Paciencia
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | az | ba | bc | bd | be | bf | Ubi
Paciencia a
Perfacile est uestem contemptam habere, inclinato capite incedere, uelum super oculos dimittere, sed uerum humilem paciencia ostendit iniurie.
Augustinus in epistola ad Probam.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia b
Virtus animi que paciencia dicitur tam magnum Dei donum est, ut eciam ipsius qui nobis eam largitur paciencia predicetur.
Augustinus in libro de paciencia.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Paciencia c
Omnes iniquitates que fiunt in terra ad tempus, omnes felicitates hominum malorum, omnes labores iustorum meditanti die ac nocte legem Dei, nulli sunt; et tollerat omnia.
Augustinus super Psalmum LXXXXIII.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia d
Fili, si ploras, sub patre plora, noli cum indignacione, noli cum typo superbie. Quod pateris unde plangis medicina est, non pena; castigacio, non dampnacio. Noli repellere flagellum, si non uis repelli ab
hereditate; noli attendere quam penam habeas in flagello, sed quem locum in testamento.
Augustinus super Psalmum LXXXXIX.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia e
Illud est magnificum si subiectus contumeliis iudicium Dei laudes, si uexatus egritudine iudicia Dei depreces, si te inopia non reuocet quo minus laudes iusticiam Dei. Ambrosius super Beati immaculati.
VariaFons primus
[Back to top]
Paciencia f
Nullus perfectus est qui inter mala proximorum paciens non est. Qui enim equanimiter aliena mala non tollerat, ipse sibi per impacienciam testis est, quia ab omni plenitudine longe distat. Abel quippe renuit
esse, quem Caym malicia non exercet. Sicut in tritura palee grana premuntur, sic flores inter spinas prodeunt et rosa que redolet crescit cum spina que pungit.
Gregorius libro XX. moralium super illud: Frater fui draconum.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia g
Paciencia uera est que et ipsum amat quem portat. Nam tollerasse et odisse non est uirtus mansuetudinis, sed uelamentum furoris.
Gregorius super Ezechielem omelia VII.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia h
Doctrina uiri per pacienciam noscitur. Tanto ergo quisque minus ostenditur doctus, quanto conuincitur minus paciens. Nec enim potest ueraciter bona docendo impendere si uiuendo equanimiter nesciat mala tollerare.
Gregorius super euangelia omelia XXXV.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia i
Si mens forti intencione in Deum dirigitur, quicquid in hac uita sibi amarum fit, dulce estimat, omne quod affligit requiem putat.
Gregorius libro V. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia k
Donis suis Deus flagella permiscet, ut nobis omne quod nos in seculo delectabat amarescat et illud incendium surgat in animo quod nos semper ad celeste desiderium inquietet et excitet, atque ut ita dicam
delectabiliter mordeat, suauiter cruciet, hylariter contristet.
Gregorius super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia l
Postquam non abstulit nisi quia dedit, sua recepit, non nostra abstulit.
Gregorius I. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia m
Beatus Iob quot uoces paciencie in laudem Dei percussus reddidit, quasi tot in aduersarii pectore iacula intorsit et acriora ualde quam sustinuit inflixit.
Gregorius I. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia n
In hoc mens iusta ab iniusta discernitur, quod omnipotentis Dei laudem inter aduersa confitetur, quod non cum rebus frangitur, quod non cum casu glorie exterioris cadit.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia o
Nulla sunt bona que agimus si non equanimiter proximorum mala toleramus.
Gregorius super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia p
Paciencia est aliena mala equanimiter perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore morderi.
Gregorius in omelia super euangelium: Cum audieritis prelia.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia q
Tribus modis uirtus paciencie exerceri solet: alia namque sunt que a Deo, alia que ab antiquo aduersario, alia que a proximo sustinemus. A proximo namque persecuciones dampna et contumelias sustinemus, ab
antiquo aduersario temptamenta, a Deo autem flagella tolleramus. Sed in hiis omnibus modis uigilanti oculo semet ipsam debet mens circumspicere, ne contra mala proximi pertrahatur ad retribucionem mali, ne contra
temptamenta aduersarii seducatur ad delectacionem uel consensum delicti, ne contra flagella opificis proruat ad excessum murmuracionis.
