Prelacio
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | az | ba | bc | bd | be | bf | bg | bh | bi | bk | bl | bm | bn | bo | bp | bq | br | bs | bt | bu | bx | by | bz | ca | cb | cd | ce | cf | cg | ch | ci | ck | cl | cm | cn | Ubi
Prelacio a
Quicumque ita prepositus est ut in eo quod prepositus sit gaudeat et honorem suum querat et commoda sua solum respiciat se pascit non oues.
Augustinus libro de pastoribus.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio b
Si multas oues errare plangimus, ue quorum humeris et lateribus et cornibus factum est.
Augustinus libro de ouibus.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio c
Diligendus est pastor, tolerandus est mercenarius, sed cauendus est latro.
Augustinus libro de uerbis Domini.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio d
Nichil est in hac uita facilius maxime hoc tempore et lecius et hominibus acceptabilius episcopi aut presbyteri officio, sed si perfunctorie atque adulatorie res agatur, nichil apud Deum miserius.
Augustinus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio e
Nichil est in hac uita et maxime hoc tempore difficilius, laboriosius, periculosius episcopi aut presbyteri officio, sed apud Deum nichil beatius si eo modo militetur quo noster imperator iubet.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio f
Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Apostolus exponere uoluit quid sit episcopatus quia nomen operis est, non honoris. Scopos quidem intentio est; ergo episcopum, si uelimus, Latine superintendere
possumus dicere ut intelligat non se esse episcopum qui preesse dilexerit, non prodesse.
Augustinus libro XIX. de ciuitate Dei.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Prelacio g
Honor et sublimitas episcopalis nullis poterit comparacionibus adequari. Si regum fulgori compares et principum dyademati, longe erit inferius quam si plumbi metallum ad auri fulgorem compares, quippe cum uideas
regum colla et principum submitti genibus sacerdotum, et deosculata eorum dextra, oracionibus eorum se credent communiri.
Ambrosius in suo pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio h
Nichil in hoc seculo excellencius sacerdotibus, nichil sublimius episcopis reperiri potest ut cum dignitatem eorum oculis demonstramus, digne noscamus quid sumus et quod sumus professione, actione pocius quam
nomine demonstremus ut nomen congruat actioni et actio respondeat nomini, ne sit honor sublimis et uita procliuis, ne sit deifica professio et illicita actio, ne sit religiosus amictus et irreligiosus profectus,
ne sit gradus excelsus et deformis excessus, ne locucionem simulemus columbinam et mentem habeamus caninam, ne professionem monstremus ouinam et ferocitatem habeamus lupinam, ut digne nobis respondeatur per
prophetam a Domino: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.
Ambrosius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio i
Sicut senatorem clamis ornat, sicut agricultura rusticum, sicut barbarum arma, sicut nautam nauigacionis pericia, et singulos quosque opifices operis sui qualitas ipsos demonstrat actores, sic episcopum non
aliter nisi episcopalis operacio designat ut ex bono opere magis quam professione noscatur plus meritis esse episcopus quam quod nomine uocitetur.
Ambrosius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio k
Sicut leuius est de plano corruere, sic grauius est qui de sublimi ceciderit dignitate quia ruina que de alto fit grauiori casu colliditur. Honor quidem episcopalis coram hominibus preclarus est; sed si ruinam
sustineat, dolor magnus est. Nam quanto pre ceteris gradus episcopalis altior est, tanto si per negligenciam delabitur ruina grauior est. Non enim est tanti gaudii excelsa tenere, quanti meroris est de excelsis
corruere, nec constat tantam gloriam sequi post uictoriam, quantam ignominiam post ruinam.
Ambrosius ibidem.
Fons primus
cf. Gloria Mala siue uana e
[Back to top]
Prelacio l
Magna sublimitas magnam debet habere cautelam; honor grandis grandiori debet sollicitudine circumuallari. Cui plus creditur, plus ab eo exigitur, sicut scriptum est: Scienti legem et non facienti peccatum est
grande, et seruus sciens uoluntatem domini sui, si non fecerit eam, uapulabit multum.
