The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Ira

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | az | ba | bc | bd | be | bf | bg | bh | Ubi

Ira a

Ira est, quantum me fert opinio, turbulentus appetitus auferendi ea que facilitatem actionis impediunt. Id circo plerumque non hominibus tantum sed calamo irascimur in scribendo, eumque collidimus atque frangimus, et alleatores tesseris et pictores pennicello, et cuique instrumento quilibet, ex quo difficultatem se pati arbitratur. Hac autem assiduitate irascendi fel crescere eciam medici affirmant, cremento autem fellis rursus et facile et prope nullis causis existentibus irascimur.

Augustinus in epistola ad Nebridium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira b

Sicut accetum corrumpit uas si diucius ibi fuerit, sic ira corrumpit cor si in alium diem durauerit.

Augustinus in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira c

Furor est ira breuis, que non tam ex malicie proposito, quam euentu subito contingit.

Augustinus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira d

Lites aut nullas habeatis aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium et trabem faciat de festuca et animam faciat homicidam. Sicut enim legitis: qui fratrem suum odit, homicida est. Quicumque conuicio uel maledicto uel eciam criminis obiectu aliquem leserit, meminerit satisfactione quam cicius curare quod fecit, et ille qui lesus est sine decepcione dimittere. Si autem se inuicem leserint, inuicem sibi debita relaxare debebunt propter oraciones nostras quas utique quanto crebriores habetis, tanto saniores habere debetis.

Augustinus de uita et regula clericorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira e

Melior est autem qui quamuis ira sepe temptetur tamen impetrare festinat ut sibi dimittat cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam qui tardius irascitur et ad ueniam petendam tardius inclinatur; qui autem numquam uult petere ueniam aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio eciam si inde non proiciatur.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
cf. Ira ai
[Back to top]

Ira f

Ira fratres si fuerit inueterata iam odium est. Ira turbat oculum, odium extinguit; ira festuca, odium trabes est.

Augustinus super Psalmum LIIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira g

Iram fratris tunc tu portabis, cum tu aduersus eum non irasceris ut rursum eo tempore quo te ira preoccupauerit, ille te lenitate et tranquillitate supportet.

Augustinus de uerbis apostoli.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira h

Nulli irascenti ira sua uidetur esse iniusta. Ira enim inueterascens ita fit odium, dum quasi iusti doloris admixta dulcedo diucius eam in uase detinet, donec totum accescat uasque corrumpat.

Augustinus ad Diascorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira i

(Ira i in manuscriptis abest.)

Ira k

Resiste ire si potes, cede si non potes. Si preuenerit et preoccupauerit mentem tuam iracundia et ascenderit in te, non relinquas locum tuum; locus tuus paciencia est.

Ambrosius de officiis libro primo.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira l

Non mediocre est mitigare iracundiam, non inferius quam omnino non commoueri. Hoc nostrum est, nature illud.

Ambrosius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira m

Irascimini ubi est culpa cui irasci debeatis. Non potest enim fieri ut non rerum indignitate moueamur; alioquin non uirtus sed lenitudo et remissio iudicatur.

Ambrosius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira n

Qui sibi irascitur quia cito motus est, desinit irasci alteri; qui autem uult iram suam probare iustam, plus inflammatur et cito in culpam cadit.

Ambrosius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira o

Est ut passio grauissima culpa consciencie quam racio emollit et comprimit. Emolliri enim potest, eradicari non potest, quoniam animus, qui est racionis capax, non est suarum passionum dominus sed repressor. Neque enim fieri potest ut facilis ad iracundiam non irascatur, sed ut racione se temperet, indignacionem cohibeat, a puniendo se reuocet, sicut et propheta nos docet dicens: Irascimini et nolite peccare. Concessit quod nature est; negauit quod culpe est.

Ambrosius de Iacob et uita beata libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira p

Non iram imperat sed indulget nature, quam homo preuenire non potest, mitigare potest. Ergo etsi irascimur affectus noster motum recipiat secundum naturam, non peccatum preter naturam.

Ambrosius ad Versellensem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira q

Preclarum est motum temperare consilio nec minoris uirtutis dicitur cohibere iracundiam indignacionemque compescere quam omnino non irasci, cum plerumque illud leuius, istud fortius estimetur.

Ambrosius super Lucam libro V.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira r

Incentiuum ad male operandum aut iracundia aut cupiditas esse consueuit.

Ambrosius libro de paradiso.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira s

Est ira que iusticiam Dei non operatur, et furori proxima, mentis sue impotem facit intantum ut labia tremant, dentes concrepant, uultus pallore mutetur. Recteque illud laudatur arcecharentini, qui cum uillico suo iratus, iam te, inquit, occiderem nisi iratus essem.

Ieronymus super Ioelem prophetam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira t

Quid iracundo furor suus confert, quem seuissimis exagitatum stimulis consciencie, ita ab omni consilio ac mente deturbat, ut dum irascitur insanire credatur?

Ieronymus ad Demetriadem uirginem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira u

Per iram sapiencia perditur, ut quid quo ue ordine agendum sit nesciatur.

