The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Diuicie

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | j | k | l | l | n | o | p | q | r | s | t | u | v | w | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | az | ba | bc | bd | be | bf | bg | bh | bi | bk | bl | bm | bn | bo | bp | bq | br | bs | bt | Ubi

Diuicie a

Diuicie seculares, si desunt, non per mala opera querantur in mundo. Si autem assunt, per bona opera seruentur in celo. Animum uirilem et Christianum nec debent, si accedant, extollere, nec debent frangere, si recedunt.

Augustinus epistola CXL.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie b

Vere ille sunt diuicie quas cum habuerimus, perdere non possumus.

Augustinus super Mattheum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie c

Morbus diuiciarum est superbia. Nam grandis animus est qui inter diuicias isto morbo non temptatur, maior animus diuicias suas uincens contempnendo. Magnus ergo est diues qui non se ideo magnum putat quia diues est. Qui autem ideo se magnum putat quia diues est, superbus et egenus est. In carne crepat, in corde mendicat; inflatus est, non plenus.

Augustinus sermone XXIX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie d

Difficile est ut non sit superbus qui diues est. Tolle superbiam, diuicie non nocebunt.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie e

Aurum est materia laborum, pericula possidencium; aurum eneruacio uirtutum, aurum malus dominus, proditor seruus.

Augustinus de uerbis apostoli.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie f

Aurum amplius cruciat apud quem largius fuerit, aurum amanti se nichil de sua possessione permittit, refundens ei reatum suum cui usum negat.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie g

Ideo rogans diues non exauditur in tormentis quia rogantem pauperem non exaudiuit in terris.

Augustinus in omelia de diuite.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie h

Hoc attendite ne passim diuites reprehendatis et rursum ne de paupertate et egestate presumatis. Si enim non est presumendum de diuiciis, quanto magis non est presumendum de paupertate? Pauper ulcerosus non habens escam, non ipsam uestem, ablatus est ab angelo in sinum Abrahe. Vides quis sublatus est, non uides quo sublatus est in sinum Abrahe; lege scripturam et inuenies diuitem Abraham. Sublatus est ergo in sinum diuitis pauper, an pocius ambo diuites Deo, ambo a cupiditate pauperes.

Augustinus in originali super Psalmo LI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie i

Diuicie si affluant, nolite cor apponere. Glossa Augustini: Ille ergo qui non habet, non ambiat; hic qui habet, non superbiat. Et non dicit nolite habere, sed cor apponere. Non enim dampnat diuicias, unde mereamur celum, sed cor appositum, quod scilicet non expendit sed recondit.

Augustinus super Psalmo LXI.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Diuicie k

Non diuisim, non separatim tempus messis hoc faciet. Diuites intellige superbos, pauperes humiles. Habeat multas pecuniarum facultates. Si in eis non extollitur, pauper est; non habeat aliquid et cupiat et infletur; inter diuites reprobos eum deputat Dominus quia diuites et pauperes in corde interrogat Deus, non in archa aut in domo.

Glossa Augustini super illud Psalmi LXVIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie l

Sufficienciam uite non indecenter uult, quisquis eam uult et non amplius, que quidem non appetitur propter se ipsam sed propter salutem corporis et congruentem habitum persone hominis ut non sit inconueniens eis cum quibus uiuendum est. Ista ergo cum habentur ut teneantur, cum non habentur ut habeantur, orandum est.

Augustinus ad Probam.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Diuicie m

Diuites discant non in facultatibus crimen haberi sed in hiis qui uti nesciunt. Nam diuicie ut impedimenta sunt improbis, ita bonis sunt adiuuamenta uirtutis.

Ambrosius libro VIII. super Lucam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie n

Ceterum ita incubuerunt mores hominum in admiracione diuiciarum ut nemo nisi diues honore putetur dignus.

Ambrosius de officiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie o

Qui diuiciarum seruus est, diuicias custodit ut seruus; qui autem seruitutis discusserit iugum, distribuit eas ut dominus.

Ieronymus libro I. super illud Matthei: Non potestis Deo seruire et mamone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie p

Vnumquodque non hominum sed rerum pondere iudicandum est; nec diuiti obsunt opes, si bene utatur, nec pauperem egestas commendabiliorem facit, si inter sordes et inopiam peccata non caueat.

