Abstinencia
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | Ubi
Abstinencia a
Bonum est in cibo cum graciarum actione percipere quicquid Deus edendum precepit. Abstinere autem ab aliquibus, non quasi malis, sed quasi non necessariis, non est malum.
Augustinus de diffinicione recte fidei.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Abstinencia b
Non interest omnino, scilicet ad ueritatem, quid alimentorum uel quantum quis accipiat, dummodo id faciat pro congruencia hominum cum quibus uiuit et persone sue, et pro
ualitudinis sue necessitate; sed quanta facilitate et serenitate animi hiis ualeat, cum oportet uel necesse est carere.
Augustinus in libro de questionibus euangelii.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Abstinencia c
Quam suaue michi subito factum est a suauitatibus nugarum abstinere et quas amittere metus fuerat, iam dimittere gaudium est. Eiciebas enim eas a me, tu uero summa suauitas
intrabas pro eis omni uoluptate dulcior, sed non carni et sanguini, omni luce clarior, omni secreto interior, omni honore sublimior, sed non sublimibus in se.
Augustinus IX. confessionum.
Fons primus
cf. Deus b
[Back to top]
Abstinencia d
Vtantur diuites consuetudine infirmitatis sue, sed doleant se aliter non posse. Melius enim possent si aliter possent. Si ergo non extollitur pauper de mendicitate,
tu quare extolleris de infirmitate? Vtere cibis electis preciosis quia sic consueuisti, quia aliter non potes, quia si consuetudinem mutas, egrotas. Conceditur tibi:
utere superfluis, da pauperibus superflua; utere preciosis, da pauperibus uilia.
Augustinus de uerbis Domini, capitulo I. tractans illud: Vermis diuiciarum superbia.
Fons primus
cf. Elemosina 1
[Back to top]
Abstinencia e
Qui sic se a carnibus temperant ut alias escas difficilioris preparacionis et precii maioris inquirant, multum errant. Non enim est hoc suscipere abstinenciam, sed inuitare luxuriam.
Augustinus in sermone de dominica IIII. in aduentu.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia f
Abstinencia tua atque ieiunium tuum eo magis Deo grata sunt, quo cum moribus sanctis offeruntur, ut que in aliis sunt umbracula uiciorum, in te sint ornamenta uirtutum.
Ieronymus in epistola ad Demetriadem uirginem.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia g
Non nulli uitam pudicam appetencium in medio itinere corruerunt, dum solam abstinenciam carnium putant et leguminibus onerant stomachum, que moderate parceque innoxia sunt, et ut, quod sencio,
loquar nichil sic inflammat corpora et titillat membra genitalia, sicut indigestus cibus uictusque conuulsus.
Ieronymus in epistola ad Furiam.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia h
Mater sanitatis est abstinencia, mater egritudinis uoluptas. Sine cerere enim et uino cito friget. Venus et a patre Libero ad inconcessam uenerem est proximus gradus intemperancie.
Ieronymus in quadam epistola.
Fontes primi
cf. Ebrietas z
[Back to top]
Abstinencia i
Modicus ac temperatus cibus et carni et anime utilis est.
Ieronymus ad Rusticum monachum.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia k
Ante annos robuste etatis periculosa est teneris abstinencia grauis.
Ieronymus ad Letam.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia l
Quid prodest tenuari corpus abstinencia, si animus intumescit superbia? Quid uirtutis habet uinum non bibere, et ira et odio inebriari?
Ieronymus ad Celanciam.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia m
Abstinencie uirtus nulla est, si tantum quisque corpus non edomat quantum ualet, aut ualde inordinata est, si atterit plusquam ualet.
Gregorius XX. libro moralium.
Fons primus
cf. Abstinencia y
[Back to top]
Abstinencia n
Per abstinenciam carnis uicia extinguenda sunt, non caro. Sic necesse est ut artem continencie quisque teneat, quatenus non carnem sed uicia occidat. Sepe enim dum in illa hostem insequimur,
eciam ciuem quem diligimus trucidamus, et sepe dum quasi conciui parcimus ad prelium hostem nutrimus.
Gregorius XXX. libro moralium.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Abstinencia o
Eisdem alimentis uicia superbiunt quibus nutrite uirtutes uiuunt; et cum uirtus alitur, plerumque uires uiciis augentur; cum uero immensa abstinencia uiciorum uires extenuat, eciam uirtus deficiens hanelat.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia p
Incassum per abstinenciam corpus atteritur si inordinatis motibus dimissa mens uiciis dissipatur.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia q
Qui a paradisi gaudiis per cibum cecidimus, ad hec in quantum possumus per abstinenciam resurgamus.
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia r
Plerumque dum plus iusto caro restringitur, eciam ab exercitacione boni operis eneruatur ut ad oracionem uel predicacionem non sufficiat, dum incentiua uiciorum in se funditus suffocare festinat.
Gregorius in omelia et XXX. libro moralium.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia s
Per Symonem qui signantur, nisi abstinentes? Qui foris carnem afficiunt, interius tamen fructum abstinencie non acquirunt. Crucem igitur Domini Symon in angaria portat,
quia cum ad bonum opus sine bona uoluntate ducitur, rem bonam sine fructu operatur. Symon ergo crucem portat sed in cruce non moritur, quia abstinentes exterius per
abstinenciam corpus afficiunt, sed interius per desiderium mundo uiuunt.
