Superbia
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | az | ba | bc | bd | be | bf | bg | Ubi
Superbia a
Magna est miseria superbus homo, sed maior misericordia humilis Deus; flectamur facile ne frangamur.
Augustinus libro de cathezizandis rudibus.
Fons primus
[Back to top]
Superbia b
Cetera uicia in male factis ualent; sola superbia eciam in recte factis est cauenda.
Augustinus libro de natura et gracia.
Fons primus
[Back to top]
Superbia c
Audeo dicere superbis esse utile cadere in aliquod apertum et manifestum peccatum, unde sibi displiceant qui iam sibi placendo ceciderant. Salubrius enim Petrus displicuit quando fleuit quam sibi placuit quando
presumpsit. Hoc dicet et sacer Psalmus: imple facies eorum ignominia et querent nomen et cetera.
Augustinus de ciuitate Dei libro XIIII.
Fons primus
[Back to top]
Superbia d
Quo alio nisi superbie? Non est enim maius peccatum quam apostatare Deo, quod est inicium superbie hominis. Et uere iste immaculatus est qui eciam hoc delicto caret, quia hoc est ultimum redeuntibus ad Deum quod
recedentibus primum fuit.
Augustinus super illud Psalmorum: Et emundabor a delicto maximo.
Fons primus
[Back to top]
Superbia e
Vicia quippe cetera in peccatis, superbia uero etiam in recte factis timenda est, ne illa que laudabiliter facta sunt ipsius laudis cupiditate amittantur.
Augustinus in epistola ad Diascorum.
Fons primus
[Back to top]
Superbia f
Si uix tolleratur diues superbus, pauperem superbum quis ferat?
Augustinus sermone XXIX.
Fons primus
[Back to top]
Superbia g
Vermis diuiciarum est superbia. Difficile est ut non sit superbus qui diues est. Tolle superbiam, diuicie non nocebunt.
Augustinus sermone XXXI.
Fons primus
[Back to top]
Superbia h
Quid prodest dispergendo dare pauperibus et pauperem fieri cum anima misera superbior efficitur diuicias contempnendo quam fuerat possidendo?
Augustinus in libro de uita clericorum.
Fons primus
cf. Religio c & Relinquere b
[Back to top]
Superbia i
Humilitas homines sanctis angelis similes facit, et superbia ex angelis demones facit; et ut euidenter ostendam, ipsa est omnium peccatorum inicium et finis et causa, quoniam non solum peccatum est ipsa superbia,
sed eciam nullum peccatum potuit aut potest aut poterit esse sine superbia.
Augustinus ad quemdam comitem.
Fons primus
[Back to top]
Superbia k
Precipe diuitibus huius seculi ante omnia non superbe sapere. Nichil est enim quod sic generent diuicie quomodo superbiam. Omne pomum, omne granum, omne frumentum, omne lignum habet uermem suum; et alius uermis
mali, alius piri, alius fabe, alius tritici. Vermis diuiciarum superbia; ergo precipe diuitibus huius mundi non superbe sapere. Exclusit uicium, docet usum.
Augustinus in sermone de uerbis Domini.
Fons primus
[Back to top]
Superbia l
Superbia et cupiditas in tantum est unum malum ut nec superbia sine cupiditate, nec sine superbia possit cupiditas inueniri.
Augustinus ad quemdam comitem.
Fons primus
[Back to top]
Superbia m
Superbia dicit: Certe multis immo pene omnibus melior es uerbo, scientia, diuiciis, honoribus et cunctis que carnalibus uel spiritualibus suppetunt karismatibus. Cunctos ergo despice; cunctis temet ipsum
superiorem attende.
Augustinus in libro de conflictu uiciorum et uirtutum.
Fons primus
[Back to top]
Superbia n
Alia quecumque iniquitas in malis operibus exercetur ut fiant, superbia uero in bonis operibus insidiatur ut pereant.
Augustinus in regula.
Fons primus
[Back to top]
Superbia o
Fit miris modis in anima hominis ut de falsa humilitate magis infletur quam si apertus superbiret. Et non nunquam deicit Deus occultam mentis superbiam per carnis manifestam luxuriam.
Augustinus in quadam epistola.
Fontes primi
[Back to top]
Superbia p
Superbia nacione celestis, sublimium appetit mentes, et quasi ad proprios reuolans ortus, appetit gloriam et puritatem hominum irrumpere, que de gloria et puritate angelorum erupit, ut quos inuenit participes
nature, faciat consortes ruine.
Ieronymus.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Superbia q
Quid tam superbum, quid tam ingratum uideri potest quam aduersus eius uiuere uoluntatem a quo ipsum uiuere acceperis, quam illius precepta despicere qui ideo aliquid imperat ut causam habeat remunerandi?
Ieronymus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Superbia r
Multo illa deformior est superbia que sub quibusdam humilitatis signis latet. Nescio enim quomodo turpia sunt uicia cum uirtutum specie celantur.
Ieronymus super Marcum.