Ambrosius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio m
Sic polleat episcopus sapiencia ut non solum sibi creditum populum sufficienter doceat, uerum eciam cunctarum heresum queat contradictiones a catholica repellere ecclesia ne sua impericia imperitos minime doceat,
et huiusmodi casu preuento eueniat illi quod scriptum est: Si cecus ceco ducatum prebet, ambo in foueam cadunt. Qui uero talem se, ut diximus, esse ignorat, sacerdocium minime appetat, nec locum alterius usurpare
presumat, presertim illius qui fulgore sue sapiencie populorum potest corda lustrare.
Ambrosius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio n
Non linguam ad conuicium relaxet episcopus ne per eandem linguam per quam laudes refert Deo et diuina libet sacrificia licium uenena proferat, quia non decet de ore episcopi benedictionem simul et maledictionem
egredi, ne per eandem linguam qua Deus laudatur homo maledicatur, quia non potest de uno fonte dulcem et amaram producere aquam.
Ambrosius ibidem super illud Apostoli: Non litigiosum.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio o
Opus uere non dignitatem, laborem non delicias, non crescere fastigio sed humilitate decrescere ut fiat seruus et minister hominum propter Christum, ut intermissa Rachele decora facie intret ad Lyam oculis
lippam, de monte cum Moyse descendat ad campos, id est de ocio contemplacionis ad laborem actionis.
Ieronymus super illud: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
Fontes proximus et medius et primi
[Back to top]
Prelacio p
Tanta debet esse conuersacio et erudicio pontificis ut omnes motus et gressus et uniuersa eius opera notabilia sint. Veritatem mente concipiat et eam toto habitu resonet et ornatu ut quicquid agit, quicquid
loquitur, doctrina sit populorum.
Ieronymus super Exodum.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio q
Quidam non querunt eos in ecclesia columpnas erigere quos plus cognoscant ecclesie prodesse, sed quos uel ipsi amant, uel quorum sunt obsequiis deliniti, uel pro quibus maiorum quispiam rogauerit et, ut deteriora taceam, qui ut clerci fierent muneribus impetrarunt. Ieronymus in quadam epistola.
VariaFontes proximus et primus
[Back to top]
Prelacio r
Apud uiros bonos indigna ipsa sit dignitas quam multi indigni possident. Frustra enim se iactat habere dignitatem cuius non exhibet operacionem.
Ieronymus in quadam epistola.
Fontes primi
[Back to top]
Prelacio s
Talis debet esse dispensacio regiminis ut is qui preest ea se circa subditos mensura moderetur, quatinus arridens timeri debeat et iratus amari. Vt eum nec nimia leticia uilem reddat, nec immoderata seueritas
odiosum.
Gregorius libro XX. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio t
Miscenda est lenitas seueritati faciendo quoddam ex utroque temperamentum ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate soluantur. Hoc nimirum illa tabernaculi archa significat in qua
cum tabulis uirga simul et manna erat, quia cum scripture sacre sciencia in boni rectoris sit pectore, si est uirga discrecionis, sit et manna dulcedinis.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio u
Hinc Dauid ait: Virga tua et baculus tuus et cetera. Virga enim percutimur et baculo sustentamur. Sit ergo discrecio uirge que feriat, sit et consolacio baculi que sustentet.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio x
Moyses sic amauit eos quibus prefuit ut pro eis nec sibi parceret, et tamen delinquentes sic persecutus est quos amauit ut eos eciam Domino parcente prosterneret. Vtrobique legatus fortis, utrobique mediator
admirabilis, causam populi apud Deum precibus, causam Dei apud populum gladiis allegauit.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio y
Subtilissima ars uiuendi est culmen tenere, gloriam reprimere, esse quidem in potencia sed potentem se esse nescire, ad largienda dona potentem se agnoscere, ad repetenda noxia omne quod potenter ualet ignorare.
Gregorius libro XXVI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio z
Quisquis populi speculator ponitur in alto debet stare per uitam ut possit prodesse per prouidenciam.
Gregorius omelia XI. super illud Ezechielis: Filii hominis speculatorem dedi et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio ab
Vbi subiectus ex sua culpa moritur, ibi is qui preest quoniam tacuit reus mortis tenetur.
Gregorius ibidem super illud: Si dicente me ad impium et cetera.
Fons primus
[Back to top]
APrelacio ac
Tunc fuit laudabile episcopatum querere quando per hunc quemque dubium non erat ad supplicia peruenire.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio ad
Sicut is qui inuitatus renuit quesitus refugit sacris est altaribus admouendus, sic qui ultro ambit uel importune se ingerit est proculdubio repellendus.
