Amicicia
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | az | ba | bc | bd | be | bf | bg | bh | bi | bk | bl | bm | bn | bo | bp | bq | br | bs | bt | bu | bx | by | bz | ca | cb | cd | ce | cf | cg | ch | ci | ck | cl | cm | cn | co | cp | cq | cr | cs | ct | cu | cx | cy | cz | da | db | dc | de | df | dg | dh | di | dk | Ubi
Amicicia a
Nescio utrum Christiane amicicie putande sint in quibus magis ualet uulgare prouerbium: obsequium amicos ueritas odium parit, quam ecclesiasticum: meliora sunt uulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.
Augustinus in epistola ad Ieronymum.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia b
Si uoluntatem Dei quisque nosse desiderat, fiat amicus Deo, quia si uoluntatem hominis nosse quisque uellet cuius amicus non esset, omnes eius impudenciam deriderent.
Non autem quisque efficitur amicus Dei nisi purgatissimis moribus.
Augustinus de Genesi contra Machineos libro I.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia c
Esto similis medico: medicus non amat egrotantem, si non odit egritudinem; ut liberet egrotum, febrem persequitur. Nolite amare uicia amicorum uestrorum, si amatis amicos uestros.
Augustinus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia d
Hec est perfecta amicicia qua pocius pociora et minus minora diligimus. Sapientem animam et perfectam talem diligat, qualem uidet, illam stultam non talem, sed quia esse perfecta et sapiens potest,
quia nec se ipsum debet quis stultum diligere. Nam qui se diligit stultum, non proficiet ad sapienciam, nec fiet quisque qualis cupit esse, nisi se oderit qualis est.
Augustinus de uera religione.
Fons primus
cf. Iusticia et iustus a & Sapiencia uel sciencia a
[Back to top]
Amicicia e
Nullius repudienda est amicicia sese ingerentis ad amiciciam copulandam, non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus optetur atque ita tractetur ut recipi possit.
Illum enim in amiciciam recipere debemus cui omnia nostra consilia refundere audeamus.
Augustinus libro LXXXIII. questionum.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia f
Nichil sic probat amicum quemadmodum oneris amici supportacio. Nemo nisi per amiciciam cognoscitur, et ideo amicorum mala firmiter sustinemus quia bona eorum nos delectant et tenent.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia g
Sicut amici adulantes peruertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt.
Augustinus IX. confessionum.
Fons primus
cf. Adulacio e
[Back to top]
Amicicia h
Non omnis qui parcit amicus est, nec omnis qui uerberat inimicus. Melius est cum seueritate diligere quam cum lenitate decipere.
Augustinus ibidem.
Fontes primi
cf. Correctio o
[Back to top]
Amicicia i
Sunt quidam amici amicicia mala que nec amicicia dicenda est quia mala consciencia facit. Sunt enim homines qui pariter mala committunt et ideo uidentur sibi iuncti quia consciencia mala ligati sunt.
Excepta ista nepharia amicicia, est quedam amicicia carnalis per similitudinem habitandi, colloquendi, simul conuersandi ut tristetur unus cum deseritur ab amico cum quo solet colloqui et habere coniunctionem.
Conueniunt duo, ambulant secum triduo, et iam nolunt a se recedere. Et ista quidem amicicia est honesta, sed est consuetudinis non racionis. Habent enim illam et pecora. Duo equi manducant simul;
desiderant se ad aliam diem; procedit unus, festinat alter, desiderans quasi amicum suum; uix regitur a possessore, et tamdiu se impetu suo prouocat, quousque ad alium perueniat.
Et est alia amicicia superior non consuetudinis sed racionis qua diligimus hominem propter fidem et mutuam beneuolenciam in ista uita mortali. Ac superius quicquid inueniemus diuinum esse,
incipiat homo amare et non amabit in homine nisi Deum.
Augustinus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia k
Non enim propterea debes amare amicum ut aliquid tibi prestet, ut pecuniam uel aliquid commodi temporalis; non illum amas sed id quod tibi prestat. Amicus gratis amandus propter se non propter aliquid.
Si autem te cohortatur amicicie regula ut gratis diligas, quam gratis amandus est Deus qui iubet ut hominem diligas? Nichil delectabilius Deo.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia l
Solacium uite huius est ut habeas cui pectus tuum aperias, cui archana communices, cui secreta tui pectoris committas; ut colloces tibi fidelem uirum qui in prosperis gratuletur tibi, in tristibus compaciatur, in persecutionibus adhortetur. Facilis uox et communis, tuus sum totus, sed paucorum est effectus. Ambrosius de officiis libro III.
