Sapiencia uel sciencia
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | az | ba | bc | Ubi
Sapiencia uel sciencia a
Qui se diligit stultum non proficiet ad sapienciam, nec fiet quisque qualis esse cupit nisi se oderit qualis est.
Augustinus de uera religione.
Fons primus
cf. Amicicia d
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia b
Non aliam putas esse sapienciam nisi ueritatem in qua cernitur et tenetur summum bonum. Nullo loco est, nusquam deest. Foris ammonet; intus docet. Cernentes in se omnes in melius commutat; a nullo in deterius
commutatur. Nullus de illa iudicat; nullus sine illa bene iudicat.
Augustinus de libero arbitrio.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia c
Hec tota sciencia magna hominis scire quia ipse nichil est per se, et quoniam quicquid est, ex Deo est, et propter Deum est.
Augustinus super Psalmum LXX.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia d
Qui se dicit scire quod nescit, temerarius est; qui se negat scire quod scit, ingratus est.
Augustinus in sermone de ascensione.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia e
Hec est sapiencie et sciencie recta distinctio, ut ad sapienciam pertineat eternarum rerum cognicio intellectualis, ad scienciam uero temporalium rerum cognicio racionalis.
Augustinus in libro de trinitate.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia f
Sapienti nichil alienum nisi quod uirtuti incongruum; quocumque accesserit sua omnia, totus ei mundus possessio est quoniam toto eo quasi suo utitur.
Ambrosius epistola XXXVI. ad Constancium.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia g
Vbicumque accesserit sapiens, ubique ciuis est, ubique sua intelligit, nusquam se peregrinum, nusquam hospitem se iudicat.
Ambrosius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia h
Qui thesauros effodit, terram reicit, foueam in altum facit, sedulus insistit, donec inueniat quod querit. Sic qui thesauros sapiencie inuenire desiderat, omne pondus terrenum a se reiciat, in se fossam
humilitatis faciat, nec quiescat donec inueniat.
Glossa Ieronymi super illud Prouerbiorum II.: Si sapienciam quesieris quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia i
Nichil magis ad spem percipiende sapiencie mentes erigit quam cum eos quos in sapiencia clarescere miramur aliquando paruulos et indoctos fuisse meminimus.
Glossa Ieronymi super illud Prouerbiorum IIII.: Nam et ego filius fui patris mei tenellus.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia k
Non aurum, non diuicias, non terrenam gloriam Salamon a Deo petiit, sed ut sciat populum Dei regere et iudicare. Si hoc elegit rector corporum, multo magis hoc eligere debent rectores animarum ut ingressum ad
fidem et egressum ad spem populo Dei demonstrent.
Glossa super illud II. Paralipomenon I. capitulo: Da michi sapienciam et intelligenciam ut ingrediar et regrediar coram populo.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia l
Huius mundi, inquit, sapiencia est cor machinacionibus tegere, sensum uerbis uelare, que falsa sunt uera ostendere, que uera sunt falsa demonstrare. Hanc qui sciunt ceteros superbiendo despiciunt; hanc qui
nesciunt subiecti et timidi in aliis ipsam mirantur. Hec sibi obsequentibus precipit honorum culmina querere, adepta temporalis glorie uanitate gaudere, irrogata ab aliis mala multiplicius reddere, cum uires
suppetunt nullis resistentibus cedere, cum uirtutibus possibilitas deest, quicquid per maliciam explere non ualet, hoc in pacifica bonitate simulare.
Gregorius X. moralium exponens illud Iob XII: Deridetur iusti simplicitas.
Fons primus
Fons primus et 1550 edition
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia m
Iustorum, inquit, sapiencia est nil per ostentacionem fingere, sensum uerbis aperire, uera ut sunt diligere, falsa deuitare, bona gratis exhibere, mala libencius tollerare quam facere, nullam iniurie ultionem
querere, pro ueritate contumeliam lucrum putare. Hec iustorum simplicitas deridetur et a mundi sapientibus fatuitas reputatur. Quid enim in hoc mundo stultius quam admissa non querere, possessa rapientibus relaxare,
nullam pro acceptis iniuriis reddere, immo adiunctis aliis pacienciam prebere?
Gregorius ibidem.
Fons primus
Fons primus et 1550 edition
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia n
Ad ueram sapienciam peruenire non possunt qui false sue sapiencie fiducia decipiuntur.
Gregorius libro X. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia o
Summa cura prouidendum est ne accepta sapiencia cum ignorancie tenebras illuminat, lumen humilitatis tollat, et iam sapiencia esse nequeat. Que et si locucionis uirtute fulgeat, elacionis tamen uelamine cor
loquentis obscurat.
Gregorius libro XXVII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia p
Vera sciencia afficit, non extollit; nec superbientes quos impleuerit sed lamentantes facit. Qua quisque cum repletus fuerit, priori loco se scire appetit; et iam sui conscius tanto per illam robustius sapit,
quanto se infirmum in illa uerius recognoscit.