Gregorius in registro.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio ae
Deiecisti eos dum alleuarentur; cum alleuatur deicitur, qui honoribus proficit et moribus cadit.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio af
Quid nos, o pastores, agimus qui et mercedem consequimur et tamen operarii nequaquam sumus? Fructus quippe sancte ecclesie in stipendio cotidiano percipimus sed tamen pro eterna ecclesia minime in predicacione
laboramus. Pensemus cuius dampnacionis sit sine labore hic percipere mercedem laboris. Ecce ex oblacione fidelium uiuimus; sed quid pro animabus fidelium laboramus? Illa in nostrum stipendium sumimus que pro
redimendis peccatis suis fideles obtulerunt, nec tamen contra peccata eadem uel oracionis studio uel predicacionis, ut dignum, est insudamus.
Gregorius omelia XVII. super illud: Dignus est operarius mercede sua.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio ag
Tollerabilius Deo est ut infirmitate quis atque ignorancia cum humilitate iaceat quam cum elacione alta comprehendat. Quanto quisque hic altius erigitur, tanto curis grauioribus oneratur; eisque ipsis populis
mente et cogitacione supponitur quibus preponitur dignitate.
Gregorius super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio ah
Male se rectum putat qui regulam summe rectitudinis ignorat. Non debet hominum ducatum suscipere qui nescit homines bene uiuendo preire, ne qui ad hoc eligitur ut aliorum culpas corrigat quod resecare debuit
ipse committat.
Gregorius in moralibus libro XXIIII.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio ai
Locus regiminis cum regendus offertur in se prius necesse est ut quisque discuciat si loco uita congruit, si ab onere actio non dissenciat ne iustus omnium rector eo post in tribulacione preces non audiat quo
ipsa quoque eius de quo tribulacio oritur exordia honoris ignorat.
Gregorius in pastorali et in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio ak
Ab imperitis pastorale magisterium qua temeritate suscipitur quando est ars arcium regimen animarum. Hoc est magisterium discipline ut culpis discrete nouerit parcere et pie resecare.
Gregorius in pastorali.
Fontes primi
[Back to top]
Prelacio al
Illi pre ceteris Deum uidere sublime merentur qui fidelibus gregibus preesse sollicite sciunt, et dum ipsi pie super gregem uigilant, diuina super eos gracia largius coruscat.
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio am
Cum igitur is qui subest seruit ad obsequium, restat proculdubio ut is qui preest seruiat ad uerbum; et cum is qui subest iussis obtemperat, oportet ut is qui preest curam sollicitudinis impendat.
Gregorius libro XXXI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio an
Vsus recte conuersacionis est ut preesse non audiat qui subesse non didicit, nec obedienciam subiectis imperet quam prelatis non nouit exhibere.
Gregorius libro I. dyalogorum.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio ao
Qui adhuc impugnancium certamina uiciorum per consensum delectacionis tollerant, aliorum curam suscipere non presumant. Cum uero temptacionum bella subegerint, quoniam apud se iam de intima tranquillitate securi
sunt, custodiam sorciantur animarum.
Gregorius libro XXIIII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio ap
Cum maiores uoluptati deseruiunt, minoribus lasciuie frena laxantur. Et tanto licencius hostis ad feriendum occupat, quanto hii qui pro culpis intercedere poterant uoluptati uacant.
Gregorius libro II. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio aq
Pensandum ualde est ad culmen regiminis quisque qualiter ueniat, atque ad hoc rite perueniens qualiter uiuat, et bene uiuens qualiter doceat, et recte docens infirmitatem suam cotidie cognoscat ne aut humilitas
accessum fugiat, aut peruencioni uita contradicat, aut uitam doctrina destituat, aut doctrinam presumptio extollat. Virtutibus pollens coactus ad regimen ueniat; uirtutibus uacuus nec coactus accedat.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio ar
Nequaquam ualet in culmine humilitatem discere qui in ymis positus non desit superbire, nec scit laudem cum suppetit fugere qui ad hanc didicit cum deesset hanelare.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio as
Tantum debet populi actionem actio transcendere presulis, quantum distare solet a grege uita pastoris.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio at
Si dilectionis testimonium est cura pastoralis, quisquis uirtutibus pollens gregem Dei renuit pascere, summum pastorem conuincitur non amare.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio au
Misisti manum ad aratrum, opus est fortitudinis et constancie; speculator factus es, opus est prudencie; debitor es sapientibus et insipientibus, opus est iusticie; predicare debes, opus est temperancie.