Gregorius super euangelia parte V.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia t
Solus in illicitis non cadit, qui se aliquando et a licitis caute restringit.
Gregorius V. libro moralium.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia u
Abstinencia est quando quis pro amore Dei et salute propria, non ab illicitis tantum, immo interdum et a licitis atque concessis se cohibet.
Gregorius in omelia.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Abstinencia x
Abstinencia est que non edendi horam preuenit, ut fecit Ionathas in fauo mellis, non lautiora querit edere ut Israhelite in deserto, non accuracius parare ut filii Hely in Sylo,
non ad superfluitatem ut Sodomite, non uile quodlibet ut Esau edulium in nimie concupiuit.
Gregorius in omelia.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Abstinencia y
Corda in cythara si minus tenditur non sonat, si amplius raucum sonat quia nimirum tanto quisque sibimet debet moderamine preesse, ut ad culpam caro non
superbiat et tamen ad effectum rectitudinis in operacione subsistat.
Gregorius XX. moralium super illud: Versa est in luctum cythara mea.
Fons primus
cf. Abstinencia m
[Back to top]
Abstinencia ab
Magnus discrecionis labor est exactori et aliquid impendere et aliquid denegare, et non dando gulam restringere, et dando naturam nutrire.
Gregorius XXX. libro moralium.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia ac
Cogitandum summo opere est ut qui se illicita meminit commisisse a quibusdam eciam licitis studeat abstinere, quatenus per hoc conditori suo satisfaciat ut qui commisit prohibita
sibimet ipsi abscindere debet eciam concessa et se reprehendat in minimis quem meminit in maximis deliquisse.
Gregorius omelia XXXV. super euangelia.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia ad
Sic abstinere uel ieiunare debemus, ut non nos necessitati ieiunandi subdamus, ne iam non deuoti sed inuiti rem uoluntariam faciamus.
Prosper libro II. de uita contemplatiua.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia ae
Qui cibis abstinent et mala agunt, demones imitantur, quibus culpa adest et cibus deest.
Ysidorus super Amos prophetam.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia af
Ciborum saturitas carnis luxuriam suscitat, edacitatis uicio crescit carnis temptatio. Saturitati semper libido adiuncta est. Ac contra, ieiunio libido restringitur, ieiunio luxuria superatur.
Ysidorus II. libro solioquiorum.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia ag
Nichil sic iocundum est ut cibus bene digestus ac decoctus, nichil sic ad salutem, nichil sic sensuum acumen operatur, nichil sic egritudinem fugat, ut moderata refectio.
Sufficiencia quippe cum nutrimento et sospitate simul eciam procreat uoluptatem, exundancia uero morbum facit et molestias ingerit et egritudines generat.
Quod enim facit fames, hoc eciam facit plenitudo ciborum, magis autem peiora. Fames quippe in paucis diebus aufert hominem et liberat ex hac uita penali,
excessus uero ciborum consumit et computrescere facit corpus humanum et macerat egritudine diuturna et tunc eum morte crudeli consumit.
Crisostomus super Hebreos sermone XXIX.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia ah
Moderancia est nimium ciborum appetitum racionis imperio reuocare.
Hugo de sancto Victore.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia ai
Semper uirtuti cibus ieiunium fuit; de abstinencia quoque prodeunt caste cogitaciones, racionabiles uoluntates, salubria consilia; et per uoluntarias afflictiones
caro concupiscenciis moritur et uirtutibus spiritus innouatur.
Leo papa in sermone de ieiunio X. mensis.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia ak
Melior est racionabilis cotidiana cum moderacione refectio quam per interualla arduum longumque ieiunium. Nouit immoderata inedia non solum mentis labefactare constanciam,
sed eciam oracionum efficaciam reddere lassitudine corporis eneruatam.
Iohannes Cassianus de institutis monachorum libro V.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia al
Ipsis enim grauior est consuetudo subtracti cibi qui se escis aliis nesciunt consolari.
Cassiodorus super Psalmo CXXX.: Sicut ablactatus est.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia am
Diruptum ganea stomachum nulla sarcire res melius quam parsimonia solet.
Cassiodorus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Abstinencia an
Multis tormentum est uino carere et prima luce excitari. Non est summa felicitatis nostre in carne ponenda.
Seneca LXXV. epistola.
Fons primus
cf. Accidia o
[Back to top]
Abstinencia ao
Molestum est, inquis, carere assuetis uoluptatibus, abstinere cibo, sitire, esurire; hec primo abstinencie grauia sunt, deinde cupiditas relanguescit ipsis per se cupiditatibus fatigatis ac deficientibus;
inde morosus est stomachus, inde quibus fuit auiditas, cibus odium est, desideria ipsa moriuntur.
Seneca LXXIX. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Caro e, Caro rConiuigium c
Consuetudo c
Discrecio m, Discrecio n
Elemosina l
GULA
IEIUNIUM
Infirmitas b
Seruicium c
SOBRIETAS
TEMPERANCIA
Varia