VariaFontes primi
[Back to top]
Amicicia m
Virtus est amicicia non questus quia non pecunia paritur sed gracia, nec a citacione preciorum sed concertacione beniuolencie. Meliores amicicie sunt inopum plerumque quam diuitum et
frequenter diuites sine amicis sunt quibus habundant pauperes. Non est uera amicicia ubi est fallax adulacio.
Ambrosius ibidem de officiis.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia n
Obiurget amicus amicum non iactancie studio sed affectu caritatis; neque monicio aspera sit nec obiurgacio contumeliosa.
Ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Amicicia o
Si quid uicii in amico cognoueris, corripe occulte; si non audierit, corripe palam. Errantem amicum corrige, incorrigentem animo deseras.
Ambrosius ibidem de officiis.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia p
Defer amico ut equali nec te pudeat, si preuenias amicum in officio. Amicicia enim superbiam nescit. Nam sicut amoris est deferre, ita qui odit questiones mouet et qui amat reuerencia defert.
Ambrosius ibidem de officiis.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia q
Vera illa amicicia est et Christi glutino copulata quam non utilitas rei familiaris, non presencia corporum tantum, non subdola et palpans adulacio, sed Dei timor et diuinarum scripturarum studia conciliant.
Ieronymus in epistola ad Paulinum.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia r
Amicicia par est aut accipit aut facit. Vbi inequalitas et alterius eminencia, alterius subiectio, ibi non tam amicicia quam adulacio est. Vnde et alibi legimus: fit amicus eadem anima;
et lyricus pro amico peccans: serues, inquit, anime dimidium mee.
Ieronymus super Micheam prophetam.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia s
Delicata est amicicia que amicorum felicitatem et diuicias sequitur.
Ieronymus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia t
Obsecro te ne amicum qui diu queritur, uix inuenitur, difficile seruatur, pariter cum oculis mente amittas.
Ieronymus in epistola ad Rufinum.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia u
In amicis non res queritur sed uoluntas quia et alterum ab amicis sepe prebetur, alterum sola caritas tribuit. Eadem uelle et eadem nolle firma amicicia est.
Ieronymus ad Demetriadem uirginem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia x
De amicicia omnis tollenda est suspicio et sic cum amico quasi cum altero sese loquendum.
Ieronymus in epistola quadam.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia y
Cum incaute malorum amiciciis iungimur, eorum culpis ligamur. Ab illo qui summe rectus est, eo ipso iam discrepat quo malorum amiciciis uita nostra concordat.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia z
(Amicicia z abest in manuscriptis)
Amicicia ab
Philosophus sic inter hostes uiuendum censuit tanquam inter amicos, ac inter amicos ac si in mediis hostibus uiueretur.
Crisostomus in policraticio libro III.
Fons primus
cf. Consueracio k
[Back to top]
Amicicia ac
Vbi amicicia permanet, nil facile creditur, nil facile recipitur quod dissidium possit operari. Si uero semel inimicicie occupauerint animos, omnia que sunt, que dicuntur, que audiuntur,
ita recipiuntur ut ad maiores proficiant inimicicias.
Crisostomus super Mattheum.
Fons primus
cf. Inimicicia g
[Back to top]
Amicicia ad
Non sunt fideles in amicicia quos munus non gracia copulat. Nam cito deserunt nisi semper acceperint. Dilectio enim que munere glutinatur, eodem suspenso dissoluitur.
Ysidorus libro III. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia ae
Non nunquam accidit ut inter amicos aliqua redargucionis enutrita discordia maiorem postea caritatem parturiat, ut pote cum corriguntur ea que displicere in amico uidentur.
Ysidorus libro III. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia af
Amicicia et prosperas res dulciores facit, et aduersas communione temperat, et leuiores reddit quia dum in tribulacione amici consolacio adiungitur, nec animus frangitur et minus eadem patitur.
Ysidorus III. libro de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia ag
In prosperitate incerta est amicicia. Nescitur enim utrum persona an felicitas diligatur. Sepe enim per simulacionem amicicia colitur ut qui non potuit aperte decipere, fraudulenter decipiat.
