Caro siue corpus
______________________________
a | b | c | d | e | g | h | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | Ubi
Caro siue corpus a
Carnis afflictio est per quam lasciue mentis seminaria castigacione discreta comprimuntur.
Augustinus de diffinicionibus.
Fons primus
[Back to top]
Caro siue corpus b
Spiritus deficit ubi caro requiescit. Vt enim caro mollibus, sic anima duris nutritur. Illam blanda refouent, hanc aspera exercent.
Augustinus super Iohannem.
Fons primus
[Back to top]
Caro siue corpus c
Quocumque pergamus, nobiscum inimicum portamus. Vinum et adolescencia duplex incendium uoluptatis.
Ieronymus in epistola.
Fontes primi
[Back to top]
Caro siue corpus d
Corporis debilitas nimia etiam uires anime frangit, mentis quoque ingenium marcescere facit. Quicquid cum modo et temperamento fit, salutare est. Optimus in omni re modus, laudabilis ubique mensura.
Ieronymus in epistola quadam.
Fons primus
cf. Infirmitas b
[Back to top]
Caro siue corpus e
Dum carnalis uita corrigitur et usque ad abstinencie atque oracionis studium a proficientibus peruenitur, quasi in altari iam caro incenditur, ut inde in conspectu omnipotentis Domini sacrificium redoleat,
unde prius culpa displicebat.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Caro siue corpus f
Nos gestamus laqueum nostrum nobiscum, circumferimus inimicum; carnem nostram loquor de peccato natam, in peccato nutritam, corruptam nimis ipsa origine, sed multo amplius praua consuetudine uiciatam.
Hinc est quod tam acriter aduersus spiritum concupiscit, quod assidue murmurat et impaciens est discipline, quod illicita suggerit, quod nec racioni obtemperat, nec ullo timore inhibetur.
Gregorius ibidem.
Fons primus
cf. Prelacio ad
[Back to top]
Caro siue corpus g
Quia iniqus carnem suam Deo preposuit, iudicante Deo agitur ut ex ea amplius in igne crucietur. Hic itaque eam relinquere non uult et tamen ab ea abstrahitur; illic eam relinquere appetit et tamen in ea
propter supplicia reseruatur.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Caro siue corpus h
Sic conditi mirabiliter sumus ut racio animam et anima possideat corpus. Ius uero anime a corporis possessione repellitur, si non prius anima a racione possidetur.
Gregorius libro I. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Caro siue corpus i
Hii frequenter maiores tribulaciones ex carne suscipiunt qui carnis uoluptatibus delectantur.
Gregorius libro XII. moralium.
Fons primus
cf. Delicie e
[Back to top]
Caro siue corpus k
Magna cura pensare debemus utrum noster spiritus impetu carnis ducatur, transitoria eternis preponere, ista mundana ad uoluptatem non ad necessitatem querere.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Caro siue corpus l
In hoc mundo cum nostris temptacionibus nascimur; et caro nobis aliquando adiutrix est in bono opere, aliquando autem seductrix in malo. Si igitur ei plus quam debemus tribuimus, hostem nutrimus;
et si necessitati eius que debemus non reddimus, ciuem necamus. Sacianda itaque est caro sed ad hoc usque ut in bono opere nobis sufficiat. Nam quisquis ei tantum tribuit ut superbiat, saciari penitus ignorat.
Ars itaque magna est saciari ne unusquisque per sacietatem carnis ad iniquitatem prorumpat turpitudinis.
Gregorius omelia VII. secunde partis Ezechielis.
Fons primus
[Back to top]
Caro siue corpus m
Iram, metum, cupiditatem et gaudium uelut quemdam animi currum bonus auriga regit, et in captiuitatem rediget omnem carnalem affectum et carnis sensum ad nutum racionis in obsequium uirtutis.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Caro siue corpus n
Cur carnem tuam preciosis rebus inpinguas et adornas quam post paucos dies uermes deuoraturi sunt in sepulcro et animam tuam bonis operibus non adornas que Deo et angelis eius presentanda est in iudicio?
Cur ergo animam tuam uilipendis et ei carnem preponis? Dominam ancillari et ancillam dominari magna abusio est.
Bernardus in sermone quodam et Hugo de claustro anime.
Fons primus
[Back to top]
Caro siue corpus o
Primum impedimentum nostrum et occupacio grauis ipsa est necessitas miseri huius corporis quod dummodo sompnum, modo cibum, modo uestem, ceteraque similia querit,
aut dubium quin frequenter impediat nos ab exercicio spirituali.
Bernardus sermone XXXIII.
Fons primus
[Back to top]
Caro siue corpus p
Corpore molli reddito et delicato necesse est et animam participari ex corporis morbo.
Crisostomus omelia XXIX. super Hebreos.
Fons primus
[Back to top]
Caro siue corpus q
De stercore et paupertate erigitur quisquis de labe corporis per Dei graciam subleuatur. In stercore uoluitur cui carnis uicia dominantur.