Gregorius super Ezechielem omelia VII.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia r
Sepe hostis callidus cum preparatam mentem ad tolleranciam uidet, quid ab ea maxime diligatur exquirit, et ibi scandali laqueos inserit ut quo magis res queque diligitur, eo per eam facilius paciencia turbetur.
Gregorius II. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia s
Numquam est paciencie uirtus in prosperis. Ille uero paciens est qui et aduersis atteritur et tamen a specie sue rectitudinis non curuatur.
Gregorius XI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia t
Qui a statu paciencie ante linguarum uulnera corruit, ipse sibi testis est quod contra manifeste persecutionis gladios non subsisteret.
Gregorius XVI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia u
Quisque non tam que ab altero tollerat, quam que ab ipso tollerantur attendat; si tantum sua que portantur considerat, ea que ab altero inferuntur leuius sustinet.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia x
Impacientes dum perturbacioni sue minime obsistunt, eciam si qua a se transquilla mente fuerant bene gesta confundunt et improuiso impulsu destruunt, quicquid forsitan diu labore prouido construxerunt.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia y
Ipsa que mater est omnium custosque uirtutum, per impaciencie uicium uirtus caritatis amittitur.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia z
[Paciencia z abest in manuscriptis]
Paciencia ab
Plerumque ideo pacientes uidemur quia retribuere mala non possumus. Sed qui idcirco malum non retribuit quia nequaquam ualet, proculdubio paciens non est quia paciencia non in ostensione inquiritur sed in corde.
Gregorius super euangelium in omelia: Cum audieritis.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia ac
Non est perfecte bonus nisi qui fuerit eciam cum malis bonus. Bonus enim non fuit qui malos tollerare recusauit.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia ad
Non bona paciencia est cum possis esse liber seruum te permittere fieri. Vera paciencia est pati uel agere contra quod libeat sed non preter quod liceat.
Bernardus V. de consideracione ad Eugenium.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia ae
Paupertatem equo animo ferre uirtus paciencie est; sponte appetere sapiencie laus est. Sunt qui pauperes esse uolunt eo tamen pacto ut nichil eis desit, et sic diligunt paupertatem ut nullam paciantur inopiam.
Sunt et alii mites sed quamdiu dicitur uel agitur nisi pro eorum arbitrio; sed quam longe sunt a paciencia apparet si leuis oriatur occasio.
Bernardus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia af
Primus gradus paciencie est non incipere iniusticiam; secundus postquam inceptum est equalibus non uindicari; tercius est non facere uexanti ea que passus est sed quiescere; quartus tribuere seipsum in paciendo
mala; quintus et amplius tribuere quam ille uult qui fecit; sextus non odio habere qui operatur hec; septimus est diligere; octauus benefacere; nonus Deum pro ipso deprecari.
Crisostomus super illud Matthei V.: Audistis quia dictum est antiquis oculum pro oculo.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia ag
Nichil ita confusionem facit gerenti mala sicut fortis tollerancia pacientis, et neque in uerbo neque in opere reddere uindictam.
Crisostomus super epistolam ad Hebreos sermone XXX.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia ah
O tu qui reus es, noli exilium tuum cum merore suscipere. Non enim mereberis misericordiam, si irasceris ad penam, quin pocius intelliges te digne que pateris et cum te humiliaueris atque dixeris iustum de te
factum iudicium, forsitan misericordiam consequeris ab eo qui potest post dampnacionem ad pristinum te statum reuocare.
Origenes super Ezechielem omelia X.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia ai
Qui cum omni humilitate siue digne siue indigne depositi sunt, Deo iudicium derelinquunt et pacienter sustinent quod de se iudicatum est; isti et a Deo misericordiam consequentur et frequenter eciam ab hominibus
reuocantur ad pristinum gradum et in gloriam quam amiserant.
Origenes ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia ak
Magna uirtus est si non ledas a quo lesus es; magna gloria est si cui nocere potuisti parcas. Nobile uindicte genus est ignoscere uicto.
Hugo libro III. de anima.
Fontes proximus et primi
cf. Mansuetudo i
[Back to top]
Paciencia al
Impaciencia est impetuosum animi motum non refrenare.
Hugo in libro de claustro anime.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia am
Paciencia est honestatis aut utilitatis causa, rerum arduarum ac difficilium uoluntaria ac diuturna perpessio.
