The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Mors

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | az | ba | bc | bd | be | bf | bg | bh | bi | bk | bl | bm | bn | bo | bp | bq | br | bs | bt | bu | bx | by | bz | ca | cb | cd | ce | cf | cg | ch | ci | ck | cl | cm | cn | co | cp | cq | cr | cs | ct | cu | cx | cy | cz | da | db | dc | de | df | dg | dh | di | Ubi

Mors a

Mortis diem omnes affuturi sciunt et eum tamen omnes aut pene omnes differre conantur, eciam qui post mortem se beatius credunt esse uicturos. Tantam habet uim carnis et anime dulce consorcium.

Augustinus de gracia noui testamenti.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors b

Mala mors putanda non est quam bona uita precessit. Neque enim facit malam mortem nisi quod sequitur ipsam mortem.

Augustinus de ciuitate Dei libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors c

Prima mors animam pellit nolentem a corpore; secunda mors animam nolentem tenet in corpore.

Augustinus ibidem libro XXI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors d

Ita diuiti fuit cura pro uiuis quamuis quid agerent omnino nesciret, quemadmodum nobis cura est pro mortuis quamuis quid agant utique nesciamus.

Augustinus de cura pro mortuis agenda.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors e

Fatendum est nescire quidem mortuos quid hic agatur sed dum hic agitur, postea uero audire ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia sed que sinuntur indicare qui sinuntur eciam ista meminisse et que illos quibus ista indicant oportet audire. Possunt et ab angelis qui rebus que hic aguntur presto sunt audire aliquid mortui quod unumquemque illorum audire debemus iudicat cui cuncta subiecta sunt.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors f

Vocantur ante tempus boni ne diucius uexentur a noxiis; mali uero et impii tolluntur ne diucius bonos persequantur.

Augustinus libro de uita Christiana.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors g

Nescis qua hora ueniat semper uigila ut quod nescis quando ueniat, paratum te inueniat cum uenerit; et ad hoc forte nescis quando ueniat ut semper paratus sis.

Augustinus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors h

In quo quemque inuenerit suus nouissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi nouissimus dies, quoniam qualis in die isto moritur, talis in die illo iudicabitur.

Augustinus ad Dyascorum.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Mors i

Vigilare debet omnis Christianus ne eum imparatum inueniat Domini aduentus. Imparatum autem inueniet dies ille quem imparatum inueniet sue uite ultimus dies.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors k

Nunquid si longe est dies iudicii, longe est dies tuus? Vnde scis quando est? Nonne multi sani dormierunt et obdormierunt? Nonne casus nostros nobiscum in hac carne portamus? Nonne fragiliores sumus quam si uitrei essemus? Vitrum enim etsi fragile est, tamen seruatum diu durat.

Augustinus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors l

Timor de futura morte mentem necessario concutit et quasi clauatis carnis omnes motus superbie ligno crucis affigit.

Augustinus libro II. de doctrina Christiana.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors m

Latet ultimus dies ut obseruentur omnes dies. Sero parantur remedia cum mortis imminent pericula.

Augustinus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors n

Quid est mors? Relictio corporis, deposicio sarcine grauis. Sed si alia sarcina non portetur, qua homo precipitetur in gehennam.

Augustinus super Iohannem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors o

Nichil sic reuocat a peccato quam frequens mortis meditacio.

Augustinus libro exortacionum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors p

Bene unusquisque de die nouissimo formidare debet quia unumquemque in quo inuenerit suus nouissimus dies cum de hoc seculo egreditur talis in die nouissimo iudicatur.

Augustinus in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors q

Qui desiderat dissolui et esse cum Christo non pacienter moritur, sed pacienter uiuit et delectabiliter moritur.

Augustinus super epistolam Iohannis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors r

Non potest male mori qui bene uixerit, et uix bene moritur qui male uixerit.

Augustinus de disciplina Christiana.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors s

Nichil interest utrum abiures depositum an doleas restitutum; in utroque fidei ambiguum uite periculum est. Quid tam secundum naturam quam referre graciam auctori? Non amitti sed premitti uidentur quos non assumptura mors sed eternitas receptura est.

