The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Vita humana presens

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | Ubi

Vita humana presens a

Longitudinem uite huius sentiri non facit nisi spes uiuendi. Nam nichil uidetur esse celerius quam quicquid in ea iam preteritum est. Cum ergo dies iudicii uenerit, tunc sencient peccatores quoniam non sit longa omnis uita que transit.

Augustinus super Psalmum VI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens b

Si toto tempore illo uiueres ex quo Adam de paradyso emissus est nobis in hodiernum diem, certe uideres uitam tuam non fuisse diuturnam que sic auolasset. Vnius autem cuiusque uita hominis quanta est? Adde quantoslibet annos, duc longissimam senectutem: quid est? Nonne aura matutina est? Ergo longe sit dies iudicii quando erit retributio iustorum et iniustorum, tuus certe ultimus dies abesse non potest longe. Adhuc te prepara. Qualis enim exieris de hac uita, talis redderis illi uite.

Augustinus super Psalmum XXXVI.: Adhuc pusillum et non erit peccator.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens c

Longam cenam malam nemo uult habere nec ferre; longam uitam malam pene omnes uolunt habere. Vtique si grande est quod uiuimus, bonum sit ipsum grande. Quid enim uis male? Dic michi. Puto nichil in omnibus actionibus, cogitationibus, cupiditatibus. Nichil male uis; terram malam non uis, segetem malam non uis utique sed bonam. Bonam arborem uis, equum bonum, seruum bonum, amicum bonum, filium bonum, uxorem bonam. Et quid hec magna quando quidem ipsam uestem malam non uis habere sed bonam? Caligam postremo non uis habere nisi bonam, aut da michi aliquid te uelle quod malum est. Solam animam uis habere malam. Quid te offendisti? Quid de te tu ipse meruisti? Non uis esse malum nisi te solum.

Augustinus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens d

Plenitudo est et beatitudo perfecta ut cito quisque intelligat et bene uiuat. Sed si forte utrumque non potest, melius est bene uiuere quam cito intelligere. Qui enim bene uiuit meretur amplius intelligere; qui male uiuit et quod intelligit, perdet.

Augustinus de doctrina Christiana.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens e

Non est uera uita nisi ubi feliciter uiuitur, nec uera incorruptio nisi ubi salus nullo dolore corrumpitur.

Augustinus in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens f

Hec est iusticia hominis in hac uita: elemosina, ieiunia, oratio; penitencia cruciat; iusticia tranquillat; uita eterna glorificat.

Idem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens g

Vita hec est uita dubia, uita ceca, uita erumpnosa quam humores tumidant, dolores extenuant, ardores desiccant, aera morbidant, esce inflant, ieiunia macerant, ioci soluunt, tristicie consumunt, sollicitudo coartat, securitas hebetat, diuicie iactant, paupertas deicit, iuuentus extollit, senectus incuruat, infirmitas frangit, meror deprimit; et post hec omnia mors interimit, uniuersis gaudiis finem imponit; ita ut cum esse desierint, nec fuisse putentur.

Augustinus in originali tractans illud Iacobi IIII.: Que enim est uita nostra? Vapor est ad modicum parens.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens h

Vita hominum media est inter uitam angelorum et pecorum. Si uiuit homo secundum carnem, pecoribus comparatur; si uiuit secundum spiritum, angelus sociatur.

Augustinus super Iohannem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens i

Vita humana tota breuis est ab infancia usque in decrepitam senectutem. Adam si adhuc uiueret et hodie moreretur, quid illi uite longitudo profuisset?

Augustinus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens k

Tantis malis hec uita repleta est ut comparatione eius mors remedium putetur esse non pena. Nam ideo breuem illam Deus fecit ut molestie eius quia prosperitate uinci non poterant, temporis exiguitate finirentur. Denique sanctus Iob dicit: Milicia est uita hominis super terram.

Ambrosius in sermone de quadragesima.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens l

Nichil fugacius seculo rebusque seculi quas dum tenemus amittimus; et per infanciam, puericiam, iuuentutem, ac uirilem et ingrauescentem ad maturam etatem, annosque ultimos senectutis, utique septem spacia Philo uitam describit humanam, mutamur et currimus et nescientes ad mortis terminos peruenimus.

Ieronymus libro III. super Amos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens m

Et qui Dei eternitate perspecta breue et pene ad puncti instar humane uite spacium cogitauerit, ante oculos suos semper habebit interitum et erit humilis atque deiectus.

Ieronymus ad Ephesios libro II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens n

Secreto Dei consilio agitur ut eius peregrinationis tempore electorum uita turbetur. Via quippe est uita presens qua ad patriam tendimus, et id circo hic occulto iudicio frequenti perturbatione conterimur ne uiam pro patria diligamus.

