The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Studium

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | Ubi

Studium a

Sedulo monendi sunt scolastici, ut humilitate induti Christiana, discant non contempnere quos cognoscunt, morum uicia quam uerborum amplius deuitare, sed casto cordi linguam exercitatam non conferre audeant, quam eciam preferre consueuerant. Hiis enim maxime est utile nosce, ita esse preponendas uerbis sentencias, ut preponitur animus corpori; ex quo fit, ut ita malle debeant ueriores quam disertiores inuenire sermones, sicut malle debent prudentiores quam formosiores habere amicos.

Augustinus in libro de cathezizandis rudibus.

Varia
Fontes proximus et primus
cf. Contemptus a
[Back to top]

Studium b

Quid est inuenire nisi in id uenire quod queritur? Que autem ultro occurrunt menti non dicuntur inuenta quamuis dicantur cognita quia non tendebat anima ad illa querenda.

Augustinus libro IX. de trinitate.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium c

Legimus aliqua ne negligantur; legimus ne ignoremus; legimus non ut teneamus sed ut repudiemus.

Ambrosius super Lucam libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium d

Sit ipsa lectio temperata cui finem consilium non lassitudo imponat. Nam ut immoderata ieiunia et ardor abstinencie et inordinate uigilie, intemperancie coarguuntur, et nimietate sui pariunt ut hec ipsa postea quidem nec mediocriter fieri possint, ita studium intemperans lectionis in reprehensione cadit et, quod laudabile est, in genere suo fit de nimietate sui culpabile.

Ieronymus ad Demetriadem uirginem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium e

Idcirco et desidiosus ingenium sepe accipit ut de negligencia iustius puniatur quia quod sine labore assequi potuit, scire contempnit. Et ideo non nunquam studiosus tarditate intelligentis premitur ut eo maiora premia retribucionis inueniat, quo magis in studio inuencionis elaborat. Nichil ergo est in terra sine causa quando et studioso tarditas ad premium proficit et desidioso uelocitas ad supplicium crescit.

Gregorius libro VI. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium f

Omnino iniquum est nobiliora ingenia studiis dehonestari minoribus et eos quos ardua et grauiora expectant officia uoluptatis et uanitatis occupacionibus agitari.

Crisostomus de curialium nugis uestigiis philosophorum libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium g

Omnis profectus ex lectione et meditacione procedit. Que enim nescimus lectione discimus, que didicimus meditacionibus conseruamus.

Ysidorus libro III. de summo bono.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium h

Punge oculum et dabit lacrimam; stringe mentem et dabit intellectum. Nichil enim tam incredibile quod non discendo fiat probabile.

Origenes super Exodum.

Varia
Fons primus
cf. Discere s
[Back to top]

Studium i

Tria sunt studentibus necessaria: natura, exercicium, disciplina. In natura consideratur ut facile audita percipiat et percepta firmiter retineat; in exercicio ut labore et sedulitate naturalem sensum excolat; in disciplina ut laudabiliter uiuens mores cum sciencia componat.

Hugo libro III. didascalicon.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium k

Tria sunt que precipue studiis legencium obesse solent: negligencia, inprudencia, fortuna. Negligencia est quando ea que discenda sunt uel prorsus pretermittimus uel minus studiose discimus. Inprudencia est quando congruum ordinem et modum in hiis que discimus non seruamus. Fortuna est in euentu, casu siue naturaliter contingente quando uel paupertate uel infirmitate uel naturali tarditate, siue eciam doctorum raritate a proposito nostro retrahimur. In hiis autem tribus de primo, id est negligencia, lector admonendus est; de secundo uero, id est inprudencia, instruendus; de tercio, id est fortuna, adiuuandus.

Hugo ibidem libro V.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium l

Noli contempnere minima quia paulatim defluit qui minima contempnit. Si primo alphabetum discere contempsisses, nunc inter grammaticos tantum nomen non haberes. Scio quosdam esse qui statim philosophari uolunt quorum sciencia forme asini similis est. Noli huiusmodi imitari; paruis imbutus temptabis grandia tutus.

Hugo libro VI. didascalicon.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Studium m

Sapiens ille uir Grecie Themostecles, cum expletis cuii. annis se mori cerneret, dixisse fertur se dolere, quod egrederetur de uita, quando sapere cepisset. Plato lxxxi. anno scribens mortuus est. Socrates xcuiii. in docendi et scribendi labore compleuit. Refert Homerus quod de lingua Nestoris, iam uetuli et pene decrepiti, dulcior melle oracio fluxerit.

Hugo ibidem libro III.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Studium n

Prudens lector uel auditor omnes libenter audit; omnia legit; non scripturam, non personam, non doctrinam spernit. Ab omnibus indifferenter quod sibi deest et quod deesse uidet querit; non quantum sciat sed quantum ignorat considerat.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium o

Studium est assidua ac sagax retractio cogitacionis aliquid inuolutum explicare nitens uel scrutans penetrare occultum.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium p

Meditacio est frequens cogitacio, modum et causam et racionem uniuscuiusque rei inuestigans.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium q

Studium est animi assidua et uehemens applicacio ad aliquid agendum cum summa uoluntate occupacio.

Huguccio.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium r

Quia pauci studia nunc honorant, simul et naturali uicio fixum est et radicatum pectoribus humanis ut qui non intelligunt artes, non mirentur artifices.

Sydonius libro V. epistolarum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium s

Tu quoque si uis lumine claro cernere uerum, tramite recto carpere callem; gaudia pelle, pelle timorem spemque fugato nec dolor assit. Nubila mens est uinctaque frenis hec ubi regnant.