Ysidorus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia ah
Sepe per honorem quorundam mutantur et mores, et quos ante conglutinatos caritate habuerunt, postquam ad culmen honoris ueniunt, amicos habere despiciunt.
Ysidorus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia ai
Necessitas amicum probat, et intime caritatis ardorem splendor exhibite subuencionis elucidat.
Cassiodorus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia ak
Noue dignitates ueteres solent amicicias immutare. Creat enim cor nouum et nouos affectus noue dignitatis consciencia. Diuites facti paupertatis amicos cum paupertate fastidiunt ne quid penes eos de
ueteri uideatur inopia residisse. Semper enim apud indignos mores crescit cum potestate supercilium.
Cassiodorus in epistola quadam.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia al
Qui uere amicus est omni tempore diligit. Nam tormentum non separat, labor non lassat, thesaurus non superat, alienus amor non occupat.
Cassiodorus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia am
Amicicia tanto certior quanto uetustior, quia facile mutari non potest quod per longa secula custoditur.
Cassiodorus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia an
Iustum est enim ut qui amicus erat in prosperis, amicicias profiteatur in aduersis.
Cassiodorus in epistola quadam.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia ao
Sine amicis omnis cogitacio esset tedium, omnis operacio labor, omnis terra peregrinacio, omnis uita tormentum, sine quorum solacio uiuere esset mori.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia ap
Amicus est qui nobis usu uite similis pio ac fideli amore coniungitur.
Cassiodorus super Psalmos.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia aq
Cara est uxor, dulces liberi, iocundi amici, accepti affines, sed postea cognitis nulla beniuolencia accedere debet que priorem exhauriat.
Valerius libro V.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia ar
Byas ita aiebat homines in usu amicicie uersari ut meminissent eam ad grauissimas inimicitias posse conuerti. Quod quidem dictum prima specie nimis fortasse callidum uidetur inimicumque simplicitati qua
precipue familiaritas gaudet, sed si altioribus animis cogitacio demissa fuerit, perquam utile reperietur.
Valerius Maximus libro VII.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia as
Amicicia est diuinarum humanarumque rerum summa cum beniuolencia consensio.
Tullius de amicicia.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Itaque ciues pociores quam peregrini, propinqui quam alieni. Cum hiis enim amiciciam natura ipsa peperit sed ea non satis habet firmitatis.
Nam in hoc prestat amicicia propinquitati quod ex propinquitate beniuolencia tolli potest, ex amicicia non potest. Sublata enim beniuolencia amicicie nomen tollitur sed propinquitas manet.
Tullius de amicicia
Fons primus
[Back to top]
Amicicia at
Excepta sapiencia nichil melius datum est homini a diis inmortalibus amicicia. Quid enim dulcius quam habere cum quo omnia audeas sic loqui ut tecum?
Quis esset tantus fructus in prosperis rebus nisi haberes amicum qui illis eque ac tu ipse gauderet? Aduersas eciam ferre difficile esset sine eo qui illas grauius eciam quam tu ferret.
Tullius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia au
Amicicia res plurimas continet; quocumque te uerteris, presto est; nullo loco excluditur; nunquam intempestiua, nunquam molesta est. Itaque non aqua, non igne, locis pluribus indigemus quam amicicia.
Nam et secundas res spendidiores facit et aduersas parciens communicansque leuiores.
Tullius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia ax
Amicicia absentes adsunt, egentes habundant, imbecilli ualent et, quod difficilius dictu est, mortui uiuunt.
Tullius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia ay
Si ex rerum natura amicicie coniunctionem demeris, nec domus ulla, nec urbs stare poterit, nec agricultura permanebit. Quanta eciam uis eius sit ex dissencionibus atque discordiis percipi potest.
Que enim domus tam stabilis, que tam firma est ciuitas, que non discidiis funditus possit euerti?
Tullius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia az
(Amicicia az abest in manuscriptis)
Amicicia ba
Si utilitas amicicias conglutinaret, eadem commutata dissolueret; sed quia natura mutari non potest, idcirco uere amicicie sempiterne sunt.
Tullius de amicicia.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bc
Nulla est excusacio peccati si amici causa peccaueris. Nam cum consiliatrix amicicie uirtutis opinio fuerit, difficile est amiciciam manere si a uirtute defeceris.
