The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Seruitus

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | Ubi

Seruitus a

Bonus eciam si seruiat liber est, malus autem si regnat seruus est, nec unius hominis sed, quod grauius est, tot dominorum, quot uiciorum.

Augustinus libro IIII. de ciuitate Dei.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Seruitus b

Seruit quicumque uel metu frangitur, uel delectatione irritetur, uel cupiditatibus ducitur, uel indignatione exasperatur, uel merore deicitur. Seruilis enim est omnis passio.

Ambrosius de Iacob et uita beata libro II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Seruitus c

Est sapienti seruire libertas ex quo colligitur quia stulto et imperare seruitus est et, quod peius est, cum paucioribus presit, pluribus dominis et grauioribus seruit. Seruit enim propriis passionibus, seruit suis cupiditatibus quarum dominatio nec nocte potest fugere nec die quia intra se dominos habet, intra se seruicium patitur intollerabile.

Ambrosius in epistola ad Simplicianum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Seruitus d

O extrema condicio seruitutis! Natura liberos genuit sed fortuna seruos constituit; seruus cogitur pati et nemo sinitur compati; dolere compellitur et nemo condolere permittitur. Sic ipse uero seruus est ut nemo sit sibi, miserique castra sequntur quia miserum est aliena uiuere quadra.

Innocencius de uilitate conditionis humane.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Seruitus e

Qui seruitutem contempsit, in qualibet turba dominancium liber est.

Seneca XXVIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Seruitus f

Serui sunt; immo homines. Serui sunt; immo contuberniales. Serui sunt; immo humiles amici. Serui sunt; immo conserui, si cogitaueris tantumdem in utrosque licere fortune. Itaque derideo istos qui turpe existimant cum seruo suo cenare. Superbissima enim consuetudo cenanti domino stancium seruorum turbam circumdedit. Maiestatis sue diminutionem putant ad eandem mensam cum seruo suo accedere.

Seneca XLVII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Seruitus g

Infelicibus seruis mouere labia ne in hoc quidem ut loquantur licet, sed sic fit ut isti de domino loquantur quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus non tantum coram dominis sed cum ipsis erat sermo quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere ceruicem. In conuiuiis loquebantur, sed in tormentis tacebant.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Seruitus h

Vis tu cogitare illum quem seruum tuum uocas ex eisdem seminibus ortum eodem frui celo, eque spirare, eque uiuere, eque mori. Tam tu illum ingenuum uidere potes quam ille te seruum. Stare ante limen Calixti dominum suum uidi et aliis intrantibus excludi. Mariana clade multos splendidissime natos fortuna depressit; alium ex illis pastorem, alium custodem case fecit.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Seruitus i

Sic cum inferiore uiuas quemadmodum superiorem tecum uiuere uelis. Quociens in mentem uenerit quantum tibi in seruum liceat, ueniat in mentem tantumdem in te domino tuo licere. At ego, inquis, nullum habeo dominum. Bona etas est; forsitan habebis. Nescis qua etate Hecuba seruire ceperit, qua Cressus, qua Darii mater, qua Plato, qua Dyogenes?

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
cf. Conuersacio ax
[Back to top]

Seruitus k

Erras si existimas me quosdam quasi sordidioris opere reiecturum ut puta illum mulionem et illum bubulcum. Non ministeriis illos estimabo sed moribus; sibi quisque dat mores, ministeria casus assignat.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Seruitus l

Seruus est sed fortasse liber animo. Seruus est; ostende quis non sit: alius libidini, alius auaricie, alius ambitioni, omnes timori. Nulla seruitus turpior est quam uoluntaria.

Seneca XLVII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Seruitus m

Paucos seruitus, plures seruitutem tenent.

Seneca XXII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Seruitus n

Qui in seruos suos irascitur et crudelis est, satis ostendit potestatem aduersus alienos sibi defuisse.

Seneca libro de moribus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Seruitus o

Seruis tuis hylarem te prestes non superbe superiorem te colant pocius quam timeant.

Seneca XLVII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Seruitus p

Si quis existimat seruitutem in totum hominem descendere, pars eius melior est excepta. Corpora obnoxia sunt et ascripta dominis; mens quidem sui iuris est.

Seneca III. de beneficiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Seruitus q

Plerique hominum stulti sunt qui seruiles cibos et seruilem fugiunt uestem; seruiles mores non fugiunt.

Seneca de moribus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Seruitus r

Liberi seruique personam ueritas separat; seruum liberumque mendacium miscet.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Seruitus s

Cum Dyogenes ex libertate in seruitutem uenderetur, quem cum emere quidam uellet percunctatus est quod genus seruitutis sciret, respondit: Noui, inquit, hominibus liberis imperare. At ille eum manumisit filiosque ei tradens: Accipe, inquit, liberos meos quibus imperes.

Agellius libro II.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Ubi

Caro x, Caro z
Diuicie o
LIBERTAS
Mors ck
Paciencia ad
Relinquere n
Sacramentum a

Varia