Bernardus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio ax
Scolares pueri et impubes adolescentuli ob sanguinis carnalitatem ad ecclesiasticas promouentur dignitates et de sub ferula transferuntur ad principandum presbyteris, leciores interim quia uirgas euaserint quam
quod meruerint principatum.
Bernardus in epistola ad Henricum archiepiscopum Senonensem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio ay
In alto posito non altum sapere difficile est et omnino inusitatum; sed quanto inusitacius, tanto gloriosius.
Bernardus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio az
Nunc audi canticum meum minus suaue sed salutare. Monstruosa res gradus summus et animus infimus, sedes prima et uita yma, lingua magniloqua et manus ociosa, sermo multus et fructus nullus, uultus grauis et
actus leuis, caput canum et cor uanum, facies rugosa et lingua nugosa, ingens auctoritas et nutans stabilitas.
Bernardus de consideracione libro II.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio ba
Nullus dicat esse unius meriti siue uirtutis socialiter uiuere et utiliter preesse. In moribus enim antecellunt et superiores existunt qui superiores esse sciunt, unde illud: Qui bene presunt presbyteri duplici
habeantur honore.
Bernardus super Cantica sermone XXIII.
Fontes primi
[Back to top]
Prelacio bc
Si rebus raritas precium facit, nil in ecclesia preciosius, nil optabilius est bono utilique pastore; nempe rara auis est ista, iuxta illud: Rara auis in terris nigra similima cigno.
Bernardus in quadam epistola.
Fontes primi
[Back to top]
Prelacio bd
Quomodo in pascua diuinorum eloquiorum educet greges dominicos pastor ydiota? Sed et si doctus quidem fuerit non autem bonus, uerendum ne quantum nutriat doctrina uerbi, noceat uita sterili.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio be
Canales hodie in ecclesia multos habemus, conchas autem perpaucas. Tante caritatis sunt per quos nobis fluenta celestia manant ut ante infundere quam infundi uelint, loqui quam audire paraciores, et prompti
docere quod non didicerent, et aliis preesse gestientes qui seipsos regere nesciunt.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio bf
Discite subditorum matres uos esse debere, non dominos; studete magis amari quam metui, et si interdum seueritate opus est, paterna sit non tyrannica. Matres fouendo, patres corripiendo uos exhibeatis.
Suspendite uerbera, producite ubera; pectora lacte pinguescant, non typo turgeant.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio bg
Discant a te coepiscopi tui comatos pueros et comptos adolescentes secum non habere. Certe inter mitratos discurrere calamistratos non decet.
Bernardus de consideracione libro IIII.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio bh
Improbe satis preesse affectas quibus prodesse non curas, et quorum non zelas salutem subiectionem nimis ambiciose tibi uendicas.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio bi
Ve tibi si prees et non prodes; sed ue grauius si quia preesse metuis, prodesse refugis.
Bernardus in apologia.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio bk
Honores et dignitates ecclesiasticas non ignoro debere hiis qui eas digne secundum Deum administrare et uelint et possint. Nec cuiquam plures in pluribus ecclesiis habere licet nisi dispensacione quidem ob
magnam uel ecclesie necessitatem uel persone utilitatem, non propriam sed communem.
Bernardus in epistola ad Theobaldum comitem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio bl
Negligencia prelatorum in tantam deordinacionem et confusionem induxit quod in eis est terra sursum et celum deorsum, pedes sunt supra caput et facies est retro, interiora effusa sunt extra; Deus ibi conculcatur
et terra deificatur; dyabolus honorifice recipitur, Deus uero contumeliose repellitur. Terra sursum est et celum deorsum ubi terrena celestibus preponuntur. Pedes sunt supra caput ubi uiri spirituales despiciuntur,
homines uero terrena sapientes ad regimen temporalium utiles in honore habentur. Facies est retro cum in operibus que uidentur bona pocius utilitas terrena intenditur quam merces eterna. Interiora effusa sunt extra
cum bona interna negliguntur et exteriora diliguntur. Deus uero conculcatur et terra deificatur ubi deficit caritas et regnat cupiditas. Dyabolus honorifice recipitur et Deus contumeliose repellitur ubi raptores et
usurarii cum honore recipiuntur et magnis expensis procurantur, boni uero pauperes uel repulsam paciuntur uel male procurantur.