Fons primus
[Back to top]
Superbia s
Aliquando minus est in corrupcionem cadere quam cogitacione tacita deliberata elacione peccare. Sed cum minus turpis superbia creditur, minus uitatur. Luxuriam uero eo magis erubescunt homines quo simul omnes
turpem nouerunt, unde fit plerumque ut nonnulli post superbiam in luxuriam corruentes ex aperto casu malum culpe latentis erubescant; et tunc eciam maiora corrigant cum prostrati in minimis grauius confunduntur.
Gregorius XXXIII. moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Superbia t
Plerumque latet superbia et castitas innotescit; atque ideo tensa diu castitas circa finem uite perditur quia cooperta superbia usque ad finem incorrecta retinetur.
Gregorius libro XXXIIII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Superbia u
Superborum mens semper est ad irrogandas contumelias ualida, ad tollerandas infirma, ad obediendum pigra, ad lascecendos alios importuna, ad ea que facere debet et preualet ignaua, ad ea autem que nec facere
debet nec preualet parata. Hec in eo quod sponte non appetit nullis exhortacionibus flectitur; ad hoc autem quod latenter desiderat, querit ut cogatur quia dum metuit ex desiderio suo uilescere, optat uim in sua
uoluntate tollerare.
Gregorius libro XXXIIII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Superbia x
Omnis superbia eo ipso in ymo iacet quo in alto se erigit, ut inde magis subposita cunctis sit, unde cunctis appetit superesse.
Gregorius libro XVII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Superbia y
Vicium superbie ab ipsa radice secandum est ut cum latenter oritur, tunc uigilanter abscidatur ne prouectu uigeat, ne usu roboretur.
Gregorius libro XXIII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Superbia z
(Superbia z abest in manuscriptis)
Superbia ab
Radix quippe cuncti mali et regina omnium uiciorum superbia est de qua scriptura attestante dicitur: Inicium omnis peccati superbia. Septem principalia uicia de superbie uirulenta radice proferuntur, scilicet
inanis gloria, inuidia, ira, tristicia, auaricia, uentris ingluuies et luxuria. Nam quia hiis septem superbie uiciis nos captos dyabolus tenuit, idcirco redemptor noster ad spirituale liberacionis bellum
septiformis gracie plenus uenit.
Gregorius libro XXXI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
ASuperbia ac
Plerumque mali eo magis contra Dominum superbiunt quo ab eius largitate et contra meritum ditantur; et qui prouocari bonis ad meliora debuerunt, donis peiores fiunt.
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Superbia ad
Vicina esse potentibus solet et pene semper rebus affluentibus elacio sociatur quia et sepe honoris habundancia duriciam dat tumoris.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Superbia ae
Cum is qui de terrena prius gloria superbiebat postmodum de sanctitate extollitur, nequaquam cor eius elacio deseruit sed ad eum consueta ueniens ut cognosci nesciat, uestem mutauit.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Superbia af
Quatuor sunt species quibus omnis tumor arrogancium demonstratur, cum bonum aut a semetipsis habere se estimant, aut si sibi datum desuper credunt pro suis se hoc accepisse meritis putant, aut certe cum iactant
se habere quod non habent, aut despectis ceteris singulariter uideri appetunt habere quod habent.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Superbia ag
Que maior superbia quam ut unus homo toti congregacioni iudicium suum preferat tanquam ipse solus habet spiritum Dei?
Bernardus in sermone.
Fons primus
[Back to top]
Superbia ah
Magna superbia et delictum maximum est uti datis tanquam innatis et in acceptis beneficiis gloriam usurpare beneficii.
Bernardus de diligendo Deo.
Fons primus
[Back to top]
Superbia ai
Septempliciter occupauit nos lepra superbie: in proprietate possessionum, in gloria uestium, in uoluptate corporum, in ore quoque dupliciter, similiter et in corde; in ore cum in aduersis murmuramus et in
prosperis arroganter commendamus, in corde propria uoluntas et proprium consilium.
Bernardus sermone LXVII.
Fons primus
[Back to top]
Superbia ak
Superbia de supernis celestibus ad yma precipitat; humilitas ab ymis ad alta leuat. Angelus in celo ad Tartara corruit; homo in mundo ad celum ascendit.
Bernardus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Superbia al
Trabes in oculo grandis et grossa, superbia in mente est que quasi corpulencia sui uana non sanat, timida non solidat, oculum mentis obscurat et ueritatem obumbrat.
Bernardus de XII. gradibus humilitatis.
Fons primus
[Back to top]
Superbia am
Videas plerosque in ecclesia de ignobilibus nobiles, de pauperibus diuites factos, subito intumescere, pristine obliuisci abiectionis, genus quoque suum erubescere et infimos dedignari parentes. Videas homines
pecuniosos ad honores quosque ecclesiasticos et mox applaudere sanctitatem, uestium mutacione non mencium, et dignos se estimare dignitate ad quam ambiendo peruenerunt; quodque, si audeo dicere, adepti sunt nummis
attribuere meritis.
Bernardus super Missus est circa finem.