Gregorius libro XXIII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia q
Prima sapiencia est uita laudabilis et apud Deum pura mens per quam puri puro iunguntur et sancti sancto sociantur.
Gregorius Nazazenus in apologetico.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia r
Ille michi uidetur esse sapiens qui pauca quidem de uirtute animi commonet et proloquitur, plura autem in suis actibus atque operibus ostendit, et fidem uerbi operum suorum a stipulatione confirmat.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia s
Sapiencia illa clara est non que in uerbis uolat, sed que uirtutibus constat.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia t
Sepe dum quosdam maior sciencia erigit a ceterorum societate disiungit, et quasi quo plus sapiunt eo a concordie uirtute desipiscunt. Sed hii audiant quid per semetipsam Veritas dicat: habete sal in uobis et
pacem habete inter uos. Sal quippe sine pace non uirtutis est donum, sed dampnacionis argumentum. Quo enim quisque melius sapit, eo deterius delinquit; et idcirco inexcusabiliter merebitur supplicium, quia
prudenter, si uoluisset, potuit uitare peccatum.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia u
Ille scire Deum familiarius appetit qui pre amore pietatis nescire desiderat quos carnaliter sciuit.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia x
Vides quod non probat multum scientem, si modum sciendi nescierit. Vides quomodo fructum et utilitatem sciencie in modo sciendi constituit. Quid ergo dicit nisi ut scias quo ordine, quo studio, quo fine
unumquodque nosce oporteat? Quo ordine, ut illud prius quod maturius mouet ad salutem; quo studio, ut illud ardencius quod uehemencius ad amorem; quo fine, ut non ad inanem gloriam et ostentacionem, sed ad tuam et
aliorum salutem.
Bernardus super Cantica sermone XXXVII. exponens illud I. ad Corinthios VIII.: Si quis existimet scire et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia y
Sol non omnibus quibus lucet eciam calefacit; sic sapiencia multos quos docet quid sit faciendum, non continuo eciam accendit ad faciendum. Aliud est multas diuicias scire, aliud et possidere, nec noticia
diuitem facit sed possessio.
Bernardus super Cantica sermone XXIII.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia z
O utinam saperes et intelligeres ac nouissima prouideres; saperes que Dei sunt, intelligeres que mundi sunt, prouideres que inferni sunt! Profecto inferna horreres, superna appeteres, que ad manus sunt
contempneres.
Bernardus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia ab
Sunt qui scire uolunt eo fine tantum ut sciant, et turpis curiositas est. Et sunt qui scire uolunt ut sciantur ipsi, et turpis uanitas est. Et sunt qui scire uolunt ut scienciam suam uendant, uerbi causa pro
pecunia, pro honoribus, et turpis questus est. Sed sunt qui scire uolunt ut edificent, et caritas est. Et sunt qui scire uolunt ut edificentur, et prudencia est.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
ASapiencia uel sciencia ac
Precedit enim sciencia uirtutis cultum, quia nemo potest fideliter appetere quod ignorat et malum, nisi cognitum sit, non cauetur.
Crisostomus ex policratico libro III.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia ad
Ad maioris culpe cumulum pertinet scire quemquam quid sequi debeat, et sequi nolle quod sciat.
Ysidorus libro II. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia ae
Plerique accepta sciencia litterarum non ad Dei gloriam, sed ad suam laudem utuntur, dum de ipsa extolluntur, et ibi peccant ubi peccata emendare debuerunt.
Ysidorus libro III. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia af
Sapiens dictus est a sapore quia sicut gustus est aptus ad discrecionem saporis ciborum, sic sapiens ad dinoscenciam rerum atque causarum.
Ysidorus in libro ethimologiarum.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia ag
Quanto sunt maiora litterature studia, tanto animus arrogancie fastu et inflatu maiore intumescit iactancie.
Ysidorus III. libro de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia ah
Frustra in nobis diuine cognicionis habundancia crescit, nisi in nobis diuine dilectionis flammam augescat.
Hugo libro de uanitate mundi.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia ai
Nichil sapiencia ardencius diligitur, nichil dulcius possidetur. Hinc est quod sapientes homines esse uolunt, pauci tamen sapientes esse possunt. Iusti autem omnes esse potuissent, si esse iusti perfecte
uoluissent. Sapienciam et multum diligere potes et ipsa carere potes; sed quanto amplius iusticiam dilexeris, tanto iustior eris.
Ricardus libro de contemplacione capitulo I.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia ak
Ocium stulticiam, labor scienciam generat. Sciencie labor in tria diuiditur, scilicet in laborem discipline, exercicii et doctrine. In puericia labor discipline, in iuuentute exercicii, in senio doctrine, ut que
nescit in puericia discat, que didicit in iuuentute ad usum ducat, quod ad usum duxit in senio doceat.