Ieronymus in epistola ad Saluinam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie q

Sole diuicie uere sunt que nos uirtutibus diuites faciunt. Si ergo, fratres, diuites esse cupitis, ueras diuicias amate. Si culmen ueri honoris queritis, ad celeste regnum tendite. Si gloriam dignitatum diligitis, in illa superna angelorum curia ascribi festinate.

Gregorius omelia XV. super illud: Exiit qui seminat et cetera.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie r

Facile est homini tunc diuicias despicere cum habet; difficile uero est cum non habet uiles estimare.

Gregorius libro XI. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie s

Terrena substancia eterne felicitati comparata pondus est, non subsidium. Temporalis uita eterne uite comparata mors est pocius dicenda quam uita.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
cf. Gloria eterna r
[Back to top]

Diuicie t

Res suas cum moreretur diues secum tolleret, si ad petentis uocem cum uiueret sibi tulisset. Nam terrena omnia que seruando amittimus, largiendo seruamus.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie u

Forsitan aliquam excusacionem habuisset, si ad portam eius non iacuisset, si remotus fuisset et uiscera eius non cognouisset.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie x

Aurum et argentum et cetera. Huius quantum ad animi bonum spectat, nec bona sunt nec mala; usus tamen horum bonus, abusio mala, sollicitudo peior, questus turpior.

Bernardus de consideracione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie y

Filii Adam, genus auarum: quid uobis cum terrenis diuiciis que nec uere nec uestre sunt? Aurum et argentum uere terra est rubea et alba quam solus hominum error facit aut magis reputat preciosa; denique si uestra sunt, tollite ea uobiscum.

Bernardus sermone IIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie z

Vere ergo diuicie non opes sunt sed uirtutes quas secum consciencia portat ut in perpetuum diues fiat.

Bernardus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie ab

Camelus unum solum pondus habet, diues duo: unum terrenarum possessionum, aliud peccatorum. Primum in morte deponitur, aliud uelit nolit moriens retinetur nisi ante mortem deponatur.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie ac

Sudat pauper foris in opere, sed numquid minus anxie diues intus in sua cogitacione laborat? Aperit iste os suum in ocitacione, aperit ille in ructuacione, et interdum grauius ille fastidio quam iste inedia cruciatur.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
cf. Desperacio d
[Back to top]

Diuiciarum sequela est luxuria, ira intemperans, furor iniustus, arrogancia, superbia, omnisque irracionabilis motus.

Crisostomus in libro quod nemo leditur nisi a seipso.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie ae

Si possibile esset in diuites uindictam procedere, uideres ex eis repleri carceres uniuersos, sed cum omnibus malis suis hoc malum habent diuicie quod in malignitate peccantes ab ulcionibus eruunt.

Crisostomus super Hebreum sermone II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie af

Vanitas uanitatum et omnia uanitas et cetera. Hunc uersiculum si saperent qui in potencia et diuiciis uersantur, in parietibus omnibus et in uestibus suis scriberent in foro, in domo, in ianuis, in ingressibus et ante omnia in conscienciis suis ut semper eum oculis cernerent et corde sentirent.

Crisostomus super Mattheum omelia XXX.

Varia
Fons primus
cf. Gloria mala siue uana s
[Back to top]

Diuicie ag

Omnia bona mundi triplex interitus tollit, aut ex seipsis ueterascunt, aut luxu dominorum suorum consumuntur, aut ab extraneis dolo uel uiolencia uel calumpnia diripiuntur.

Crisostomus super illud Matthei VI.: Vbi erugo et tinea et cetera.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie ah

Apud antiquos autem prior eris quam ferri cognitus usus. Ere quippe prius proscindebant terram, ere certamina belli gerebant, eratque in precio magis es; aurum uero et argentum propter inutilitatem reiciebantur. Nunc uersa uice: iacet es, aurum summo cessit honore. Sic uoluenda etas commutat tempora rerum et quod fuit in precio fit denique honore nullo.

Ysidorus libro XVI. ethimologiarum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie ai

Omne terrenum uel erugine consumitur ut aurum et argentum, uel putredine et uermibus ut uestis; et quod ab hiis immune est, a furibus tollitur ut lapides preciosi. In hiis ergo omne genus auaricie reprehenditur.

Rabanus super Mattheum VI.: Vbi erugo et tinea et cetera.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Diuicie ak

Magne dignitatis fuit apud seculum sed maioris meriti apud Deum quia non erat diues diuiciarum amore sed tantummodo possessione. Ideo diuites non excluduntur a discipulatu saluatoris. Iste enim diues erat et discipulus quia non pecunie amator sed ipsius distributor.