Fons primus
[Back to top]
Superbia an
Quosdam superbos diuites rerum copia facit elatos, quorum non sunt opes in uicio sed uoluntas. Nam crimen in rebus non est sed in usu agentis. Est et elacio pauperum quos nec diuicie eleuant et uoluntas in eis
sola superbia est.
Ysidorus libro III. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Superbia ao
Superbus dictus est quia super uult uideri quam est; qui enim uult supergredi quod est, superbus est.
Ysidorus in libro ethimologiarum.
Fons primus
[Back to top]
Superbia ap
Omni uicio deteriorem esse superbiam sed quia a summis personis et primis assumitur, seu quod de opere iusticie et uirtutis exoritur, minusque culpa eius sentitur. Luxuria uero carnis ideo notabilis omnibus est,
quoniam statim per se turpis est et tamen dispensante Deo superbia minor est.
Ysidorus libro III. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Superbia aq
Arrogancia est animi motus quo quis mouetur ad iactandum se habere quod non habet.
Ysidorus libro ethimologiarum.
Fons primus
[Back to top]
Superbia ar
Quid superbit terra et cinis, ut homo arrogancia subleuetur, oblitus quid erit, et quam fragili uasculo contineatur, et quibus stercoribus immersus sit, et qualia semper purgamenta de sua carne proiciat?
Origenes omelia I. super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Superbia as
Iactancia est fastu mentis id agente maiora quam sunt de se promittere.
Hugo.
Fons primus
[Back to top]
Superbia at
Superbia est elacio uiciosa que, inferiorem despiciens, superioribus et paribus satagit dominari.
Hugo.
Fons primus
[Back to top]
Superbia au
Superbia in celo nata est, sed uelud immemor qua uia inde cecidit, illuc postea redire non potuit.
Hugo libro I. de anima.
Fons primus
[Back to top]
Superbia ax
Cetera uicia solas illas uirtutes impetunt quibus ipsa destruuntur, ut luxuria pudiciciam, ira pacienciam; sola uero superbia contra cunctas animi uirtutes se erigit, et quasi generalis ac pestifer morbus omnes
corrumpit. Signa autem superbie hec sunt: clamor in locucione, amaritudo in silencio, dissolucio in hylaritate, furor in tristicia, honestas in ymagine, inhonestas in actione, rancor in reprehensione.
Hugo ibidem libro II.
Fons primus
[Back to top]
Superbia ay
Quatuor enim sunt qui trahunt elacionis currum, scilicet amor dominandi, amor proprie laudis, contemptus et inobediencia. Rote uero sunt iactancia mentis et arrogancia, uerbositas et leuitas; auriga in hoc curru
est spiritus superbie; amatores mundi sunt qui feruntur in hoc curru; infrenes sunt equi, uolubiles rote, auriga peruersus et qui portatur infirmus.
Hugo de claustro anime libro I.
Fons primus
[Back to top]
Superbia az
Superbia de angelo dyabolum fecit, et homini mortem intulit, et concessa beatitudine uacuauit; omnium malorum mater, scelerum fons, uena nequicie.
Cassiodorus super Psalmum XVIII.
Fons primus
[Back to top]
Superbia ba
Mansueti suscipiuntur in celum, superbi deiciuntur in terram, ut permutacione uicaria unde humilis leuatus est, ibi superbus corruat, et unde Sathanas elatus cecidit, fidelis homo subleuatus ascendet.
Cassiodorus super illud Psalmorum: Suscipiens mansuetos Dominus.
Fons primus
[Back to top]
Superbia bc
Familiare est hominibus extolli cum bene de se cognouerint estimari.
Cassiodorus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Superbia bd
Superbia turrim euertit, linguam confundit, prostrauit Goliam, suspendit Vriam, interfecit Nichanorem, peremit Antiochum, Pharaonem submersit et Senacherib interemit; sedes ducum superborum destruxit Deus et
radices gencium superbarum arefecit.
Innocencius de uilitate condicionis humane.
Fons primus
cf. Presumptio m
[Back to top]
Superbia be
Omnis fere uiciosus diligit sibi similem; solus superbus odit elatum, unde inter superbos semper sunt iurgia.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Superbia bf
Heu! homini unde iste fastus, ista superbia; cuius erumpnosa natiuitas; cuius uitam laboriosa demolitur penalitas; cuius penalitatem penalior mortis concludit necessitas; cui esse momentum, uita naufragium,
mundus exilium; cui uita aut abest aut spondet absenciam, mors aut instat aut minatur instanciam?
Alanus libro de complanctu nature.
Fons primus
[Back to top]
Superbia bg
Nunquam in solido stetit superba felicitas et ingencium imperiorum magna fastigia obliuione fragilitatis humane collapsa sunt.
Seneca de sentenciis oratorum.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Auaricica asCaritas h
Contemplacio g
Cor f
Cupiditas b
Curiositas d
Diucie c, Diuicie d
Doctrina t
Elemosina ah
Gratitudo b
Homo n
HUMILITAS
IACTANCIA
Inuidia a
Laus y
Paupertas i
Potestas d
Prelacio cd
PRESUMPTIO
Sapiencia o, Sapiencia t, Sapiencia ae
Varia