The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Paupertas

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | Ubi

Paupertas a

Non tibi displiceat paupertas tua; nichil ea potes dicius inuenire. Vis cognoscere quam locuplex sit? Celum emit quibus thesauris conferri possit quod paupertati uidemus indultum? Vt ad regnum celorum ueniret, diues possessione sua obtinere non potuit; nunc obtinet ut contemptu perueniat.

Augustinus de uerbis apostoli sermone XXVIII.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Paupertas b

Bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare. Melius est pro intentione sequendi Dominum insimul donare et absolutum sollicitudine egere cum Christo.

Augustinus de ecclesiasticis dogmatibus.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Paupertas c

Omnis philosophie magistra nobis est inopia. Non ita laudamus Ioseph cum frumentum distribuebat, sicut cum carcerem habitabat.

Augustinus super Psalmum LXXVI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas d

Hii sunt pauperes spiritu qui quando faciunt aliquid boni, Deum laudant; quando aliquid mali, se accusant.

Augustinus de uerbis Domini.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas e

Fecundus est ager pauperum; cito reddit donantibus fructum. Via celi est pauper per quem uenitur ad Patrem; incipe erogare, si non uis errare.

Augustinus de uerbis Domini.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas f

Pauper Dei est in animo, non in sacculo.

Augustinus super Psalmum CXXXI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas g

Nichil grauius quam ut fratres nostros pauperiores superbo oculo despiciamus, conformes nobis intolerabili repellamus fastidio, nostra indignos gracia iudicantes quia sunt inopes cum paupertas facilius Deo quam thesaurus acceptior.

Ambrosius super illud Psalmorum: Increpasti superbos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas h

Ob hoc maxime amanda est paupertas quia a quo amaris ostendit. Quippe non habet adulationem comitem sibi parcentem fortunam hominis et non personam amantem.

Ieronymus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
cf. Paupertas ae
[Back to top]

Paupertas i

Difficilius arrogancia quam auro et gemmis caremus. Hiis enim abiectis interdum gloriosis sordibus tumemus, et uenerabilem paupertatem populari aure offerimus. Plus enim est animum deposuisse quam cultum.

Ieronymus in epistola CXV.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas k

Non absque amictu lineo incedere, sed precium uestium linearum non habere laudabile est. Modica esca in hamo ponitur ut matronarum in eo sacculi protrahantur: sic bestie, sic aues, sic capiuntur et pisces.

Ieronymus in epistola ad Nepocianum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas l

Natus in paupere domo et in tugurio rusticano qui uix milio et pane crebrario rugientem saciare uentrem poteram, nunc similam et mella fastidio.

Ieronymus ad Nepocianum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas m

Paupertas in inopia mentis est, non in quantitate possessionis. Nam cui cum paupertate bene conuenit, diues est.

Gregorius super Ezechielem omelia VI. secunde partis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas n

Cum quosdam pauperes aliqua reprehensibilia perpetrare conspicitis, nolite despicere quia fortasse quos superfluitas tenuissime prauitatis inquinat, caminus paupertatis curat.

Gregorius in omelia: Homo quidam erat diues.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas o

Offerenda est eis consolatio quos caminus paupertatis excoquit, atque illis inferendus est timor quos consolatio glorie temporalis extollit.

Gregorius in pastorali.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas p

Paupertas est manuductrix quedam in uia que ducit ad celum: unctio athletica, exercitatio quedam magna et admirabilis, portus tranquillus. Nichil opulencius eo qui paupertatem sponte diligit et cum alacritate suscipit.

Crisostomus sermone XVIII. super Hebreos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas q

Semper diues est Christiana paupertas, nec pauet in isto mundo indigencia laborare cui donatum est in omnium rerum Domino omnia possidere. Operantibus ergo que bona sunt non omnino metuendum ne eis desit facultas operandi, cum et in duobus minutis euangelice illius uidue sit laudata deuotio, et pro calice aque frigide premium habeat gratuita largitio. Ex affectibus enim piorum benignitatis mensura taxatur, et nunquam eum miserandi efficacia deserit in quo misericordia ipsa non deficit.

Leo papa sermone IIII. de quadragesima.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Paupertas r

Paupertatis sunt tres species. Sunt enim quidam qui rebus temporalibus egent sed inuiti, et hec uocari egestas solet. Egent enim rebus et egent bona uoluntate qua dicius nichil esse potest. Sunt alii qui rebus habundant, sunt tamen pauperes spiritu, et hec est aurea paupertas quia licet affluant diuicie, corda tamen nolunt apponere. Tercia est mediocritas quam philosophi uocant frugalitatem que est paupertas uoluntaria.

Hugo de claustro anime libro I. capitulo IX.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Paupertas s

Sunt enim quidam qui de seculo ueniunt ad religionem quorum paupertas, beato Augustino testante, talis erat quod quando foris erant, necessaria inuenire non poterant. Quorum cellario non hereditas, non patrimonium, sed manuum labor annonam prebebat, et si manus cessaret, panis deficeret; et in ecclesia honorari uolunt qui in sua domo non nisi contemptibiles esse poterant.

Hugo ibidem.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Paupertas t

Pauperes Dei sunt qui mundana superbia derelicta humilitati se per omnia tradiderunt. Nam et si pauper superbiat, non est Dei pauper; et si locuplex humilitatem diligat, non est seculi diues. Voluntates enim talium sunt inspiciende, non nomina.

Cassiodorus super Psalmum LXXI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas u

Videamus quam sit ista gloriosa paupertas, quam felix probetur inopia, que Dominum et tacita laudat, et de paciencie sue uirtute concelebrat. Mutus est, si psallat superbus; pauper et inops laudant Dominum eciam cum uidentur habere silencium.

