Gula
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | Ubi
Gula a
Ventris ingluuies dicit, ad esum Dominus omnia munda creauit, et qui saturari cibo respuit, quid aliud quam diuine ordinacioni contradicit?
Augustinus in libro de conflictu uiciorum.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Gula b
Non propter porcum, sed propter pomum mortem primus homo inuenit, et Esau primatum suum non propter gallinam, sed propter lenticulam perdidit. Scio enim Noe omne genus carnis, quod cibo esset usui manducare
concessum, Elyam cibo carnis refectum, Iohannem mirabili abstinencia preditum animalibus, id est locustis in escam cedentibus, non fuisse pollutum. Et scio Esau lenticule concupiscencia deceptum, et Dauid propter
aque desiderium a seipso reprehensum, et regem nostrum non de carne sed de pane temptatum.
Augustinus in glossa super illud Romanos XIIII: Noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Gula c
Male domine seruitur gule, que semper expetit, numquam expletur. Quid enim insaciabilius uentre? Hodie suscipit, cras exiget. Cum impletus fuerit, disputatur de continencia; cum digesserit, uale uirtutibus
dicitur.
Ambrosius in sermone de ieiunio.
Fons primus
[Back to top]
Gula d
Fames amica uirginitati est inimica lasciuie. Saturitas uero castitatem prodigit, nutrit illecebram.
Ambrosius in sermone de quadragesima.
Fons primus
[Back to top]
Gula e
Sit uilis et uespertinus cibus olera et legumina interdumque pisciculos pro summis ducas deliciis. Qui Christum desiderat et illo pane uescitur, non querit magno opere, quam de preciosis cibis stercus conficiat.
Ieronymus in epistola ad Paulinum.
Fons primus
[Back to top]
Gula f
Ypocrates in amphorismis docet crassa et obesa corpora, que crescendi mensuram impleuerunt, nisi cito ablacione sanguinis imminuantur, in paralisim et pessima morborum genera erumpere, et idcirco necessariam
esse dempcionem, ut rursum habeant in que possint crescere. Non enim manere in uno statu naturam corporum, sed aut crescere semper aut decrescere, non posse uiuere animal, nisi crescendo capax sit. Vnde et
Galienus uel doctissimus Galieni interpres adepta, quorum uita et ars sagina est, dicit in exhortacione medicine, nec uiuere posse diu nec sanos esse, animasque ita nimio sanguine et adipibus, quasi luto inuolutas,
nichil tenue, nichil celeste, sed semper de carnibus eructuare et uentris ingluuie cogitare.
Ieronymus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Gula g
Legimus quosdam morbo articulari et podagre humoribus laborantes, proscripcione bonorum ad simplicem mensam et pauperes cibos redactos conualuisse. Caruerant enim sollicitudine dispensande domus et epularum
largitate, que et corpus frangunt et animum.
Ieronymus in epistola ad Iouinianum.
Fons primus
[Back to top]
Gula h
Semper saturitati iuncta lasciuia est. Vicina sunt sibi uenter et genitalia pro membrorum ordine ordo uiciorum.
Ieronymus in quodam sermone.
Fons primus
cf. Libido g
[Back to top]
Gula i
Non cibus sed appetitus in uicio est. Vnde et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abiectiores non sine reatu consciencie degustamus.
Gregorius libro XXX. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Gula k
Dominante gule uicio, omne quod homines fortiter egerunt perdunt, et dum uenter non restringitur, simul cuncte uirtutes obruuntur.
Gregorius ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Gula l
Cocorum princeps muros Iherusalem deicit, quia dum uenter ingluuie tenditur, uirtutes anime per luxuriam destruuntur.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Gula m
Pene semper epulas comitatur uoluptas. Nam dum corpus in refectionis delectacione resoluitur, cor ad inane gaudium relaxatur.
Gregorius libro I. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Gula n
Non ad conflictum spiritualis agonis assurgitur, si non prius intra nosmetipsos hostis positus, gule uidelicet appetitus, edomatur; quia si non ea que nobis sunt uiciniora prosternimus, inaniter ad ea que
longius sunt impugnanda transimus. Incassum namque contra exteriores inimicos in campo bellum geritur, si intra urbis menia ciuis insidians habetur.
Gregorius libro XXX. moralium.