Bernardus in exposicione regule beati Benedicti parte tercia, capitulo VII. tractans illud Prouerbiorum XXV.: Celum sursum et terra deorsum.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Prelacio bm
Multo consilio et prudencia opus est pastoris; et mille, ut dicitur, oculis ad speculandam undique hebetudinem earum quas gubernat animarum.
Crisostomus in dyalogo libro II.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Prelacio bn
Non errores pontificum abscondi possunt oculis sed eciam exigua eorum celeriter innotescunt. Nam et athleta tamdiu domi manet et cum nullo congreditur, potest quod infirmus sit latere. Cum uero nudus in agone
constiterit, qualis sit confestim probatur. Ita ergo et qui priuatam uitam et non multis occupatam negociis agunt, habent uelamen delictorum suorum ipsam solitudinem. Cum uero adducuntur in medium et illo secreto
sicut uestibus exuuntur per apparentes motus quasi nudas animas suas sistunt oculis intuencium.
Crisostomus ibidem libro III.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Prelacio bo
Noui non paucos ydoneos suimet fuisse rectores, multum in abstinencia et ieiuniis laborantes, quibus quamdiu licuit esse priuatos et nichil aliud curare quam propria, et Deo placebant et in dies non modica
philosophie incrementa capiebant, at ubi in populo prodierunt et multorum impericias emendare necesse fuit, aliqui inter exordia tantum sustinere pondus non potuerunt officii, qui uero tollerare coacti sunt
perdentes constanciam et ueritatem priorem, et sibi intulerunt magna dispendia et nichil aliis profuerunt.
Crisostomus ibidem.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Prelacio bp
Sit episcopus temperans et non superbus, sit reuerendus, sit negociis opportunus, regentis quoque auctoritate dignus et plenus sit. Sit eciam secretus, sit mitis et humilis, sit liber et uehemens, sit eciam
mansuetus et constans ut eum quem dignum esse uiderit cum multa potestate absistat, eciam si uniuersi obstiterint indignum, eciam si multorum suffragia eum prosequantur cum eadem auctoritate respuat, nichil aliud
respiciens nisi edificacionem ecclesie, nunquam faciat odio uel fauore.
Crisostomus ibidem.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Prelacio bq
Non qui maior fuerit in honore ille iustior, sed qui iustior fuerit ille est maior. Conuersacio ergo melior est desideranda, non dignior gradus.
Crisostomus omelia XXV. super Mattheum.
Fons primus
cf. Prelacio br
[Back to top]
Prelacio br
Quicumque desiderauerit primatum in terra, inueniet confusionem in celo, nec inter seruos Christi computabitur qui de primatu tractauerit, nec unusquisque eorum festinet quomodo aliis maior appareat sed quomodo
omnibus inferior uideatur; quoniam non qui maior fuerit in honore ille iustior est, sed qui iustior fuerit ille est maior.
Crisostomus ibidem.
Fons primus
cf. Prelacio bq
[Back to top]
Prelacio bs
Opus quidem desiderare bonum, bonum est; primatum autem honoris concupiscere uanitas est. Primatus enim fugientem se desiderat, desiderantem se horret.
Crisostomus super Mattheum.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Prelacio bt
Nemo potest in ualle stare et de monte loqui. Vbi stas, inde loquere; aut unde loqueris, ibi sta. Si in terra est animus tuus, ut quid de celo loqueris? In celo consiste, si de celo loqueris. Si iusticiam facere
non uis, ut quid de predicatorem iusticie facis? Quare magistrum uocas cuius non uis esse discipulus?
Crisostomus super illud Matthei V.: Ihesus ascendit in montem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio bu
Prius in conuallibus fit obscuritas die declinante. Sic prius in laicis et secularibus incepit obscuritas; nunc autem quando uides quod sacerdotes positos in summo uertice dignitatum qui montes dicuntur,
apprehendit iniquitas tenebrosa. Quomodo dubitetur quin iam finis est mundi?