Tullius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bd
Hec enim lex in amicicia sanctiatur ut neque rogemus res turpes, neque rogati faciamus. Turpis enim excusacio hec est et minime accipienda tum in ceteris rebus,
tum siquis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur.
Tullius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia be
Precipiendum est igitur bonis ut si in huiuscemodi amicicias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment se ita alligatos ut ab amicis in rem publicam peccantibus non discedant.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bf
Quis est qui uelit omnibus opibus circumfluere atque in omnium rerum habundancia uiuere ut neque diligat quemquam, neque ab ullo diligatur? Hec enim erit tyrannorum uita nimirum in qua nulla fides,
nulla caritas, nulla stabilis beniuolencie potest esse fiducia. Solem igitur a mundo tollere uidentur qui amiciciam a uita tollunt.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bg
Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi cuius generis est magna penuria, et iudicare difficile est nisi sit expertum.
Ideo uerum est illud quod dicitur: modios multos salis simul edendos esse ut amicicie munus expletum sit.
Tullius ibidem de amicicia.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bh
Verus amicus nunquam reperietur. Est enim is qui est tanquam alter idem. Sed plerique peruerse, nec dicam impudenter, habere talem amicum uolunt quales ipsi esse non possunt;
et que ipsi non tribuunt amicis, hec ab eis desiderant.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bi
Multi diuicias despiciunt quos paruo contentos tenuis uictus cultusque delectat. Honores uero quorum cupiditate quidam inflammantur quam multi ita contempnunt ut nichil inanius, nichil esse leuius existiment.
Itaque cetera que quibusdam admirabilia uidentur permulti sunt qui pro nichilo putent. De amicicia omnes ad unum idem senciunt, et hii qui se ad rem publicam contulerunt,
et hii qui rerum cognicione doctrinaque delectantur, et hii qui suum negocium gerunt ociosi, postremo hii qui se totos tradiderunt uoluptatibus sine amicicia uitam esse nullam senciunt.
Tullius ibidem de amicicia.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bk
Cuius aures ueritati clause sunt ut ab amico uerum audire nequeat huius salus desperanda est. Scitum est enim illud prouerbium Catonis: multo melius de quibusdam acerbos inimicos mereri quam eos
inimicos qui dulces uidentur; illos sepe uerum dicere, hos uero nunquam.
Tullius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bl
Nulla est hec amicicia cum alter uerum audire non uult, alter ad menciendum paratus est.
Tullius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bm
Qui fortunis alicuius inducti amiciciam eius secuti sunt, hii simul ac fortuna, si delapsa est, deuolant omnes. Cum enim recessit ea res que fuit consuetudinis causa,
nichil superest quare possit in amicicia teneri.
Tullius II. rethorica.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bn
Nam quem in amicicia perfidiosum cognoueris esse, eum nunquam potes inter inimicicias confidum posse habere.
Tullius II. rethorica.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bo
Preclare scriptum est a Platone: non solum nobis nati sumus ortusque nostri partem patria uendicat, partem amici; atque, ut placet Stoicis, que in terris gignuntur ad usum hominum omnia creari,
homines autem hominum causa esse generatos ut ipsi inter se alii aliis prodesse possent.
Tullius I. de officiis.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bp
Sunt qui effusius merent quia uerentur ne dubium sit an amauerint. Sera indicia sui affectus querunt. Si habemus alios amicos, male de hiis et meremur et existimamus quia parum ualent in unius elati solacium;
si non habemus, maiorem iniuriam ipsi nobis fecimus quam a fortuna accepimus. Illum unum abstulit nos quemque non fecimus. Deinde ne unum quidem nimis amauit qui plusquam unum amare non potuit.
Seneca LXIII. epistola ad Lucillum.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bq
Post amiciciam credendum est, ante iudicandum. Illi uero prepostere officia permiscent qui cum amauerint iudicant, et non amant cum iudicauerint.
Diu cogita an tibi in amiciciam aliquis recipiendus sit. Cum placuerit fieri, toto illum pectore admitte; tam audacter cum illo loquere quam tecum.
Cum amico omnes curas, omnes cogitaciones tuas misce; fidelem si putaueris facies.