Hugo de claustro anime libro II.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia al
Si quis familiariter scienciam amare didicerit et ei sepius uacare uoluerit, iocundam ualde reddit uitam et maximam in tribulacione prestat consolacionem.
Hugo in didascalicon libro III.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia am
Primus gradus est sciencie quando ceperimus intelligere minime quod nos ante scire putamus.
Cassiodorus super illud Psalmorum: Existimabam ut cognoscerem.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia an
Sciencia litterarum, quod primum est, in homine mores purgat; quod secundum, uerborum graciam subministrat. Ita utroque beneficio mirabiliter et tacitos ornat et loquentes, cuius est facere de irato beniuolum,
de suspecto placatum, de austero mitem, de aduersante propicium.
Cassiodorus libro III. epistolarum.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia ao
Sciencia uiolencia non aufertur, antiquitate non corrumpitur; absconsione minuitur et communicacione multiplicatur.
Cassiodorus in epistola.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia ap
Nam ad rem publicam plurima commoda ueniunt, si moderatrix omnium rerum presto est sapiencia; hinc ad ipsos qui eam adepti sunt, laus, honor, dignitas confluere debent. In hac enim excolenda sita est uite
honestas et in negligenda turpitudo.
Tullius in prologo rethorice.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia aq
Sapientis est nichil admirari cum acciderit, nichil antequam euenerit, non euenire posse arbitrari.
Tullius in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia ar
Tocius prudencie compendium in litteris continetur. Si res publica regenda est, si prelia committenda sunt, si castra metanda, si machine erigende, si renouandi aggeres, si propugnacula facienda, si iusticie
cultus, si reuerencia legum, si finitimarum gencium amicicie sunt seruande, libri hec omnia erudiunt ad perfectum. Princeps quidem sine litteris est nauis sine remige et uolucris sine pennis.
Petrus Rauennas in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia as
In litteris prudens inuenit, unde sapientior fiat; ibi bellator reperit, unde animi uirtute roboretur; inde princeps accipit, quomodo populos sub equalitate componat; nec aliqua in mundo potest esse fortuna quam
litterarum non augeat gloriosa noticia.
Idem in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia at
Cum sapiencia nostris temporibus nullius fructus premietur stipendiis, nullius fame eam fauoris aura extollat, ipsa uero pecunia honoris titulos et laudis emat preconia. Sola tamen sapiencia super omnem
possessionem preeminet. Generosa possessio que sparsa colligitur, erogata reuertitur, publicata suscipit incrementum per quam nobilis sciencie thesaurus secretis penetralibus mentis innascitur, fructus interne
delectacionis acquiritur. Hec est sol per quem mentis lumen diescit in tenebris, cordis oculus, deliciosa animi paradysus; hec in celeste terrenum, in inmortale caducum, hominem in Deum, deifice mutacionis
auctoritate conuertit.
Alanus de conplanctu nature.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia au
Hoc scio neminem posse bene uiuere, sed nec tolerabiliter quidem sine sapiencie studio. Cum omnia habueris, tunc et habere sapienciam uoles. Hec erit ultimum uite instrumentum.
Seneca XVII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia ax
Sapiens ad omnem incursum inuictus et intentus est. Non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem refert. Interitus contra illa ibit et inter illa, sapiens plenus est
gaudio; hyllaris et placidus, eciam inconcussus, cum diis ex pari uiuit.
Seneca LX. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia ay
Considerat cum quibus uiuit, quomodo, quid acturus. Cogitat semper qualis uita, non quanta sit.
Seneca LXX. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia az
Virtutem si licebit in diuiciis explicabit, si minus in paupertate; si poterit in patria, si minus in exilio. Ad utrosque casus aptus est: bonorum rector, malorum uictor. Sapiens artifex est domandi mala: dolor,
egestas, ignominia, carcer, exilium ubique horrenda; ad hunc peruenire mansueta sunt.
Seneca in epistola LXXXVI.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia ba
An existimem aliquem non futurum sapientem qui litteras nescit. Sapiencia res tradit, non uerba. De diuinis humanisque cogitat, de preteritis, de futuris, de caducis, de eternis, de tempore.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sapiencia uel sciencia bc
Rem maximam promittit tibi sapiencia ut te reducat tibi. Non ex singulis uocibus sapientes spectandi sunt sed ex perpetuitate atque constancia.
Seneca in prouerbiis.
Fontes primi
[Back to top]
Ubi
Apostoli eAuaricia ax
Caritas e, Caritas t
Consideracio af, Consideracio ag
Cor o
Curiositas b, Curiositas f
Discere e, Discere l, Discere m, Discere n, Discere y
Doctrina ak, Doctrina az, Doctrina bq
Eloquencia h
Fortitudo d
Homo t, Homo u, Homo x, Homo y
IGNORANCIA
Laus ak
Loquacitas ac
Miseria p
Ociositas k
Regere ae
Sanctitas f
STUDIUM
Vicium d
Varia