Crisostomus super illud Matthei XX.: Circa undecimam horam.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio bx
Bonus rector est qui et in humilitate seruat disciplinam et per disciplinam non incurrit superbiam.
Ysidorus de summo bono libro III.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio by
Quanto quisque in superiori constitutus est loco, tanto in maiori uersatur periculo; et quanto splendoris honore celsior quisque est, tanto si delinquat peccator maior est.
Ysidorus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio bz
Omne quod supereminet plus meroribus afficitur quam honoribus gaudet. Quanto quisque curis mundi maioribus occupatur, tanto facilioribus uiciis premitur. Si enim uix animus ualet peccata deuitare quietus, quanto
minus occupacione seculari deuictus.
Ysidorus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio ca
Episcopi domos non impares ecclesiis magnitudine construunt, pictos delectantur habere thalamos, uestiuntur ibi ymagines preciosis colorum indumentis. Pauper autem sine uestibus incedit et uacuo uentre clamat ad
hostium et, ut uerum fatear, spoliantes pauperes sepe ut uestiantur lapides et ligna. Ornant pretoria columpnis, fores domibus anteponunt que utinam pauperes includerent, non excluderent.
Hugo de claustro anime libro I., capitulo I.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio cb
Sunt quidam qui sciunt et possunt et uolunt preesse, quidam qui sciunt et possunt et nolunt esse, quidam qui nec sciunt nec possunt sed uolunt, quidam qui nec sciunt nec possunt nec uolunt. Scire et posse et
uelle caritatis est uel superbie. Scire et posse et nolle humilitatis est uel inhercie. Nec scire nec posse sed uelle cupiditatis est et stulticie. Nec scire nec posse nec uelle discrecionis est et prouidencie. Qui
enim sciunt, possunt et uolunt preesse, si uelint prodesse, caritatis est alioquin superbie. Qui sciunt et possunt sed nolunt humilitatis est quod renuunt, inhercie uero est cum sciant, si omnino desistant. Qui
autem nec sciunt nec possunt cupiditatis uidetur quod uolunt stulticie, si uelint quod nec sciunt nec possunt. Illi siquidem qui nec sciunt nec possunt nec uolunt prudenter agunt. Summa enim discrecio est nolle
quod non potest, fugere quod nescit.
Hugo de duodecim abusionibus claustri.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio cd
Cunctis se existimat amplius sapere quibus se uidet amplius posse. Hoc amant, scilicet uideri sapientes; hec causa fuit angelice et humane ruine. Ponam, inquit angelus, sedem meam ad Aquilonem; et homini ait:
Eritis quasi dii, scientes bonum et malum. Timeat igitur prelatus quod meruit homo et angelus. Angelus enim cum uellet esse potencior corruit; homo cum uideri uellet sapiencior desipuit.
Hugo ibidem.
Fontes primi
[Back to top]
Prelacio ce
Tres sunt species negligencium prelatorum: quidam qui bene uiuunt et subiectos male uiuere permittunt, quidam qui male uiuunt et subiectos bene uiuere cogunt, quidam qui male uiuunt et subiectos male uiuere
uolunt. Qui bene uiuunt et subiectos male uiuere permittunt exemplo quippe precedunt; sed quia corrigendo errantes non increpant, delinquunt. Licet enim bene uiuant, necesse tamen est ut de grege sibi commisso,
Domino gregis racionem reddant. Illi uero qui male uiuunt et subiectos bene uiuere cogunt, errantes reuocant sed rectos et fortes occidunt; reuocant uerbis, occidunt exemplis. De tercia specie non oportet facere
mencionem.
Hugo ibidem.
Fontes primi
[Back to top]
Prelacio cf
Recolite quanta et qualia me audiente atque probante de administracione pontificis qui populi sui commissa cura post habita, ardencius bona presencia desiderat quam futura, et oblitus quod non solum de se sed
eciam de grege sibi credito racionem pastori pastorum omnium reddat, sua suorumque detrimenta non cogitat quem non delinquencium peccata contristant, nec proficiencium bona letificant; sed de se tantum plerumque
autem nec de se omnino sollicitus, quid suis boni aut mali uegetatur ignorat; qui non predicat perseueranciam iustis, penitenciam prauis, contemptum mundi conuersis, futuras penas auersis.
