fortiter ferre. Fortis nemo potest iudicari nisi et prudens fuerit. Virtus enim sine sapiencia temeritas periculosa putanda est.
Socrates in suis sentenciis.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Consilium d, Consilium y, Consilium ac, Consilium ahDISCRECIO
Homo k
Liberalitas k
Prelacio z
Sapiencia z
Simplicitas a, Simplicitas d
Timor al
Tribulatio q
Varia