Ambrosius libro de excessu fratris.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors t

Nudi omnes nascimur, nudi morimur. Nulla discrecio inter cadauera mortuorum nisi forte quia grauius fetent diuitum corpora distenta luxuria.

Ambrosius in exameron.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors u

Platonis sentencia est omnem sapientum uitam meditacionem esse mortis. Debemus igitur et nos animo premeditari quid aliquando futuri sumus et quod, uelimus nolimus, abesse longius non potest.

Ieronymus in epistola ad Eliodorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors x

Memento mortis tue et non peccabis. Qui se cotidie recordatur esse moriturum contempnit presencia et ad futura festinat.

Ieronymus Cypriano.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors y

Non est nostrum mortem arripere sed illatam ab aliis libenter accipere. Vnde et in persecucionibus non licet propria manu perire.

Ieronymus super Ionam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors z

Inter eum qui decem uixit annos et illum qui mille postquam idem finis uite aduenerit et irrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantumdem est nisi quod magis senex onustus peccatorum fasce proficiscitur.

Ieronymus ad Eliodorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ab

Ad hoc autem conditor noster latere nos uoluit finem nostrum diemque nostre mortis esse incognitum ut dum semper ignoratur, semper proximus esse credatur; et tanto quisque sit feruentior in operacione, quanto et incertus est de uocacione ut dum incerti sumus quando moriamur semper ad mortem parati uenire debeamus.

Gregorius libro XII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ac

Cum uenerit et plus confer a ei qui de sua spe et operacione securus est confestim pulsanti aperit quia letus iudicem sustinet et cum tempus propinque mortis agnouerit de gloria retribucionis ylarescit.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Interdum contingit iustis ut in morte sua sanctorum precedencium uisiones aspiciant ne ipsam mortis sue sentenciam penalem pertimescant, sed dum eorum menti ciuium internorum societas ostenditur, a carnis sue copula sine doloris et formidinis fatigacione soluantur. Aliquando in consolacione egredientis anime ipse apparere solet auctor et retributor uite.

Gregorius libro IIII. dyalogorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ae

Antiquus hostis ad rapiendas peccatorum animas tempore mortis crudelitatis effrenatur uiolencia, et quos uiuentes blandiciis decipit, morientes seuiens rapit.

Gregorius libro VI. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors af

Sic mors ipsa cum uenerit uincitur, si priusquam ueniat semper timeatur.

Gregorius in omelia: Sint lumbi uestri.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ag

Quasi sub hoste quem prosternit moritur qui de culpa quam superat eleuatur.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ah

Quid est uita mortalis nisi uia? Et quale sit, fratres mei, perpendite in labore uie lascescere et tamen eandem uiam nolle finire.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ai

Qui considerat qualis erit in morte, semper pauidus erit in operacione; atque inde in oculis suis quasi non uiuit, unde ueraciter in oculis sui conditoris uiuit. Nil quod transeat appetit, cunctis uite presentis desideriis contradicit, et pene mortuum se considerat quia moriturum se minime ignorat. Perfecta enim uita est mortis imitacio quam dum iusti sollicite peragunt, culparum laqueos euadunt.

Gregorius libro XII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ak

Iustorum anime leuibus quibusque contagiis ipso sepe mortis pauore purgantur, et eterne retribucionis gaudia iam ab ipsa carnis solucione percipiunt. Plerumque uero contemplacionis interne eciam priusquam carne spolientur ylarescunt, et dum uetustatis debitum soluunt, noui iam muneris leticia perfruuntur.

Gregorius libro XXIIII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors al

Horam ultimam idcirco Dominus noster nobis uoluit esse incognitam ut semper possit esse suspecta, ut dum illam preuidere non possumus, ad illam sine intermissione preparemur.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors am

Mors iustorum bonis est in adiutorium, malis in testimonium, ut inde peruersi sine excusacione pereant, unde electi exemplum capiant ut uiuant.