Rabanus super illud Matthei XXVIII.: Quidam homo diues ab Arimachia.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Diuicie al

Non reprehenditur diues quod terram coluerit uel fructus in horrea congregauerit, sed quod fiduciam uite in illis posuerit, nec pauperibus erogauerit ut ab eis reciperetur in eternis tabernaculis.

Beda in glossa super illud Luce II.: Cuiusdam diuitis hominis et cetera.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Diuicie am

Familiaris res est humanum cor opibus ac libertate dissolui erumpnis uero ac paupertate ad semet ipsum recolligi.

Beda super Esdram libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie an

Insidie sunt in diuiciarum amplitudine, insidie in paupertatis angustiis; ille eleuant ad superbiam, hec incitant ad querelam. Temptat sanitas, temptat infirmitas, et illa materia est negligencie et hec causa tristicie. Laqueus est in securitate, laqueus in timore, nec interest utrum animus qui terreno tenetur affectu gaudiis occupetur an curis, cum par morbus sit uel sub uana delectacione languere uel sub anxia sollicitudine laborare.

Leo papa in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie ao

Auri custos, seruator argenti securitatem non habet, nescit quietem, et cui deest securitas, quies perit; pena diues est ille, non censu.

Petrus Rauennas in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie ap

Aurum erogare bonum est, reponere malum, contempnere ualidum, fugere persecurum. Quod sicut uincere uirtutis est, ita felicitatis euasisse.

Petrus Rauennas ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie aq

Obturatis auribus nichil esset uox unius clamantis, unde Dominus ad aperiendum cor eius totum corpus eius ulceribus cooperuit ut tot essent ora clamancia, quot ulcera existencia.

Petrus Rauennas in sermone de diuite.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie ar

Nil tibi prosunt diuicie, si diuiciarum beneficiis non utaris. Nam pars mendicitatis est congestam secreto pecuniam possidere.

Valerius episcopus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie as

Nichil clausum constat quod auro argentoque non pateat; nichil occultum quod non pecunia indagante sit cognitum.

Valerius episcopus ibidem.

Varia
Fons primus
cf. Auaricia am
[Back to top]

Diuicie at

Diues in superfluitatem resoluitur et iactancia effrenatur, currit ad libitum et corruit ad illicitum, et fiunt instrumenta penarum que fuerant oblectamenta culparum. Labor in acquirendo, timor in possidendo, dolor in admittendo, mentem eius semper fatigat, sollicitat et affligit. Vbi est thesaurus suus ibi et cor suum.

Innocencius de uilitate condicionis humane.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie au

Diues dicitur a diuo qui quasi Deus nichil creditur indigere.

Hugo.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie ax

Diuicie quantis implicite sint malis breuissime monstrabo. Quid enim pecuniam ne congregare conaberis, sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere uelis; danti supplicabis et qui preire ceteros cupis, poscendi humilitate uilesces. Potenciam desideras; subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. Gloriam petas, sed per aspera queque distractus securus esse desistis. Voluptariam uitam degas, sed quis non spernat atque abiciat uilissime fragilissimeque rei, corporis, seruum esse?

Boecius III. de consolacione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie ay

Congeratur in te quicquid multi locupletes possederant; ultra priuatum pecunie modum fortuna te prouehat, auro tegat, purpura uestiat, et ad hoc modus deliciarum et opum te perducat ut terram marmoribus abscondas, non tantum tibi habere liceat, sed calcare diuicias; accedant statue et picture et quicquid ars ulla luxurie elaborauit, maiora cupere ab hiis disces.

Seneca XVI. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie az

Quid refert quantum illi in archa, quantum in horreis iaceat, si in alieno inhiet, si non quesita sed querenda computat? Non enim pauper est qui minus habet sed qui plus cupit, nec qui plus habet sed qui minus cupit diues est.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie ba

Si cui sua non uidentur amplissima, licet tocius mundi dominus sit, miser est. Qui autem sibi satis est, cum diuiciis natus est.

Seneca in epistola.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Diuicie bc

Nemo alius est Deo dignus quam qui opes contempsit, quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere uolo ut illas intrepide possideas.

Seneca XVIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie bd

Breuissima ad diuicias per contemptum diuiciarum uia est. Quisquis contempnere aliquis potest omnia, omnia habere nemo potest. Necessarium ergo est paruo assuescere. Quicquid uult nemo habere potest, illud autem potest nolle quod non habet.

