The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Temperancia

______________________________


a | b | c | d | e | f | Ubi

Temperancia a

Munus temperancie est in cohercendis sedandisque cupiditatibus, quibus contrariamus in ea que nos auertunt a legibus Dei et a fructu bonitatis eius, cuius officium est contemnere omnes corporeas illecebras laudemque popularem.

Augustinus in libro de moribus ecclesie.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Temperancia b

Vir temperans in rebus huius uite habet regulam utroque testamento firmatam, ut eorum nichil diligat nisi per se appetendum putet.

Augustinus ibidem.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Temperancia c

In temperancia maxime honesti cura, decoris consideratio spectatur et queritur.

Ambrosius de officiis.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Temperancia d

Qui enim acceptis rebus non extollitur, qui eas ad usum uane glorie non intorquet, qui solus non possidet quod accipit, sed hoc indigentibus misericorditer diuidit, scit habundare. Qui acceptis alimentis non ad ingurgitacionem uentris utitur sed ad reparacionem uirtutis, nec plus carni tribuit quam necessitas petit, scit saciari. Qui alimentorum inopiam sine murmuracione tollerat, nec pro necessitate uictus agit aliquid unde anima in laqueum peccati incurrat, scit esurire. Quem ergo nec in habundancia superbia eleuat, nec in necessitate cupiditas irritat, nouit habundare, nouit penuriam pati.

Gregorius omelia VII. super Ezechielem extrema parte super illud: Scio habundare et penuriam pati.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temperancia e

Temperancia facit abstinentem, parcum, sobrium, moderatum, pudicum, tacitum et uerecundum. Hec uirtus, si in animo habitat, libidines frenat, affectus temperat, desideria sancta multiplicat, uiciosa castigat, omnia intra nos confusa ordinat, cogitaciones prauas remouet, sanctas inserit, ignem libidinose uoluptatis extinguit, mentem placida tranquillitate componit, et totam ab omni semper tempestate uiciorum defendit.

Prosper libro III. de uita contemplatiua.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temperancia f

Temperancia uoluptatibus imperat, alias odit atque abigit, alias dispensat et ad sanum modum redigit, nec umquam ad illas propter ipsas uenit; scit optimum esse modum cupitorum, non quantum uelis sed quantum debeat sumere.

Seneca ultima epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

ABSTINENCIA
Fortitudo q
MODESTIA
Prosperitas am, Prosperitas au
SOBRIETAS
Studium d
Virtus h

Varia