Gregorius super illud Matthei X.: In testimonium illis et gentibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors an

Sicut hii qui adhuc uiuentes anime mortuorum quo loco habeantur ignorant, ita mortui uitam in carne uiuencium post eos qualiter disponantur nesciunt.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ao

Lacrimarum causas quidam tripudiantes peragunt et mortis sue negocium ridentes exequntur.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ap

In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua: mortis horrorem, iudicii tremendum ualde discrimen, ardentis gehenne metum ab oculis cordis tui elongari nullatenus paciaris. Cogita peregrinacionis tue miseriam, recogita annos tuos cum amaritudine anime tue, et cogita uite humane pericula. Cogita fragilitatem propriam et in huius cogitacione, si perseueraueris, dico tibi, parum sencies quicquid foris uidetur esse molestum, dum toto corde circa interiorem molestiam occuparis.

Bernardus in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors aq

Nouissima sunt quattuor: mors, iudicium, gehenna, gloria. Quid horribilius morte? Quid terribilius iudicio? Quid intolerabilius gehenna? Et quid iocundius gloria?

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ar

Miser homo, quare omni hora te non disponis? Cogita te iam mortuum quem scis de necessitate moriturum. Distingue qualiter oculi uertentur in capite, uene rumpentur in corpore, et cor scindetur dolore.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Mors as

Quid in rebus humanis certius est morte? Quid incertius hora mortis inuenitur? Non miseretur inopiam, non reueretur diuicias, non sapiencie, non moribus, non etati denique parcit nisi quod senibus mors est in ianuis, iuuenibus uero in insidiis.

Bernardus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors at

Quam micius me priuares, O austera mors, uite usu quam fructu! Nam uita sine fructu grauior est quam mors.

Bernardus super Cantica.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors au

Bona mors iusti propter requiem, melior propter nouitatem, optima propter securitatem. Econtra mors peccatorum pessima: mala siquidem in mundi amissione, peior in carnis separacione, pessima in uermis ignisque duplici contricione.

Bernardus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ax

Preciosa mors sanctorum, preciosa plane tanquam finis laborum, tanquam uictorie consummacio, tanquam uite ianua et perfecte securitatis ingressus.

Bernardus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ay

Nil congruencius esse potest quam ut mors operata sit mortem, spiritualis corporalem, culpabilis penalem, uoluntaria necessariam.

Bernardus ad milites templi.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors az

Mors munus necessarium est nature iam corrupte que non est fugienda sed pocius amplectenda et iterum fiat uoluntarium quod futurum est necessarium. Offeramus Deo pro munere quod pro debito tenemur reddere.

Crisostomus super X. capitulo Matthei.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ba

Illi deplorandi sunt in morte quos miseros infernus ex hac uita recipit, non quos celestis aula letificandos includit.

Ysidorus libro III. de summo bono.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors bc

Et si pietas pro defunctis fidelibus flere iubeat, fides tamen pro eis lugere uetat. Multi enim uitam odio habent et mori timent et uiuendi habent tedium et moriendi metum.

Ysidorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors bd

O durus et durior casus! Heu, quid perdidit homo et quid inuenit? Perdidit beatitudinem ad quam factus est et inuenit mortem ad quam factus non est. Hodie uenimus a patria in exilium, a uisione in cecitatem, a iocunditate immortalitatis ad corrupcionem mortis. Misera condicio: grauis dolor, graue dampnum, graue totum.

Anselmus in suis meditacionibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors be

Percutitur hac animaduersione peccator ut moriendo obliuiscatur sui qui uiuens oblitus est Dei.

Cesarius in ammonicione VI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors bf

Quis mortem temporalem metuat cui eterna uita promittitur? Quis labores carnis timeat cum se in perpetua requie nouerit collocandum?

Cassiodorus super Beati immaculati.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors bg

Natura nichil hominibus breuitate uite prestitit melius, tot periculorum genera, tot morbi, tot metus, tot cure tociens inuocata morte ut nullum frequencius sit uotum.