Seneca LXIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie be

Quemadmodum nichil refert utrum egrum in ligneo lecto aut in aureo colloces, quocumque illum transtuleris morbum suum transferet secum. Sic nichil refert utrum eger animus in diuiciis aut paupertate ponatur, malum suum illum sequitur.

Seneca XVIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie bf

Nemo nascitur diues; quisquis exit in lucem iussus est lacte et panno esse contentus; ab hiis iniciis nobis regna non sufficiunt.

Seneca XX. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie bg

Quanta demencia est heredis sui res procurare et sibi omnia negare. Magna enim hereditas ex amico inimicum facit. Plus enim gaudebit tua morte quo plus acceperit.

Idem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie bh

Magnus est qui fictilibus sic utitur quemadmodum argento, nec ille minor est qui sic argento utitur quemadmodum fictilibus. Infirmi animi est pati non posse diuicias.

Seneca epistola V.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie bi

Si ad naturam uiues, nunquam eris pauper; si ad opiniones, nunquam eris diues. Exiguum natura desiderat, opinio inmensum.

Seneca XVI. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie bk

Iste quem dominum existimas, pecunie loculus est; multum habet. Ignoras utrum auarus an prodigus sit. Si prodigus, non habebit; si auarus, non habet. Iste quem tu felicem admirantibus credis sepe dolet, sepe suspirat. Multi illum comitantur. Mel musce sequntur, cadauera lupi, frumenta formice; predam sequitur ista turba, non hominem.

Seneca de remediis fortuitorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie bl

Si uis inquit Pithoclea diuitem facere, non pecunie adiciendum sed cupiditati detrahendum est.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie bm

Is maxime diuiciis fruitur qui minime diuiciis indiget. Nemo autem sollicito bono fruitur. Adicere aliquid intendit; et dum de incremento cogitat, oblitus est usus.

Seneca XIIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie bn

Diuitem illum putas quem aurea suppellex in uia sequitur, qui in omnibus prouinciis arat, qui multum suburbani agri possidet cum omnia dixeris pauper est. Quare? Quia debet. Quantum? inquis. Omnia, nisi forte iudicas utrum aliquis ab homine an a fortuna mutuum sumpserit.

Seneca XXVIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie bo

Diuicie inflant animos, superbiam pariunt, inuidiam parant, et eo usque mentem alienant ut fama pecunie nos eciam nocitura delectent.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie bp

Ingentis animi est qui diuicias sibi circumfusas diu multumque miratus quod ad se uenerunt ridet; suas audit magis esse quam senciat. Magnum est non corrumpi diuiciarum contubernio. Magnus ille est qui in diuiciis pauper est.

Seneca XX. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie bq

In hoc excusabiles sunt dii quod ista que urunt, que excruciant optantibus conferunt.

Seneca XXII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie br

Ista que sic petimus tanquam datura leticiam ac uoluptatem cause dolorum sunt.

Seneca LX. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie bs

Omnia ista nobis accedant, non hereant, ut si auferantur sine ulla nostri laceracione discedant. Vtamur illis, non gloriemur, et utamur parce tanquam depositis apud nos.

Seneca LXXXI. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuicie bt

Sic diuicias habent quomodo dicimur habere febrem cum illa nos habeat. Econtrario dicere solemus febris illum tenet; eodem modo dicendum est diuicie illum tenent. Nichil ergo monuisse te mallem quam hoc quod nemo monetur satis ut omnia naturalibus desideriis meciaris quibus aut gratis satisfacies, aut paruo tantum miscere uicia desideriis noli.

Seneca in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Abstinencia d
Ambicio ab
Amicicia ce
Anima af
Auaricia ah, Auaricia ak, Auaricia am, Auaricia ap, Auaricia ay, Auaricia bn, Auaricia bq
Beatitudo k, Beatitudo q
Bonum e
Contemptus e,Contemptus k, Contemptus n, Contemptus p
CUPIDITAS
Elemosina l, Elemosina ai, Elemosina an, Elemosina ao, Gloria uana ac, Gloria uana ak
Homo y
Homo o
Laus k
PAUPERTAS
Predicacio ab
Prosperitas
Relinquere m
Salus c
Sapiencia y
Seruicium n
Superbia g, Superbia k
Veritas ac
Virtus ag, Virtus ai

Varia