Seneca III. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia br
Vera amicicia est quam non spes, non timor, non utilitatis sue cura auellit. Multos tibi dabo qui non amicis sed amicicia caruerunt;
hoc non potest accidere cum animos in societatem honesta cupiendi par uoluntas trahit. Sciunt enim ipsos omnia habere communia et quidem magis aduersa.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bs
Monstrabo tibi amatorium sine medicamento, sine herba, sine ullius uenifice carmine; si uis amari, ama. Iocundius est amicum facere quam habere; quomodo artifici iocundius est pingere quam pinxisse.
Seneca epistola VI.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bt
Qui amicus est amat; qui amat non utique amicus est. Amicicia semper prodest; amor aliquando nocet. Non est quod amicum tantum uel in foro uel in curia queras; si diligenter attenderis,
et domi inuenies. Errat enim qui amicum in atrio querit et in conuiuio probat; in pectore enim amicus non in atrio inuenitur.
Seneca XXIX. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bu
Non sum amicus nisi quicquid agitur ad te pertinens meum sit. Consorcium omnium rerum inter nos facit amicicia; nec secundi quicquam singulis, nec aduersi in commune uiuitur.
Conuersari cum amicis absentibus licet, et quidem quociens uelis, quamdiu uelis. Amicus animo possidendus est.
Seneca XLVIII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bx
Non potest quisquam bene degere qui se tantum intuetur. Alteri uiuas oportet si uis tibi uiuere. Hec societas diligenter et sancte obseruata que nos homines hominibus miscet et
iudicat aliquod esse commune ius generis humani.
Seneca ibidem XLVIII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia by
Nil eque egrum reficit sicut amicorum affectus; non iudico me mori cum illos superstites reliquero. Puto, inquam, me uicturum non cum illis, sed per illos.
Seneca LXXIX. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia bz
(Amicicia bz abest in manuscriptis)
Amicicia ca
Dissimilitudo morum, distancia uite et ingenia contraria soluunt amiciciam. Amicicias probatas enixe expete, constanter retine, perhenniter serua. Inimicitias indictas exerce honeste,
tarde crede, celeriter depone.
Seneca in extrema parte epistolarum.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia cb
Omnes amicos habere operosum est; satis est inimicos non habere.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia cd
Nunquid amici noui anteponendi sunt ueteribus ut equis uetulis teneros anteponere solemus? Hec indigna homini dubitacio est; uetustissima quoque debent esse suauissima in amicicia.
Seneca ibidem et Tullius.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia ce
Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suis obsessus quam quod amicos sibi putat quibus non est, et quod beneficia sua efficacia iudicat ad faciendum amicos cum quidam quo plus debent magis oderunt.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia cf
Qui se spectat et propter hoc ad amiciciam uenit, male cogitat. Quemadmodum cepit, sic desinet. Necesse est ut inicia inter se et exitus congruant. Qui enim utilitatis causa assumptus est,
tamdiu placebit, quamdiu utilis fuerit. Hac re florentes amicorum turba circumsedit, circa euersos solitudo est, et inde amici fugiunt ubi probantur.
Seneca IX. epistola ad Lucillum.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia cg
Negociatio est non amicicia que ad commodum accedit. Detrahit enim amicicie qui illam parat ad bonos casus.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia ch
Si aliquem amicum existimes cui non tantum credis quantum tibi, uehementer erras et non satis nosti uim uere amicicie.
Seneca epistola III.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia ci
Falsi amici pro consilio adulacionem afferunt et una est eorum contentio quis blandissime fallat.
Seneca in extrema parte epistolarum.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Amicicia ck
Cum amicis breues raciones, longas amicicias oportet habere. Principium amicicie bene loqui, grande exordium inimicitiarum maledicere. Amicum prosperitas inuenit sed aduersitas probat.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia cl
Amicos in secreto mone, palam autem lauda. Vires tuas amici magis sentiant beneficiis quam iniuriis.
Seneca de moribus.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia cm
Amici uicia si feras, facis tua. Ita amicum habeas ut inimicum putes. Ita crede amico ne sit inimico locus.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia cn
Nulla pusilla domus que multos recipit amicos. Talem diligenciam exhibe in amicis comparandis ne incipias amare quem deinceps possis odire.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia co
Quanti tales amicos habere uoluerunt et ipsi tales esse non possunt. Tu primum exhibe te bonum et sic quere alterum similem tui.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia cp
Amico mutuam roganti me pecuniam si dedero, et amicum et pecuniam perdo.