Boecius libro I. de consolacione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium t

Studia te clarum et nobilem efficient; sine studio eger est animus. Si gula, inquit Epicurus, tangeris, notiorem te epistole mee faciunt quam omnia ista que colis et propter que coleris. Studiis ingeniorum crescit dignacio, nec ipsis tantum honor habetur sed quicquid illorum memorie adhesit excipitur.

Seneca XXI. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium u

Studio me dabo; omnia alia negligenda sunt ut huic assideamus cui nullum tempus satis magnum est, eciam si a puericia usque ad longissimos etatis terminos uita perducatur. Resistendum est occupacionibus.

Seneca LXXIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium x

Omne quidem tempus ydoneum est studio salutari; multi uero inter illa non student propter quod studendum est.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium y

Studia eciam saluti corporis prosunt. In remedium enim cedunt honesta solacia et quicquid animum erexit eciam corpori prodest. Cogito quam multi corpora exerceant, ingenia quam pauci; quantus ad spectaculum lusorum uel lucrorum fiat concursus, quanta sit circa artes bonas solitudo; quam imbecilli animo sunt quorum lacertos humerosque miramur.

Seneca LXXXI. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium z

(Studium z abest in manuscript)

Studium ab

Ocium sine litteris mors est et uiui hominis sepultura. Alit lectio ingenium et studio fatigatum, non sine studio tamen, reficit; nec scribere tantum nec legere debemus. Altera res consternabit uires et exhauriet, de stilo dico, altera soluet ac diluet. Inuicem hoc et illo commeandum est et alterum altero temperandum ut quicquid lectione collectum est, stilus redigat in corpus.

Seneca LXXXVII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium ac

Apes debemus imitari que ut uagantur et flores ad mel faciendum ydoneos carpunt; deinde quicquid attulere disponunt ac per fauos digerunt. Ita debemus quecumque ex diuersa lectione congessimus separare; melius enim distincta seruantur; deinde ad debitam facultatem ingenii in unum saporem uaria illa libamenta confundere ut eciam si apparuerit unde sumptum est, aliud tamen esse quam unde sumptum est appareat.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Quod in corpore nostro uidemus operari naturam alimenta que accepimus, quamdiu in sua qualitate perdurant et solida innatant stomacho onera sunt; ac cum eo quod erant mutata sunt, tunc demum in uires et sanguinem transeunt. Idem in illis quibus aluntur ingenia prestemus ut quecumque hausimus non paciamur integra esse ne aliena sint. Coquamus illa alioquin in memoriam ibunt, non ingenium nostra illa faciamus. Vnum quidem fiet ex multis; hec faciat animus noster omnia quibus est adiutus abscondat, ipsum tamen ostendat quod efficit.

Seneca LXXXVII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium ae

Quicquid facies redi a corpore ad animum; illum diebus ac noctibus exerce. Labore modico colitur ille; hanc exercitacionem non frigus, non estus impediet, nec senectus quidem. Neque ego te iubeo semper imminere libro aut pugillaribus; dandum aliquod interuallum animo, ita tamen ut non resoluatur sed mutetur.

Seneca XV. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium af

Solet plus prodesse si pauca sapiencie precepta teneas, sed illa in promptu et in usu tibi sint, quam si multa quidem didiceris et illa ad manum non habeas.

Seneca libro I. de beneficiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium ag

Non refert quam multa sciat luctator, si scit, quantum uictorie satis est. Sic in studio multa delectant, pauca uincunt; licet nescias que racio occeanum effundat et reuocet, quid sit quod geminorum conceptum separet, partum tamen iungat, utrum unus concubitus spargatur in duos an tociens concepisset, cur pariter natis fata diuersa sint, non multum tibi nocebit transisse que nec licet scire nec prodest. Quicquid enim nos meliores beatosque facturum est, aut in aperto aut in proximo posuit.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium ah

Certis ingeniis innutriri et immorari oportet si uelis aliquid trahere quod in animo fideliter sedeat.

Seneca II. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium ai

Vitam in peregrinacione agentibus hoc euenit ut multa hospicia habeant, nullas amicicias. Idem accidit hiis qui nullius se ingenio familiariter applicant, sed omnia cursim et properantes transeunt. Non prodest cibus qui statim sumptus emittitur. Nichil ita sanitatem impedit sicut remediorum crebra mutacio. Non conualescit planta que sepe transfertur; nichil tam utile est quod in transitu prosit. Sed modo, inquis, hunc librum euoluere uolo, modo istum. Fastidientis stomachi est multa degustare; que ubi uaria sunt et diuersa, inquinant non alunt. Cum igitur multa percurreris, unum excerpe quod illa die concoquas.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium ak

Labor scolasticus ocium est, sed ocium negociosum et quod animum reddit ad honesta sollicitum.

Seneca in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium al

Studiis et diuiciis pariter uacare non potes, nec animam illam dignatur habitare sapiencia quam uidet infectam desideriis et curis temporalibus inuolutam.

Seneca XVII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium am

Si uis uacare animo, aut pauper sis aut pauperi similis. Multis enim ad philosophandum obsistere diuicie, paupertas autem expedita est secura.

Seneca XVII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Studium an

Omnibus quidem prodest subinde animum relaxare; excitatur enim ocio uigor et omnis tristicia que continuacione studii pertinacis adducitur, feriarum ylaritate discutitur. Studia enim leuiter tacta delectant contrectata et propius admota fastidio sunt.

Seneca I. rethorice sue.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Contemptus a
Curiositas n, Curiositas p, Curiositas y
DISCERE
Doctrina ac, Doctrina ap, Doctrina aq, Doctrina br
EXERCITACIO
Honestas d
INGENIUM
Labor a
Ociositas p
Perfectio r, Perfectio s
Philosophia s
Sapiencia h, Sapiencia i, Sapiencia ag, Sapiencia ak
Sobrietas b
Taciturnitas n, Taciturnitas o

Varia