The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Solitudo et tumultus

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | Ubi

Solitudo et tumultus a

Minus uoluptatibus stimulatur qui non est ubi frequencia uoluptatum; et minus auaricie molestias patitur qui diuicias non uidet.

Augustinus in libro de singularitate clericorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus b

Sapiens nunquam solus esse potest. Habet enim secum omnes qui sunt, qui fuerunt boni et animum liberum; et quocumque uult, profert et transfert; et quod corpore non potest, cogitatione complectitur. Et si hominum inopia fuerit, loquitur cum Deo; nunquam minus solus erit.

Ieronymus contra Iouinianum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus c

Infinita heremi uastitas te terret, sed tu paradysum mente deambula. Quocienscumque cogitatione ac mente illuc conscenderis, tociens in heremo non eris; scabra sine balneis attrahitur cutis, sed qui in Christo semel lotus est, non illi necesse iterum lauari.

Ieronymus in epistola ad Eliodorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus d

Solitariam uitam nunquid reprehendimus? Minime, quippe quam sepe laudauimus, sed de monasteriis huius uolumus egredi milites quos heremi dura rudimenta non terreant, qui speciem conuersationis multo tempore dederunt, qui omnium fuerunt minimi ut primi omnium fierent, quos nec esuries, nec sacietas aliquando superauit, qui paupertate letantur, quorum habitus, sermo, uultus, incessus doctrina uirtutum est.

Ieronymus in epistola ad Rusticum monachum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus e

Si carni quod licet abscidimus, mox in spiritu quod delectat inuenimus. Intentioni quippe anime, si exterior euagatio clauditur, interior accessus aperitur. Nam quo extra se spargi propter disciplinam mens non potest, eo super se intendere per prouectum potest quia et in altum crescere arbor cogitur que per ramos diffundi prohibetur ut cum riuos fontis obstruimus, fluenta surgere ad superiora prouocamus.

Gregorius libro XXX. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus f

Qui corpore remotus uiuit sed tumultibus conuersationis humane terrenorum desideriorum cogitatione se inserit, non est in solitudine. Si uero prematur aliquis corporaliter popularibus turbis et tamen nullos secularium curarum tumultus in corde paciatur, non est in urbe.

Gregorius ibidem super illud Iob: Cui dedi in solitudine domum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus g

Malum quod nemo uidet, nemo arguit; ubi autem non timetur reprehensor, securus accedit temptator, licencius perpetratur iniquitas. In conuentu uero bona si qua agis, nemo prohibet; malum autem facere si uis, non licet. Si ergo de fatuis uirginibus es, congregatio tibi necessaria est; si de prudentibus, tu congregationi.

Bernardus ad Sophiam uirginem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus h

Quamdiu quis permixtus est turbis et in multitudine fluctuancium uoluptatur, nec uacat soli Deo, nec segregatus est a uulgo, non potest esse sanctus.

Origenes omelia XLI. super Leuiticum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus i

Solitudo sicut nouit emendatis moribus contemplationem purissimam reserare et intuitu scincerissimo spiritualium sacramentorum scienciam reuelare, ita eorum qui minus emendati sunt uicia non solum seruare, uerum eciam exaggerare consueuit. Tandiu paciens sibi quisque uidetur et humilis, donec nullius hominum commiscetur consortio, ad naturam pristinam reuersurus cum interpellauerit cuiuslibet occasionis commotio.

Iohannes Cassianus de institutione monachorum libro VIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus k

Crates cum uidisset secreto ambulantem adolescentulum interrogauit quid illic solus faceret. Mecum, inquit, loquor; cui Crates: Caue, inquit, rogo et diligenter attende ne cum homine malo loquaris.

Valerius Maximus et Seneca.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus l

Proice quecumque cor tuum laniant que si aliter extrahi nequirent, cor ipsum cum illis euellendum erat.

Seneca LII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus m

Quidam adeo in latebras refugerunt ut putent in turbido esse quicquid in luce est.

Seneca epistola II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus n

Lugentem timentemque custodire solemus ne solitudine male utatur. Nemo est ex imprudentibus qui relinqui sibi debeat. Illud enim quod solitudo habet commodum est non timere iudicem.

Seneca epistola X.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus o

Quid autem prodest recondere se et ante oculos hominum auresque uitare? Bona consciencia turbam aduocat mala et solitudine anxia est atque sollicita. Si honesta sunt que facis, omnes sciant; si turpia, quid refert neminem scire cum tu scias? O te miserum, si contempnis hunc testem!