Fons primus
cf. Bellum m
[Back to top]
Gula o
Sepe edendi racio seruit gule, et seruire se simulat indigencie nature, cumque uenter in ingluuiem extendit, membra in luxuriam erigit.
Gregorius libro VII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Gula p
Sic uoluptas plerumque sub necessitate se palliat, ut uix eam perfectus quisque discernat. Nam dum solui debitum necessitas petit, uoluptas explere desiderium suppetit; et tanto gulam securius in preceps ruit,
quanto sub honesto nomine necessitatis explende se contegit.
Gregorius libro XXX. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Gula q
Melius est exiguo sanguine ad usum uesci, quam uentoso legumine usque ad ructum exsaturari, precipue cum et Esau non de carne sed de lente sit reprehensus, et de ligno Adam non de carne dampnatus, et Ionathas
ex gustu mellis non carnis morti iudicatus, econtra uero Helyas innoxie carnem comederit, Abraham angelos gratissime carnibus pauit, et de ipsis sua fieri sacrificia Deus preceperit.
Bernardus in apologetico.
Fons primus
[Back to top]
Gula r
Paulus Thimotheo modico uino utendum consuluit, et Dominus ipse bibit, ita ut uini potator appellatus sit, apostolis quoque bibendum dedit, insuper et ex eo sacramenta sui sanguinis edidit.
Bernardus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Gula s
Ipsa deinde qualitas rerum talis deforis apparere curatur, ut non minus aspectus quam gustus delectetur, et cum iam stomachus crebris ructibus repletum se indicet, nec dum tamen curiositas saciatur. Sed dum
oculi coloribus, palatum saporibus illiciuntur, infelix stomachus cui nec colores lucent, nec sapores demulcent, dum omnia suscipere cogitur, oppressus magis obruitur quam reficitur.
Bernardus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Gula t
Inter prandendum quantum fauces dapibus, tantum aures pascuntur rumoribus, quibus totum intentus modum nescias in edendo. Interim autem fercula ferculis apponuntur, et pro solis carnibus a quibus abstinetur,
grandia piscium corpora duplicantur.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Gula u
Gule saturitas nimia aciem mentis obtundit ingeniumque euertere facit.
Ysidorus libro I. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Gula x
Quibuslibet escis refectus uenter seminaria luxurie parit, nec preualet mens discrecionum gubernacula moderari ciborum pondere prefocata. Non enim sola crapula uini mentem inebriare consueuit, uerum eciam
cunctarum escarum nimietas uacillantem eam ac nutabundam reddit, omnique integritatis ac puritatis contemplacione dispoliat.
Iohannes Cassianus de institutis monachorum.
Fons primus
[Back to top]
Gula y
Numquam poterit ardentes concupiscencie stimulos inhibere, quisquis desideria gule refrenare nequierit. Interioris hominis castitas uirtutis huius consumacione discernitur. Numquam enim robustioribus emulis
colluctari posse confidas eum, quem in leuiore conflictu conspexeris ab inferioribus paruisque superari.
Iohannes Cassianus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Gula z
Impossibile est saturum uentrem pugnas interioris hominis experiri, nec bellis robustioribus attemptari dignum est eum, qui potest deici leuiore conflictu.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Gula ab
Quidam cum ad edendum assederint, inquieta quadam agitacione membrorum intemperanciam animi sui designant. Caput excuciunt, brachia exerunt, manus in altum expandunt, et non sine magna turpitudine quasi totum
epulum simul sint absorturi, ingentes quosdam conatus et gestus satis indecoros ostendunt. In uno loco sedentes oculis et manibus que prope et longe sunt, omnia circumcurrunt, simul panes comminuunt, uina in
calices effundunt, discos in gyrum circumducunt. Hanelant et suspirant pre angustia, ita ut existimes eos alium rugienti uentri patentiorem aditum querere, quasi angustia faucium non possit esurienti stomacho
satis sufficientem habundanciam ministrare, et uelut rex super obsessam ciuitatem assultum facturus, dubitant ubi primum expugnacionem aggrediantur, dum simul in omni parte irruptionem facere concupiscunt.
Hugo in suo claustrali.