Plinius libro VII. ystorum mundi.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors bh

Nemo scit nostrum quam prope uersetur terminus. Sic itaque formemus animum tanquam ad extrema uentum sit. Venientem nemo ylaris mortem recipit nisi qui se ad illam diu composuerit.

Seneca in extrema parte epistolarum, epistola XII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors bi

Alia genera mortis spei mixta sunt: desinit morbus, incendium extinguitur, ruina quos uidebatur oppressura deposuit, mare quos hauserat eadem in qua sorbebat hora proiecit incolumes, gladium miles ab ipsa perituri ceruice reuocauit. Nil autem habet quod speret quem senectus ducit ad mortem.

Seneca epistola XX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors bk

Hic plus edit, ille minus. Quid refert? Vterque iam satur est. Hic plus bibit, ille minus. Quid refert? Vterque non sitit. Hic pluribus annis uixit, hic paucioribus. Nichil interest, si tam illum multi anni beatum fecerunt quam hunc pauci.

Seneca LXXXVIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors bl

Cum multum ambulaueris et diu redeundum est. Stultum est timere quod non possis uitare. Mortem non effugit qui eciam distulit. Moriar nec primus nec ultimus; omnes me antecesserunt, omnes sequentur. Hac condicione intraui ut exirem.

Seneca ibidem.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Mors bm

Nichil eque tibi proficiet ad temperanciam omnium rerum quam frequens cogitacio breuis eui et huius incerti: Quicquid facies, respice ad mortem.

Seneca XXV. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors bn

Non refert quot annos habeam, sed quot acceperim. Si plus uiuere non possum, hec est mea senectus. Quicumque ad extremum sui fati uenit, hic moritur senex.

Seneca in epistola.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Mors bo

Omnes dies uelut ultimus ordinandus de felicitate hominis ultimus dies iudicat.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors bp

Quorumdam uitam mors in medio flore precidit, aliorum interrupit ipsa principia. Alius inter cenandum solutus est, alterius continuata mors sompno est, aliquem concubitus extinxit.

Seneca LXVII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors bq

Certum est uitam mortemque per uices ire et composita dissolui et dissoluta componi. Omne humanum genus quodcumque est, quodcumque erit, morte dampnatum est. Omnes que usquam ponuntur urbes ubi fuerint aliquando queretur et uario excidii genere tollentur. Alias destruent bella, alias desidia paxque ad inerciam uersa consumit et magnis opibus exitiosa res luxus.

Seneca LXXII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors br

Cotidie morimur. Cotidie enim demitur aliqua pars uite et tunc quoque cum crescimus, uita decrescit. Infanciam amisimus, deinde puericiam, deinde adolescenciam; usque ad hesternum quicquid transit temporis perit. Hunc ipsum quem agimus diem cum morte diuidimus.

Seneca XXIIII. epistola.

Varia
Fons primus
cf. Mors cl
[Back to top]

Mors bs

Si fines bonorum ac malorum cognouerimus, ita demum nec uita tedio erit nec mors timori. Si mors accedit et uocat, licet inmatura sit, licet mediam precidat etatem. Cognita est illi ex magna parte natura; scit tempore honesta non crescere.

LXXIX. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors bt

Vnus dies hominis eruditi plus ualet quam imperiti longissima etas.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors bu

Non affligitur sapiens liberorum amissione, non amicorum. Eodem enim animo fert illorum mortem quo suam expectat.

Seneca LXXV. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors bx

Non me uixisse penitet quoniam non ita uixi ut non frustra me natum existimen, et ex uita ita discedo tanquam ex hospicio, non tanquam domo. Commorandi enim natura diuersorium nobis, non habitandi dedit.

Seneca libro de senectute.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors by

Illi mors grauis incumbit qui notus nimis omnibus, ignotus moritur sibi.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors bz

Nullum maius solacium est mortis quam ipsa mortalitas. Nullum autem omnium istorum que extrinsecus nos terrent quam quod innumerabilia in ipso sinu pericula sunt.