Cassiodorus super illud Psalmorum: Laudabunt Dominum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas x

Pauperes Christi sunt qui non solum pro suis malis, uerum eciam pro tocius calamitatibus mundi intercedere comprobantur. Egent in hoc seculo, sed sunt locupletes Deo, uiciis uacui sed uirtutibus pleni, despecti hominibus sed acceptabiles Deo.

Cassiodorus super Psalmum CI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas y

O miserabilis conditio mendicantis! Et si petit, pudore confunditur; et si non petit, egestate consumitur, sed ut mendicet necessitate compellitur. Deum causatur iniqum quod non recte diuidit; proximum criminatur malignum quod non plene subueniat, indignatur, murmurat, imprecatur. Vnde Salomon: Melius est mori quam indigere. Eciam proximo suo pauper odiosus erit. Fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici procul recesserunt ab eo.

Innocencius de uilitate conditionis humane.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas z

Non sibi felix pauper esset nisi felices cecidisse uideret. Honesta res est leta paupertas, illa uero non est paupertas, si leta est. Cui cum paupertate bene conuenit, diues est. Non qui pauperum habet, sed qui plus cupit, pauper est.

Seneca epistola X.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Paupertas ab

Non enim iocunda res est aqua et polenta aut frustrum ordeacei panis, sed summa uoluptas est ex hiis capere uoluptatem, et ad id se deduxisse quod eripere nulla fortune iniquitas possit.

Seneca epistola II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas ac

Facile est pascere paucos uentres et bene institutos et nichil aliud desiderantes quam impleri. Paruo fames constat, magno fastidium. Paupertas contenta est desideriis instantibus satisfacere.

Seneca epistola XVII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Cum periculosum aliquid conclamandum est, quomodo exeat non quid efferat querit; aut si nauigandum est, non strepunt portus nec unius comitatu inquieta sunt litora. Non circumstat illum turba seruorum ad quos pascendos transmarinarum regionum est optanda fertilitas.

Seneca epistola XIIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas ae

Ob hoc unum amanda est paupertas quod a quibus ameris ostendit.

Seneca epistola XX.

Varia
Fons primus
cf. Paupertas h
[Back to top]

Paupertas af

Panem et aquam natura desiderat. Nemo ad hec pauper est intra que quisquis desiderium suum clausit cum ipso Ioue de felicitate contendat.

Seneca epistola XXV.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas ag

Nec paupertas tibi immunda sit, nec parsimonia sordida, nec simplicitas neglecta, nec lenitas languida; et si res tibi exigue sint, non sint tamen anguste; nec tua defleas, nec aliena mireris.

Seneca de quattuor uirtutibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas ah

Ne imparatos fortuna nos deprehendat, fiat nobis paupertas familiaris. Securius diuites erimus, si experti fuerimus quam non sit graue pauperes esse. Ad paupertatem sua sponte descendere, preoccupare est tela fortune.

Seneca epistola XIX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas ai

Quod diuiciis non potes scire, paupertate scies; illa ueros certosque retinebit amicos, discedit quis non te sed tua sequebatur. O quando ille dies ueniet quo nemo in honorem tuum menciatur!

Seneca epistola XX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas ak

Redige te ad parua ex quibus cadere non possis. Inest paupertati sine qua nichil est iocundum securitas.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas al

Quis est pauper? Qui sibi uidetur pauper. Qui paupertatem timet timendus est. Scire uti paupertate maxima felicitas est.

Seneca de moribus.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Paupertas am

Multis ad philosophandum obstitere diuicie; paupertas autem expedita secura est. Aut ergo pauper sis aut pauperi similis, si animo uacare uis.

Seneca epistola XVII.

Varia
Fons primus
cf. Philosophia s
[Back to top]

Paupertas an

Nudum latro dimisit; eciam in obsessa uia pauperi pax est.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas ao

Paupertas michi grauis est, immo tu paupertati. Non est in paupertate uicium sed in paupere. Pauper es quia pauper tibi uideris. Nichil deest auibus; peccora in diem uiuunt; feris in alimentis sollicitudo sufficit. Accepit ille grandem pecuniam, ergo et superbiam.

Seneca de remediis fortuitorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas ap

Solum hoc incommodum paupertas patitur quod non possit egentibus subuenire.

Philosophus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Paupertas aq

Hermogenes cum senem nudum uideret interrogauit eum utrum tunicam an uerecundiam non haberet. Ille respondit: fortunam.

[auctor non nominatus]

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Paupertas ar

Humile tugurium uirtutes recipit. Angustus locus magnarum uirtutum turbam capit. Dyogenes enim cum torqueretur in dolio, se domum uolubilem habere iocabatur, et se cum temporibus immutantem. Frigore enim os dolii uertebat in meridiem, estate ad septemtrionem et ubicumque sol se inclinauerat, Dyogenis simul pretorium diuertebatur.

Valerius Maximus.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Ubi

Christus n
Consolacio e
Contemptus l, Contemptus m
Cupiditas m
DIUICIE
Elemosina n, Elemosina o, Elemosina p, Elemosina r, Elemosina ai
Ipocrisis bc
Liberalitas p
Martirium i, Martirium k
Paciencia ae
Perfectio p, Perfectio q
Philosophia s
Predicacio au
Religio l, Religio m
Relinquere h, Relinquere q, Relinquere r, Relinquere t, Relinquere ac
Salus c
Superbia h, Superbia an
SUPERFLUITAS
Virtus ag, Virtus ah, Virtus ai

Varia