Cassiodorus super Psalmos.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Paciencia an
Paciencia religiosi uiri est laborum ac dolorum omnium, spe futurarum rerum et amore Domini, grata tollerancia.
Cassiodorus super Psalmos.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia ao
Paciencia est que omnia uincit aduersa non colluctando sed sufferendo, non murmurando sed gracias agendo. Ipsa est que fecem tocius uoluptatis abstergit; ipsa est que limpidas animas Deo reddit.
Cassiodorus super Psalmos.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia ap
Nichil potest esse fortius, nichil egregius quam audire noxia et non respondere contraria.
Cassiodorus super illud Psalmorum: Ego autem tanquam surdus non audiebam.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia aq
Ouis quia non habet arma resultacionis raptoribus suis probatur esse tempnibilis. Non enim aut cornu ualet, aut dente contendit, aut fuga presumit, sed manibus latronis pacienter acquiescit, dum nulla se
reluctacione defendit, sic famuli Christi et cetera.
Cassiodorus super illud Psalmorum: Obprobrium hominum et abiectio plebis.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia ar
Voluntarie Deo sacrificant qui inter angustias passionum iugiter gracias agunt.
Cassiodorus super illud Psalmorum: Voluntarie sacrificabo tibi.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia as
Paciencia est uirtus contumeliarum et omnis aduersitatis impetus equanimiter portans.
Tullius in rethorica.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia at
Equaliter se in aduersis gerere quid aliud est quam seuientem fortunam in adiutorium sui pudore uictam conuertere?
Valerius Maximus libro tercio de memorabilis dictis.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia au
Tarentius, intuens uillicum suum male meritum, sumpsissem, inquit, supplicium nisi tibi iratus essem. Maluit enim impunitum relinquere quam per iram iusto amplius punire, nimis liberalis Tarenti Archite
moderacio quia alium quem pocius castigaret inuenerat, id est seipsum.
Valerius ibidem libro IIII.
Fons primus
cf. Correctio cp
[Back to top]
Paciencia ax
Bene moriginatus uenter et contumelie paciens estimari non potest.
Seneca ad Lucilium.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia ay
Nichil impaciencius impericia que raciones audire dedignatur.
Seneca in epistolis.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia az
[Paciencia az abest in manuscriptis]
Paciencia ba
Feras non culpes quod mutari non potest; furor fit lesa sepius paciencia.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Libenter feras quod necesse est, donec paciencia uincetur.
Seneca de moribus.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia bc
Xenophon maledicenti sibi cuidam: Tu, inquit, maledicere didicisti; ego consciencia teste didici maledicta contempnere.
In prouerbiis philosophorum.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia bd
Tacius in senatu Lucio Metello maledicente sibi: Facile est, inquit, in me dicere quia ego responsurus non sum; potencia ergo tua non mea accusanda est paciencia.
In prouerbiis philosophorum.
Fons primus
[Back to top]
Paciencia be
Dyogenes, cum illi dixisset quidam uituperant te multi, Oportet, inquit, sapienciam ab insipientibus feriri; esse enim meliorem iudicat mala lingua quem carpit.
In prouerbiis philosophorum.
Fons primus
cf. Detractio ak
[Back to top]
Paciencia bf
Putas ne me luctuosum non esse quod de tua innocencia supplicium sumatur? Sed feramus equo animo et utamur foro quod sors concessit, donec inuicta felicitas finem malis imponat.
Seneca in epistola ad Paulum.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Consolacio h, Consolacio i, Consolacio kConuicium h, Conuicium m, Conuicium n
Correctio bp
Cupiditas m
Detractio ak
Doctrina n
Dolor b, Dolor k
Fortitudo z, Fortitudo ab
Humilitas h
Iniuria e, Iniuria f, Iniuria g, Iniuria h, Iniuria l
Ira g, Ira k, Ira ae, Ira am, Ira ar
Iusticia p
Magnanimitas e, Magnanimitas r
Mansuetudo h, Mansuetudo i, Mansuetudo p
Martyrium d, Martyrium e, Martyrium f
Murmur f
Passio x
Reuerencia a
Societas c
Tribulacio a, Tribulacio b, Tribulacio p, Tribulacio z, Tribulacio ag
Virtus af
Vita m, Vita n, Vita g
Voluntas ah
Varia