In prouerbiis philosophorum.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia cq
Coagulum amicicie est cum bonis conuiuium.
Solon ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia cr
Expedit iam probatos amicos amare, non amatos probare.
Theofrastus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia cs
Non opto ut eos qui diuites sunt amicos habeam. Amicus raro acquiritur, cito amittitur.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia ct
Ad emendationem sui unusquisque nostrum debet habere aut ualde amicum aut ualde inimicum.
Dyogenes ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia cu
Diu deliberatos amicos elige, electi infideles esse poterunt. Iudica eosque uno affectu non uno habeas merito. Amicos sequere quos non pudeat elegisse. Amici uitam tuam imputa gloriam.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia cx
Theofrasto cum quidam diceret ille illius amicus est, cur ergo, inquit, illo diuite pauper est? Amicus non est qui fortune particeps non est.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia cy
Amicum blandum caue cui amarum est semper quod fuerit dulce. Fortunato amico uocatus, infortunato inuocatus presto sis. Bonus amicus lesus grauiter irascitur.
Theofrastus.
Fons primus
[Back to top]
Amicicia cz
(Amicicia cz abest in manuscriptis)
Amicicia da
Optima medicina homini est homo qui eius remediatur aduersis, qui eius condescendat incommodis, qui grauia leuigat, qui amici onera quasi iuncto humero simul portat.
Nec enim uerus amicus inpaciencius propriam iniuriam sustinet quam amici.
Petrus Blesensis in libello de amicicia.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Amicicia db
Amicicia est diuitibus pro gloria, pauperibus pro censu, exulibus pro patria, imbecillibus pro uirtute, pro medicina egrotis, pro uita mortuis.
Est enim eius suauissimus fomes, sinceritas affectionum, mutua obsequia, rerum honestarum crebra collacio, parilitas uoluntatum, iugis et inuiolabilis fides.
Vera enim amicicia inter bonos tantum oriri solet, inter meliores proficere, inter optimos consummari.
Ibidem.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Amicicia dc
Quatuor sunt uicia quibus preclarus honor amicicie sepius obfuscatur, scilicet iracundia, instabilitas, suspicio atque garrulitas.
Ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Amicicia de
Si fidem amici experiri uolueris, non ei prius tui cordis archana committas, sed aliqua exteriora et modica de quibus non magnum emergat dispendium, si fuerint reuelata,
et ea nichilominus sub ea cautione et adiuracione terribili credas, ac si obessent prodita et prodessent celata.
Petrus Blesensis in eodem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Amicicia df
Vera amicicia eodem oculo respicit amicum diuitem et mendicum, fortem ac debilem, sanum et egrum, humilem ac sublimem.
Ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Amicicia dg
Si uideris hominem anxie appetentem quod per te prestare possis, si in huius rei obtentu ei aliquis preferatur, facile qua tibi adheserit intencione patebit.
Nam in huius casu, nunc ex deiectione oculorum, nunc ex uultus auersione, nunc ex uerbo subtristi, nunc ex risu ficto, nunc ex reuerencia et obsequio negligentiore ambitiose mentis egritudo poterit deprehendi.
Ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Amicicia dh
Amicus non subito est publice obiurgandus donec ex turbacione recenti adhuc est inquietior eger animus, cauta dissimulacione opus est, donec mentis nubilo serenato, auris pacatior uerba blande monentis admittat.
Ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Amicicia di
Veteris amicicie uestigiis aliqua reuerencia semper inpendenda est, nisi eam enormitas reatus eliminet. Nullum quippe uicium ita contra naturam est ut nature possit extrema delere uestigia.
Ibidem.
Fontes proximus et primi
cf. Natura a
[Back to top]
Amicicia dk
Licet uera amicicia solum requirat affectum, liberale tamen obsequium non excludit sed eo pocius illustratur. Vnde quidam dixit: tantum diligo inimicum qui michi nichil facit mali sicut amicum qui
nichil facit boni.
Ibidem.
Fontes primi
[Back to top]
Ubi
Acceptio gAdiutorium d, Adiutorium r, Adiutorium x
Adulacio bc
Amissio n
Consilium z
Dilectio y
Diuicie y, Diuicie ai
FRATERNITAS
Inimicicia g, Inimicicia i, Inimicicia k
Prosperitas m, Prosperitas af
Societas f, Societas g
Varia