Gregorius libro XXIII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens o

Solent non nulli uiatores cum amena fortasse prata in itinere conspiciunt pergendi moras innectere, et a cepti itineris rectitudine declinare, eorumque gressus tardat pulcritudo itineris dum delectat. Electis ergo suis pergentibus ad se Dominus huius mundi iter asperum facit, ne dum quisque uite presentis requie quasi uie amenitate pascitur, magis eum diu pergere quam cicius peruenire delectet, ne dum oblectatur in uia, obliuiscatur quod desiderabat in patria.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens p

Quot dies uite peragimus quasi in itinere ad locum propositum, tot passibus propinquamus. Presentem uitam quasi uiam subigendo transimus.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens q

Mala uite presentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum quod sequitur negligit. Nequaquam nos gracia in aduersitate deserit quia quod nos durius ex dispensatione percutit, eo amplius ex pietate custodit.

Gregorius libro X. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens r

Reproborum mentes id circo multa nequiter agunt quia se hic uiuere diucius arbitrantur. Iusti uero dum breuitatem uite sue considerant, elationis et immundicie culpas declinant.

Gregorius libro XIII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens s

Qui nichil habet in uita iocundius uita, is cum uirtute uitam non potest colere.

Tullius II. rethorice.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens t

Humane uite conditionem precipue primus et ultimus dies continet quia plurimum interest quibus auspiciis inchoetur et quo fine claudatur. Ideoque eum demum felicem fuisse iudicamus cui et accipere lucem prospere et reddere placide contingit. Medii temporis cursus prout fortuna gubernaculum rexit, modo aspero, modo tranquillo motu peragitur, spe semper minore dum et cupide uotis extenditur et fere sine ratione consumitur.

Valerius Maximus libro IX. de memoralibus dictis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens u

Pernauigauimus, Lucilii, uitam et quemadmodum in mari, ut ait Virgilius noster: Et terre et urbes recedunt; sic in occursu rapidissimi temporis primum puericiam abscondimus, deinde adolescenciam, deinde quicquid est illud inter iuuenem et senem medium in utriusque confinio positum, deinde senectutis optimos annos; nouissime incipit ostendi publicus finis generis humani. Scopulum illum putamus esse clementissimi; portus est aliquando petendus, nunquam recusandus.

Seneca LXXI. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens x

Nemo quam bene uiuat, sed quam diu curat, cum omnibus possit contingere ut bene uiuant, ut diu nulli.

Seneca XXII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens y

Vita non est imperfecta si honesta est. Vbicumque desines, si bene desines, tota est; sed et fortiter desinendum est. Non est res magna uiuere; omnes serui tui et animalia uiuunt.

Seneca LXXVIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens z

Quomodo fabula sic est uita; non quam diu sed quam bene acta sit refert. Nil ad rem pertinet quo loco desinas. Quocumque uoles desine, tantum bonam clausulam impone.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens ab

Dum differtur uita transcurrit. Omnia, mi Lucili, aliena sunt; tempus tantum nostrum est. In huius rei fugacis et lubrice possessionem natura nos misit.

Seneca in epistola.

Varia
Fons primus
cf. Tempus siue temporale m
[Back to top]

Vita humana presens ac

Leti dicamus: Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi. Crastinum, si adiecerit, leti recipiamus.

Seneca XII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Quidam tunc incipiunt uiuere cum desinendum est, immo quidam ante desierunt uiuere quam inciperent.

Seneca XXIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens ae

Pulchrum est consummare uitam ante mortem et expectare securum reliquam sui temporis partem.

Seneca XXXII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens af

De partibus uite omnes deliberamus; de tota nemo deliberat.

Seneca LXXII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens ag

Omnes infantes terra nuda excipit. Non te pudeat sordidius uiuere quam nasci?

Seneca in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens ah

Longa uita bonis optabilis est; optabilibus bonis fruitur bona consciencia. Malis hominibus utilissimum est cito fugere.

Seneca in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens ai

Vita humana prope uti ferrum est. Si exerceas, conteritur; si non exerceas, rubigo interficit. Homines uidemus exercendo conteri; si nichil exerceant, inhercia atque torpedo plus detrimenti faciet.

Seneca in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens ak

Hoc unum discas uitam contempnere. Nemo illam bene rexit nisi qui contempserat. Nulli potest secura uita contingere qui de producenda nimis cogitat.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens al

Sapiens cogitat semper qualis uita, non quanta sit. Non enim uiuere bonum est, sed bene uiuere.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens am

Homo uite commodatus non donatus est. Heu quam multa penitenda incurrunt uiuendo diu!

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens an

Male uiuunt qui se semper uicturos putant. Volunt homines ita preceptum esse ut uiuant, non ita uiuere ut preceptum est.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Vita humana presens ao

Non uiuit cui nichil est in mente nisi ut uiuat. Ede et bibas ut bene uiuas; non uiuas ut tantum edas et bibas.

Socrates in suis exhortationibus.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Ubi

Amor q
Auaricia ag
Caro ac, Caro ad
Conuersacio aq, Conuersacio ar, Conuersacio as
Diuicie s
Doctrina ad
Mors bg, Mors br
Perseuerancia d
Sanctitas g (1), Sanctitas g (2)
Securitas a
Spes b
Tribulatio u

Varia