Prosper de uita contemplatiua libro I.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio cg
Quapropter et sancte debet uiuere propter exemplum, et docere propter sue administracionis officium. Certus nichil ei sua iusticia suffragetur de cuius manu anima pereuntis exigitur. Quando quicumque alius perit
quem nulla docendi necessitas manet, solus penas sui sceleris dabit. Ille autem cui dispensacio uerbi commissa est, eciam si sancte uiuat, et tamen perdite uiuentes arguere aut erubescat aut metuat cum omnibus qui
eo tacente perierint perit; et quid ei proderit non puniri suo qui puniendus est alieno peccato?
Prosper ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio ch
Fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel. Si impio locutus non fueris ut se ab impietate sua custodiat, et ille perierit sanguinem eius de manu tua requiram; hoc est dicere, si ei peccata sua non
annunciaueris ut ab impietate sua conuertatur et uiuat, te qui non increpasti et ipsum qui te tacente peccauit flammis perhennibus perdam. Rogo quis tam saxei pectoris, tam ferreus erit quem sentencia ista non
terreat? Quis tam alienus a fide qui isti sentencie non credat? Quis ad hec non contremiscat? Quis ista sine intollerabili metu future examinacionis accipiat nisi qui hec non intelligit aut futura non credit?
Prosper ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio ci
Si autem annunciante te ad impium ut a uiis suis conuertatur et non fuerit conuersus, ipse impius in iniquitate sua morietur et tu animam tuam liberasti. Hic certe euidenter ostenditur quod siue proficiant siue
non proficiant auditores; tacere eis non debent sacerdotes, nec ideo rei sunt si forte eorum uerba populi non audiunt uel audita contempnunt. Sed si ab eis corrigendis absistunt quia sic nec exemplo uite
prepositorum suorum, nec uerbo doctrine populi contumaces emendari uoluerint, ipsi causa sue perdicionis existunt, et doctores quorum exempla simul et uerba despiciunt, inuoluere criminibus suis omnino non possunt.
Prosper ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio ck
Quidam ante dignitatis adepcionem satis commendabiles exstiterunt, sed super candelabrum ecclesie constituti, lucem in tenebras et famam in infamiam conuerterunt. Melius plerisque fuisset adhuc latere sub modio
quam cum infamia candelabrum ascendisse. Adhuc enim turpitudo eorum sub paupertatis obscuro lateret nisi eam dignitas diuulgasset. Creuit honor et cum honore infamia. Priuato peccanti sepe parcitur, sed si prelatus
deliquerit, in eius infamiam lingue omnium acuuntur.
Petrus Rauennas in quodam sermone.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Prelacio cl
Certe nimis absurdum est in prelato scurrilitati operam dare et labia Christi ewangelio consecrata inmunda et dampnabili uerborum procacitate polluere.
Idem in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Prelacio cm
Prelacio simulacionem aperit. Illis enim difficile est in potestatibus temperare qui per ambicionem se esse probos simulauere. Sunt enim non ex animo sed ex fortuna modo humiles, modo elati. Omnium enim rerum
nichil ad prelaciones tenendas melius quam diligi, nec alienus quam timeri. Tucius est uolentibus quam coactis imperare.
Tullius in sua rethorica.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Prelacio cn
Statim ut ambiciosus promotus est ad honorem, in superbiam extollitur, et in iactanciam effrenatur. Non curat prodesse sed gloriatur preesse; presumit se meliorem quia cernit se superiorem; ad bonum facit non
gradus sed uirtus, non dignitas sed honestas. Priores dedignatur amicos, notos ignorat hesternos, comites contempnit antiquos, uultum auertit, ceruicem erigit, fastum ostendit, grandia loquitur, sublimia meditatur,
subesse non pacitur, preesse molitur, preceps non audax, gloriosus et arrogans, grauis et importunus.
Innocencius in libro de uilitate condicionis humane.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Abusio fAMBICIO
Clericus m
Compassio h
Correctio ah, Correctio bi
Diuicie ax
Ecclesia e
ELECTIO
Excusacio d
Exemplum o, Exemplum ae
Honor g, Honor i
Humilitas an
Iudex p
Iusticia s
Peccatum al
PREDICACIO
Pusillanimitas d
Regimen k, Regimen l, Regimen o, Regimen ai
SACERDOS
SUBIECTIO
Superbia am
Temptacio f
Varia