The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Remuneratio

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | Ubi

Remuneratio a

Manet spectator desuper cunctorum prescius Deus, bonis premia, malis supplicia dispensans. Nec frustra sunt in Deo posite spes precesque que cum recte sunt inefficaces esse non possunt. Aduersamini igitur uicia, uirtutes colite, ad rectas spes animum subleuate, humiles preces in excelso porrigite. Magna uobis est, si dissimulare non uultis, necessitas indicta probitatis cum ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis.

Boecius libro V. de consolatione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Remuneratio b

Nutriunt premiorum exempla uirtutes, nec quisquam est qui non ad morum summa nitatur ascendere, quando irremuneratum non relinquitur quod consciencia teste laudatur.

Cassiodorus libro II. epistolarum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Remuneratio c

Graue nimis est ut fructu laboris sui fraudetur industrius, et cui debet pro sedulitate conferri premium, dispendium paciatur iniustum, et malorum omnium probatur extremum ut inde quis cogatur detrimenta suscipere, unde credebat auxilia prouenire, molestiam pati sine causa, penam sine culpa, dampna sine debitis.

Cassiodorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Remuneratio d

Tribuenda est iustis laboribus compensatio meritorum quia exprobrata milicia creditur, si irremunerata transitur. Athletam populis palma designat esse uictorem; sudores bellicos ciuica corona testatur. Expectant equos eciam premia sua et tanta iusticie uis est ut nec illis tardius detur laboris precium qui sentire non poterant denegatum. Quod, si ita est, dignum est hoc homini reddere qui per honesta cognoscitur obsequia placuisse.

Cassiodorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Remuneratio e

Equm est enim ut unicuique proficiat labor suus, et sicut expendendo cognoscit incommoda, ita rebus perfectis consequatur augmenta.

Cassiodorus libro III. epistolarum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Remuneratio f

Gloriosum quidem est honores passim impendere, sed laudabilius bene meritis digna prestare. Quicquid enim talibus tribuitur pro generali pocius utilitate largitur.

Cassiodorus libro IIII. epistolarum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Remuneratio g

In lucrum cedunt que bene meritis conferuntur et de ipso munere magis acquiritur cum optimis digna prestantur.

Cassiodorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Fauor c
GLORIA ETERNA
Hospitalitas c
Labor d
Mandatum l
MERITUM
Mirabile l
Ociositas i
Opus d
Peccatum ar
Sacerdos al
Temptatio b
Tribulatio ak

Varia