The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Superfluitas

______________________________


a | b | c | Ubi

Superfluitas a

Nichil tam necessarium quam cognoscere quid non sit necessarium.

Ambrosius ad Versellensem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Superfluitas b

Simplex uestimentum dicitur quicquid necessarium est alicui secundum qualitatem loci uel temporis, duplex autem quod extra necessitatem est. Non enim dicit duas ut quis in locis Scithie glaciali niue rigentibus unica tunica debeat esse contentus, sed quomodo in tunica uestimentum intelligamus ne alio uestiti, aliud nobis futurorum timore seruemus.

Ieronymus super illud Matthei X.: Neque duas tunicas.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Superfluitas c

Quicquid corpora nostra defendere potest et humane succurrere imbecillitati quos nudos natura profudit, hoc una appellanda est tunica, et quicquid in presentibus alimentis est necessarium, hoc unius diei uictus appellatur.

Ieronymus XXXIII. epistola ad Fabiolam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Auaricia ai
Caro l
Clericus i, Clericus l
Diuicie ac
EBRIETAS
ORNATUS
Prosperitas ah
SOBRIETAS
Studium d

Varia