Fons primus
[Back to top]
Gula ac
Quidam supersticiosum nimis in preparandis cibis studium adhibent, infinita decoctionum, frixurarum et condimentorum genera excogitantes, modo mollia, modo dura, modo frigida, modo calida, modo cocta, modo assa,
modo pipere, modo alleo, modo cymino, modo sale condita, secundum consuetudinem pregnancium mulierum desiderantes. Ita quod ibi desudant coquorum artes et fiunt uarie questiones: utrum fieri debeant assata uel
frixa uel elixa et tanta sollicitudine preparantur, ut deuoratis quatuor uel quinque ferculis, prima non impediunt nouissima, et cum iam stomachus crebris ructibus repletum se indicat, nondum tamen curiositas
saciatur. Isti uidentur colere uentrem tanquam Deum.
Hugo ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Gula ad
Solent diis templa construi, altaria erigi, ministri ad seruiendum ordinari, ymolari pecudes, thura concremari. Deo siquidem uentri templum est coquina, altare mensa, ministri coci, ymolate pecudes, cocte carnes,
fumus incensorum, odor saporum.
Hugo ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Gula ae
Gula est solius corporis causa, illecebrosus et auidus ciborum appetitus.
Huguccio.
Fons primus
[Back to top]
Gula af
Gula uel castrimargia est uorax edacitas, naucenti stomacho applaudens, natalibus finibus non contenta.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Gula ag
Hec pestilencia, id est gula, non uulgari humilitate contenta, profundius se porrigit in prelatos qui salmones, lucios, ceterosque pisces equipollenti generositate presignes, uariis decoctionum cruciatos
martiriis, baptizandi adulterantes officium, sacri piperis fonte baptizant, ut ex tali baptismate baptizati multiformem saporis graciam consequantur. In eadem mensa terrestre animal piperis inundacione submergitur,
piscis natat in pipere, auis eiusdem uiscositate ligatur. Dumque tot animalium genera ymo uentris ergastulantur in carcere, aquatile animal secum pedestre aeriumque genus in eodem sepulcro intumulari miratur,
quibus si detur licencia exeundi, egressui uix porte sufficit amplitudo.
Alanus libro de conplanctu nature.
Fons primus
[Back to top]
Gula ah
Quicquid auium uolitat, quicquid piscium natat, quicquid ferarum discurrit, nostris sepelitur uentribus; quere nunc cur subito moriamur, quia mortibus uiuimus.
Seneca X. rethorice.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Ventri obedientes animalium numero computamur non hominum.
Seneca LXI. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Gula ai
Multos morbos fercula multa fecerunt. Innumerabiles morbos non miraberis, cocos numera.
Seneca in epistola VII.
Fons primus
[Back to top]
Gula ak
Vna silua pluribus elefantibus sufficit, homo uero non pascitur terra et mari.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Gula al
Venter precepta non audit, poscit et appellat. Non est tamen molestus creditor; paruo contentus est si das illi quod debes, non quod potes.
Seneca XXI. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Gula am
Inicium uite hominis aqua et panis, gulosis autem non sufficiunt fructus arborum, non grana leguminum, non radices herbarum, non pisces maris, non bestie terre, non aues celi, sed queruntur pigmenta, parantur
aromata et nutriuntur altilia, capiuntur obessa, que studiose coquntur, ante cocos que laute parantur officio ministrorum. Alius contundit et colat, alius confundit et conficit, substanciam conuertit in accidens,
naturam mutat in artem, ut saturitas transeat in esuriem, reuocet ad appetitum; ad irrigandum gulam, non ad sustentandum naturam, non ad necessitatem supplendam, sed ad auiditatem explendam.
Innocencius de uilitate condicionis humane.
Fons primus
cf. Discordia q
[Back to top]
Gula an
Gula paradisum clausit, primogenitum uendidit, suspendit pistorem, decollauit Baptistam. Nabussardan, princeps coquorum, templum incendit, et Ierusalem totam euertit. Balthazar in conuiuio manum contra se
scribentem aspexit: mane, thechel, fares; et eadem nocte interfectus est a Caldeis.
Innocencius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
ABSTINENCIAAuaricia as
Conuersacio ac, Conuersacio ad, Conuersacio ae, Conuersacio af, Conuersacio ag
Delicie n
Deuocio m
Diuicie ac
EBRIETAS
GLORIA MALA
Ieiunium q
Peccatum o
SOBRIETAS
Temperancia d
Vicium b, Vicium f
Varia