The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Fortitudo

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | Ubi

Fortitudo a

Qui uera uirtute fortis est, nec temere audet nec inconsulte timet.

Augustinus in epistola ad Ieronymum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo b

Nemo est qui non magis dolorem fugiat quam affectat uoluptatem, quando quidem uidemus immanissimas bestias a maximis uoluptatibus exterreri dolorum metu, contra que firmiter stat fortis.

Augustinus libro LXXXIII. questionum.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Fortitudo c

Non mediocris animi est fortitudo, que sola defendit ornamenta uirtutum omnium, et iusticiam custodit, et que inexpiabili prelio aduersus omnia uicia decertat, inuicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior aduersus uoluptates, ut auariciam fugiat tanquam labem quandam que uirtutem effeminat.

Ambrosius libro I. de officiis.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Fortitudo d

Stultus sicut luna mutatur. Sapiens enim non metu frangitur, non potestate mutatur, non attollitur prosperis, non tristibus mergitur. Vbi enim sapiencia, ibi uirtus cum ibi constancia et fortitudo. Sapiens ergo idem est, animo non minuitur, non augetur rerum mutacionibus, nec ut paruulus fluctuat, ut circumferatur omni uento doctrine, sed manet perfectus in Christo, fundatus caritate, radicatus fide.

Ambrosius in epistola ad Simplicianum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo e

Stultus sicut luna mutatur. Sapiens enim non metu frangitur, non potestate mutatur, non attollitur prosperis, non tristibus mergitur. Vbi enim sapiencia, ibi uirtus cum ibi constancia et fortitudo. Sapiens ergo idem est, animo non minuitur, non augetur rerum mutacionibus, nec ut paruulus fluctuat, ut circumferatur omni uento doctrine, sed manet perfectus in Christo, fundatus caritate, radicatus fide.

Ambrosius in epistola ad Simplicianum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo f

Iusti et fortis uiri est, nec aduersis frangi, nec prosperis subleuari, sed in utroque esse moderatus.

Ieronymus super Ioel.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo g

Fortitudo corporis imbecillitas anime, et rursum imbecillitas corporis est fortitudo anime.

Ieronymus super Amos libro II.

Varia
Fontes primus
[Back to top]

Fortitudo h

Per bonam et malam famam a dextris et a sinistris Christi miles graditur, nec laude extollitur, nec uituperacione frangitur, non diuiciis tumet, non confunditur paupertate, et leta contempnit et tristia.

Ieronymus in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo i

Fortitudo atque constancia uia regia est, a qua declinat ad dexteram, qui temerarius est et pertinax, ad sinistram, qui formidolosus est et pauidus.

Ieronymus in originali super Ysaiam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo k

Tanto se unusquisque ad fortitudinem profecisse uerius demonstrat, quanto aliena mala robustius tolerat, Nam minus in se conualuit quem iniquitas aliena sternit. Qui in eo quod ferre contrarietatem non ualet, pusillanimitatis sue gladio confossus iacet.

Gregorius libro V. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo l

Fortitudo destruitur nisi per consilium fulciatur, quia quo plus se posse conspicit, eo uirtus sine racionis moderamine deterius in preceps ruit.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo m

Iustorum fortitudo est carnem uincere, propriis uoluntatibus contraire, delectacionem uite presentis extinguere, huius mundi aspera pro eternis premiis amare, prosperitatis blandimenta contempnere, aduersitatis metum in corde superare.

Gregorius libro VIII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo n

Reproborum fortitudo est transitoria sine cessacione diligere, contra flagella conditoris insensibiliter perdurare, ab amore rerum temporalium nec ex aduersitate quiescere, ad inanem gloriam eciam cum uite detrimento peruenire, malicie augmenta exquirere, bonorum uitam non solum uerbis ac moribus sed eciam gladiis impugnare, in semetipsis spem ponere, iniquitatem cotidie sine ullo desiderii defectu perpetrare.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo o

Non numquam culpa fortium occasio uirtutis fit et uirtus infirmorum occasio peccati. Sicut influente aqua paulatim consumitur terra, sic leniter subripiente uicio mens eciam fortis absorbetur.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo p

Fortes facti sunt sancti, terrorem domant, spiritum roborant, uirtutibus corruscant, terrena despiciunt, celestia appetunt, occidi possunt. Flecti autem nequeunt, nec sustinere falsa per infirmitatem metuunt, nec lesi unquam a ueritate conticescunt.

Gregorius in quadam omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo q

Bonus circuitus, si iusticia querit, prudencia inuenit, fortitudo uendicat, temperancia possidet, ut sit iusticia in affectu, prudencia in intellectu, fortitudo in effectu, temperancia in usu.

Bernardus libro de consideracione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo r

Sicut continens uita labor, perseuerancia et agonum certamina faciunt unumquemque uirum uirtutis appellari, sic econtra uita remissa, negligens et ignara facit uirum ignauie iudicari.

Origenes super librum Numerorum omelia XXV.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo s

Vir uocatur a uiribus, qui nescit in aduersis tollerando deficere, aut in prosperis aliqua elacione se iactare, sed animo stabili defixus et celestium rerum contemplacione firmatus, manet semper impauidus.

Cassiodorus super Psalmum I: Beatus uir.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo t

Fortitudo cum ad aspera ineunda pronum faciat, pocius communem utilitatem quam sua commoda attendit. Sicut enim sciencia remota iusticia calliditas pocius quam sapiencia appellanda est, sic animus ad periculum paratus, si sua cupiditate, non communi utilitate impellitur, temeritatis pocius nomen habet quam fortitudinis.

Tullius in rethorica sua.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo u

Fortitudo est immobilis inter aduersa gloriosa animi claritudo res arduas pulchre administrans, que nec aduersis infestando frangitur, nec prosperis blandiendo eleuatur.

Tullius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo x

Constancia est inter fluctuantes causas et personas nulla mentis concuti trepidacione.

Tullius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo y

Fortis et compositus animus est, qui nec ablatum quicquam sibi sentit nec abiectum, sed in eodem habitu est quomodocumque res cedunt, cui siue aggeruntur uulgaria bona supra res suas eminet, siue aliquid ex istis uel omnia casus excusserit, minor non fit.

Seneca XXXVII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo z

Queris an omne bonum optabile sit. Si bonum est, inquis, fortiter torqueri et magno animo uti et pacienter egrotare, sequitur ut ista optabilia sint. Distingue: tormenta a me abesse uelim, sed si sustinenda fuerint, ut me in illis fortiter, honeste, animose geram optabo. Velim non incidere bellum, sed si incido, et uulnera et famem et omnia, que bellorum necessitas affert, generose feram optabo. Itaque non incommoda optabilia sunt, sed uirtus qua perferuntur incommoda. Non pati tormenta optabile est, sed pati fortiter.

Seneca LXVIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo ab

Quemadmodum hostis est perniciosior fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et aduerso. Parata tibi est pax, si se in aliquo certamine debellata fortuna est. Corpus conualitudo tenet et non animum.

Seneca LXXIX. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fortitudo ac

Fortes quidem et paratissimi fundere sanguinem suum alienum uidere non possunt. Alii facilius gladium recipiunt quam uident.

Seneca LVIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Bellum l
Consilium f
Deuocio d
Instabilitas d
MAGNANIMITAS
Mors cr
Perseuerancia f
Prudencia n, Prudencia z
Sapiencia az
TIMOR
Tribulatio m, Tribulatio z
Virtus af

Varia