Seneca epistola XLII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus p

Qui res et homines fugit, scilicet est ille quem cupiditatum suarum infelicitas religauit, qui alios feliciores uidere non potuit, qui se uelut timidum atque iners animal metu oblicuit, ille sibi non uiuit sed, quod turpissimum est, uentri, sompno, libidini; non sibi uiuit qui nemini.

Seneca LVI. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus q

Viuit is qui multis usui est, uiuit is qui se utitur; qui uero latitant et torpent, mortem suam antecesserunt.

Seneca LXI. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus r

Omnia nobis mala solitudo persuadet. Nemo est cui non sanctius sit cum quolibet esse quam secum.

[auctor non nominatus]

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus s

O te, inquis, ferreum aut surdum cui mens inter tot clamores tam uarios, tam dissonos constat, cum Crisipum nostrum assidua salutatio perducat ad mortem. At ego fremitum istum non magis curo quam fluctum aut deiectum aque, quamuis audiam cuidam genti hanc uitam fuisse causam urbem suam transferendi quod fragorem Nili cadentis ferre non potuit.

Seneca LVII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus t

Licet foris resonent omnia dum intus tumultus non sit, dum inter se non rixentur cupiditas et timor, dum auaricia luxuriaque non dissideant nec altera alteram uexet; bene est animo. Nam quid prodest tocius regionis silencium, si affectus fremuit?

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus u

Quid tibi precipue uitandum existimes queris? Turbam. Nunquam illi tuto committeris, nunquam a turba mores quos extuli refero. Aliquid ex eo quod composui turbatur, aliquid ex hiis que fugaui redit. Inimica est multorum conuersatio. Nemo non aliquod uicium nobis ingerit aut commodat aut imprimit. Quo maior est populus cui miscemur, hoc periculi plus est.

Seneca VII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus x

Nil tam dampnosum bonis moribus quam in spectaculo residere. Tunc enim per uoluptatem facilius uicia subrepunt. Subducendus populo tener animus et parum tenax recti. Facile transit ad plures unum exemplum luxurie auaricie; multum mali facit commonitor delicatus.

[auctor non nominatus]

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus y

Vnus michi pro populo est et populus pro uno. Satis est michi unus, satis est nullus. Magnum alter alteri theatrum sumus.

Seneca VII. epistola.

Varia
Fons primus
cf. Solitudo et tumultus ag (2)
[Back to top]

Solitudo et tumultus z

Secessi non tantum ab hominibus sed a rebus, et in primis a rebus meis. Qui nichil uidentur agere, maiora agunt.

Seneca epistola VIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus ab

Tumultuosam probantes uitam cotidie cum difficultatibus rerum magno animo colluctantur. Sapiens feret ista, non eliget, et mallet esse in pace quam in pugna.

Seneca XXII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus ac

Iocundum est esse secum cum quis se dignum diutissime quo fruatur effecit.

Seneca LII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Animalia quedam ne inueniri possent, uestigia sua circa ipsum cubile confundunt. Idem tibi faciendum est, alioquin non deerunt qui persequantur. Multi aperta transeunt, condita et abstrusa rimantur, furem signata sollicitant. Vile uidetur quicquid patet.

Seneca epistola LXXX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus ae

Amplectendum est ocium quod inter deos agitur quod deos facit, sed forte conquereris uirtutem abscondi. Nulla uirtus latet et latuisse non ipsius est dampnum.

Seneca LXXIIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus af

Solitudinem querit qui uult cum ignoscentibus uiuere. Optimus animus et pulcherrimus Dei cultor est.

Seneca libro de moribus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Solitudo et tumultus ag

Non uiuas aliter in solitudine, aliter in foro.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

______________________________

Fuge multitudinem, fuge paucitatem, fuge eciam unum pro populo, et populus pro uno satis sunt; michi satis est unus, satis est nullus.

Seneca in quadam epistola.

Varia
Fons primus
cf. Solitudo et tumultus y
[Back to top]

Solitudo et tumultus ah

Omnes uacant qui uolunt. Neminem res sequntur; ipsi illas amplexantur et argumentum felicitatis occupationem esse putant.

Seneca in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Accidia k
Detractio m
OCIOSITAS
Prelatio bn, Prelatio bo
Societas o
Taciturnitas x

Varia