Cassiodorus super illud Psalmorum: Suscitans a terra inopem.
Fons primus
[Back to top]
Caro siue corpus r
Nunquam affectus noster ad desiderium eternorum perfecte accenditur, nec intellectus ad celestium contemplacionem perfecte accuitur, nisi cura carnis eciam in licitis et necessariis frequenter et
fortiter repellatur.
Richardus in libro de contemplacione.
Fonst primus
[Back to top]
Caro siue corpus s
Nichil aliud est caro cum qua tanta est societas nisi spuma caro facta, fragili decore uestita; sed erit quando erit cadauer miserum et putridum et cibus uermium.
Si diligenter consideres quid per os et nares et ceteros corporis meatus egrediatur, uilius sterquilinium nunquam uidisti. Si singulas eius miserias enumerare uelis, quam sit onerata peccatis, irretita uiciis,
pruriens concupiscentiis, occupata passionibus, polluta illusionibus, prona semper in malum et in omne uicium procliuis, plenam confusione et ignominia inuenies.
Hugo de claustro anime libro I. capitulo I.
Fons primus
cf. Consideracio f
[Back to top]
Caro siue corpus t
Attende, homo, quid fuisti ante ortum, et quid es ab ortu usque ad occasum, atque quid eris post hanc uitam. Profecto fuit quando non eras, postea de uili materia factus et in uilissimo panno inuolutus
menstruali sanguine in utero materno fuisti nutritus; tunica tua fuit pellis secundina. Sic indutus et ornatus uenisti, nec memor es quam uilis sit origo tui. Forma, fauor populi, feruor iuuenilis,
opesque subripuere tibi noscere quid sit homo. Nichil enim aliud est homo quam sperma fetidum, saccus stercorum, cibus uermium. Post hominem uermis, post uermen fetor et horror.
Sic in non hominem uertitur omnis homo. Cum fex, cum limus, cum res uilissima simus. Vnde superbimus? Ad terram terra redimus.
Ibidem.
Fontes primi
[Back to top]
Caro siue corpus u
Quodammodo exire de carne est in corpore commorantem et ultra naturam est fragili carne acculeis non sentire.
Iohannes Cassianus de institutis monachorum libro VI.
Fons primus
cf. Prelacio cn
[Back to top]
Caro siue corpus x
Fateor nos gerere corporis nostri tutelam. Non indulgendum illi sed seruiendum nego. Multis seruiet qui corpori seruit, qui pro illo nimium timet, qui ad illud omnia refert.
Honestum ei uile est cui corpus suum nimis carum est, huius nimius amor nos timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat, et contumeliis obicit. Agatur eius diligentissime cura, ita tamen ut cum exigit racio,
cum dignitas, cum fides, mittendum in igne sit. Sic gerere nos debemus non tanquam propter corpus uiuere debeamus, sed tanquam non possumus sine corpore. Corpori tantum indulgeamus quantum bone ualitudini satis est.
Seneca XV. epistola.
Fontes proximo et primi
[Back to top]
Caro siue corpus y
Maiori corporis sarcina animus eliditur et minus agilis est. Circumscribe corpus tuum et animo locum laxa; multa sequntur incommoda deditos huic cure. Bibere et sudare uita cardiaci est.
Seneca epistola XV.
Fons primus
[Back to top]
Caro siue corpus z
Maior sum et ad maiora genitus quam ut mancipium sim corporis mei. Contemptus corporis sui certa libertas est.
Seneca LXVI. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Caro siue corpus ab
Sapiens itaque multum cum meliore ac diuina sua parte uersatur cum hac querela ac fragili quantum necesse est.
LXXIX. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Caro siue corpus ac
Multa nos incommoda exagitant, quam male conueniat nobis hoc corpus. Nunc de capite, nunc de uentre, nunc de pectore aut de faucibus conquerimur; aliquando nerui nos, aliquando pedes uexant, nunc detractio,
nunc distillacio; aliquando superest sanguis, aliquando deest; hinc atque illinc temptamur. Hoc euenire solet in alieno habitantibus. Hoc enim corpus non domus sed hospicium et quidem breue hospicium quod
relinquendum ubi te grauem esse hospiti uideas.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Caro siue corpus ad
Iam qui bona pre se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione utuntur! Forme uero nitor ut rapidus est et uelox et uernalium florum mutabilitate fugacior. Quod ut si, ait Aristoteles,
Linceis oculis homines uterentur ut eorum uisus obstancia penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcipiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum uideretur? Igitur te pulchrum uideri non tua
natura sed oculorum spectancium reddit infirmitas. Sed estimate quam multis nimia corporis bona dum sciatis hoc quodcumque miramini triduane febris igniculo posse dissolui.
>
Boecius III. de consolacione.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Abstinencia anAcceptio f
Anima x, Anima y
Concupiscencia d, Concupiscencia f
Coniugium g
Consideracio f
Cor i
Delicie e
Ingenium e
Regimen d, Regimen y
Seruicium a
Spiritus sanctus p
Subiectio d
Varia