Seneca.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ca

Si uolumus esse felices, si nec deorum nec hominum nec rerum timore uersari, si despicere fortunam superuacua promittentem et leuia minantem, si uolumus tranquille degere et ipsis diis de felicitate controuersiam agere, anima in expedito est habenda.

Seneca de naturalibus questionibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors cb

Effice mortem tibi cogitacione familiarem ut, si ita sors tulerit, possis illi et obuiam exire.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors cd

O te dementem et oblitum fragilitatis tue, si tunc times mortem cum tonat!

Seneca in epistolis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ce

Optimum est antequam optes mori. Incertum est quo loco mors te expectet; tu illam in omni loco expecta. Egregia res est mortem condiscere. Quid ad illum carcer et custodia et claustra? Liberum habet hostium.

Seneca in epistolis.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Mors cf

Satis multum temporis sparsimus; incipiamus uasa in senectute colligere. In freto uiximus, moriamur in portu.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors cg

Ante senectutem curaui ut bene uiuerem, in senectute ut bene moriar. Bene autem mori est libenter mori.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ch

Nimis tarde nobis mitti uidentur que cupiditates nostras irritant, ad paucos peruentura, omnibus expectata. Ire obuiam cadentibus cupimus; gaudemus si quid inuasimus inuidentque alii quos spes uana delusit. Secedamus ab istis ludis et demus raptoribus locum.

Seneca LXXV. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ci

Nullum magnum quod extremum est. Mors ad te uenit; timenda erat si tecum esse posset. Necesse est aut non perueniat aut transeat.

Idem de contemptu mortis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ck

Recognosce exemplum eorum qui domesticis insidiis perierunt aut aperta ui aut dolo; intelliges non pauciores seruorum ira cecidisse quam regum.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors cl

Dolor leuis est, si ferre possum; si ferre non possum, breuis est. Desinam egrotare posse, desinam alligari posse, desinam mori posse. Non repente in mortem incidimus, sed immutatim procedimus. Cotidie morimur et cetera.

Ibidem.

Varia
Fons primus
cf. Mors br
[Back to top]

Mors cm

Vltima hora qua esse desinimus non sola mortem facit, sed sola consumat. Tunc ad illam peruenimus, sed diu uenimus.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors cn

Inquietam nobis uitam facimus metu mortis et tanta est hominum demencia ut quidam timore mortis cogantur ad mortem. Firmandi sumus ne nimis amemus uitam et ne nimis oderimus mortem. Eciam cum racio suadet finire sed non temere. Vir fortis et strenuus non fugere debet de uita sed exire, et ante omnia ille quidem uitetur affectus qui multos occupauit libido moriendi.

Seneca XXIIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors co

Numerare eos noli qui tibi metum faciunt. Nonne uidetur stultus qui, si quis multitudinem eo loco timeat per quem transitus singulis, eque ad tuam mortem multis aditus non est, licet illam multi minentur? Spiritum unus tibi eripiet quem unus dedit.

Seneca XXIX. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors cp

Bassus senex, si quid incommodi aut metus in morte est, morientis uicium esse dicebat, non mortis. Tam stultum esse qui mortem timeat, quam qui senectutem. Nam quemadmodum senectus adolescenciam sequitur, ita mors senectutem. Si timenda mors est, semper timenda est. Quod enim tempus morti exemptum est? Tu tamen mortem ut nunquam timeas semper cogita.

Seneca XXX. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors cq

Illum lauda et imitare quem non piget mori cum iuuet uiuere. Que enim est uirtus cum eiciaris exire?

LV. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors cr

Vixi, Lucili, quantum satis erat mortem plenus uel letus expecto. Nunquam me caro ista compellet ad metum, nunquam ob honorem huius corpusculi menciar. Fortes simus aduersus fortuita; non contremiscamus iniurias, non uulnera, non uincula, non egestatem. Mors quidem est aut finis aut transitus. Nec desinere timeo nec transire quia nusquam tam anguste ero.

Seneca LXVI. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors cs

Mors omni par est; per que uenit diuersa sunt, in quod desinit unum est. Mors nulla maior aut minor est. Habet enim eundem in omnibus modum finisse uitam.

Seneca LXVII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors ct

Optabilem rem existima bonam mortem. Optimum est memorabilem mori et in aliquo opere uirtutis. Cum aliquis tormenta fortiter patitur, omnibus uirtutibus utitur.

Seneca LXVIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors cu

Si quis in mortem ante primos annos delatus est, non magis conqueri debet quam qui cito nauigauit.

LXXI. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors cx

Nil melius eterna lex fecit quam quod unum introitum nobis ad uitam dedit, multos exitus.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors cy

Nemo nostrum cogitat quod quandoque sibi ex hoc domicilio exeundum. Sic ueteres inquilinos indulgencia loci et consuetudo eciam inter iniurias detinet. Vis aduersus hoc corpus liber esse tanquam migraturus habita. Propone tibi quandoque hoc contubernio carendum; felicior eris ad necessitatem exeundi.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors cz

Nemo tam imperitus est ut nesciat sibi quandoque moriendum; tamen cum prope accesserit, tergiuersatur, tremit et plorat. Quid fles, miser? Quid trepidas? Omnes hac necessitate ducuntur; eo ibis quo omnia eunt. Ad hanc legem natus es; hoc patri tuo accidit, hoc matri, hoc maioribus, hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te. Quantus te populus moriturorum sequetur, quantus concomitabitur! Fortior, ut opinor, esses si multi tibi commorentur; multa milia hominum hoc ipso momento quo tu mori dubitas animam uariis generibus emittunt. An non putabis te ad id aliquando peruenturum ad quod semper ibas, nullum sine exitu iter est.

Seneca LXXVIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors da

Mors non est gloriosa sed fortiter mori gloriosum est. Nemo mortem suam laudat sed eum cuius mors abstulit animum. Interest utrum malicia illi an uirtus manum admouerit. Mors enim que in Catone gloriosa est, in Bruto turpis et erubescenda; Cato illa honestissime usus est, turpissime Brutus.

Seneca LXXIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors db

Massa, per se nec calida nec frigida, in fornacem coniecta concaluit, in aquam remissa refrixit. Mors honesta est per illud quod honestum est et animus extrema contempnens.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors dc

Que latebra est in quam non intret metus mortis, que tam emunita et in altum subducta uite quies quam non dolor territet?

LVII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors de

Nemo nostrum aliter quam quomodo natus est exit a uita. Falsum est; peiores morimur quam nascimur. Nostrum istud non nature uicium est. Quid est turpius quam in ipso lumine securitatis esse sollicitum?

Seneca XVII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors df

Cotidie enim propius ab ultimo stamus, et illo unde nobis cadendum est hora nos omnis impellit.

Seneca in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors dg

Stultum est sompno delectari, mortem horrere, cum sompnus assiduus sit mortis imitacio.

Seneca in libro de moribus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors dh

Bis emori est alterius arbitrio mori. Cuius mortem amici expectant uitam ciues oderunt. Crimen relinquit uite qui mortem appetit. Dum est uita grata, mortis condicio est optima.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mors di

Heu, quam timidus est qui se moriturum putat! Honesta turpitudo est mori pro bona causa. Lex uniuersa que iubet nasci et mori. Mori felicitatis est antequam mortem inuoces. Tollerabilior est qui mori uult quam qui male uiuere.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Amor o
Caritas p
Concupiscencia d
Consolacio f
Curiositas al
Desperacio c, Desperacio h
Diuicie ab
Gloria mala z, Gloria mala ab
Homo b
Liberalitas c
Miseria c
Negligencia d
Penitencia n
Resurrectio ac, Ressurectio ad
Securitas k, Securitas m
SUFFRAGIUM
Timor h, Timor af
Vita b, Vita g, Vita i, Vita k, Vita l, Vita p, Vita t, Vita u, Vita y, Vita z, Vita ae

Varia