Gregorius libro V. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira x

Aliquando ira perturbato animo quasi ex iudicio silencium dicit, ut que se foris per linguam non exprimit, intus deterius ignescit, ut iratus quisque collocucionem suam proximo subtrahat, et nichil dicendo quam sit aduersus dicat.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira y

Plerumque per silencium clausa ira intra mentem uehemencius estuat, et clamosas tacita uoces format. Verba sibi quibus exasperetur obicit, et quasi in cause examine posita durius exasperata respondet.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira z

Quanta sit iracundie culpa pensare possumus, per quam paciencia perditur, ut quid quoue ordine sit agendum omnino nesciatur, quia nimirum intelligencie lucem ita subtrahit, cum mentem permouendo confundit.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira ab

Per iram iusticia relinquitur, quia dum perturbata mens iudicium sine racione exasperat, omne quod furor suggerit rectum putat. Per iram gracia uite socialis amittitur, quia qui se ex humana racione non temperat, necesse est ut bestialiter uiuat. Per iram mansuetudo amittitur, per iram concordia rumpitur, per iram lux ueritatis amittitur, quia cum menti iracundia confusionis tenebras incutit, huic Deus radium sue cognicionis abscondit.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira ac

Per iram Spiritus Sancti splendor excutitur, qui super humilem et quietum requiescere dicitur, quia cum ira quietem menti subtrahit, suam Sancto Spiritui habitacionem claudit, cuius recessione animus uacuus ad apertam morum insaniam ducitur, et usque ad superficiem ab intimo cogitacionum fundamento dissipatur.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Plus semper ira in uindicta exigit, quam iniuria accipit. Ira cum delinquencium culpas insequitur, non debet menti quasi domina preire, sed post racionis tergum quasi ancilla famulari.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira ae

Quociens ira animum inuadit, mentem edoma, uince te ipsum; differ tempus furoris. Cum tranquilla mens fuerit, fac quod placet.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira af

Nam ire sue stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se prepedit, facies ignescit, exasperantur oculi et nequaquam recognoscuntur noti. Ore quidem clamorem format, sed intus quid loquatur ignorat. In quo itaque iste ab arrepticiis longe est, qui actionis sue conscius non est.

Gregorius libro V. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira ag

Aliquando iracundus manus non exerit, sed in maledictionis iaculum linguam uertit; fratris namque interitum precibus exposcit, et hoc Deum perpetrare expetit.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira ah

Alia est ira quam impaciencia excitat, alia quam zelus format; illa ex uicio, hec ex uirtute generatur. Ira per uicium oculum mentis excecat, ira autem per zelum turbat. Si nobis et proximis delinquentibus irascimur, non peccamus; si enim sic proximos ut nos amare precipimur, restat ut sic eorum erroribus sicut nostris uiciis irascamur.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira ai

Melior est qui quamuis ira sepe temptatur, tamen ueniam impetrare festinat, quam qui tardius irascitur et ad ueniam petendam tardius inclinatur. Qui autem numquam ueniam petit aut non ex animo petit sine causa est in monasterio, eciam si inde non proiciatur.

Gregorius in registro.

Varia
Fons primus
cf. Ira e
[Back to top]

Ira ak

Menti furore ebrie omne quod rectum dicitur peruersum uidetur.

Gregorius super Ezechielem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira al

Non irasci ubi irascendum est, nolle emendare peccatum est. Plus uero irasci quam irascendum sit, peccatum peccato addere est.

Bernardus in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira am

Si non potes iram uitare, tempera; si non potes furorem cauere, cohibe. Tene silencium paciencie, tacendo cicius uincis.

Ysidorus libro I. soliloquiorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira an

Non commoueri malum est, sed irracionabiliter nulloque negocio iusto flagitante commoueri.

Crisostomus de laudibus Pauli omelia VI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira ao

Non dolere quia peccaueris, magis indignari atque irasci facit Deum, quam illud ipsum quod ante peccaueras.

Crisostomus super Mattheum omelia XXIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira ap

Coherceri omnino nequit animus praua semel uoluntate uiciatus, quia zelus sapere nescit et ira consilium non habet.

Crisostomus super secundum capitulum Matthei.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Ira aq

Reges siquidem cum ex aliis causis irascuntur cito placantur; illa autem ira eorum est inextinguibilis quam regni zelus accendit.

Crisostomus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira ar

Nam si ira non fuerit, nec doctrina proficit, nec iudicia stant, nec crimina compescuntur. Itaque qui cum causa non irascitur peccat. Paciencia enim irracionabilis uicia seminat, negligenciam nutrit, et non solum malos sed eciam bonos ad malum inuitat.

Crisostomus super illud Matthei V: Qui irascitur fratri suo.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira as

Qui cum causa irascitur, non fratri irascitur sed uicio; qui uero irascitur fratri respiciendo ad nature communionem uel fidei unitatem, reus erit iudicio.

Rabanus ibidem.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Ira at

Hec est natura ire, ut dilata languescat et pereat, prolata uero magis et magis confragret.

Beda super parabolam libro II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira au

Melior est qui uincit iram, quam qui capit ciuitatem.

Cassiodorus super illud Psalmi: Irascimini et nolite peccare.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira ax

Vbi est feruida uindicta non est temperata iusticia.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira ay

Motum siquidem animi feruidum propter humanam fragilitatem in potestate habere non possumus, suffragante tamen gracia Dei, racione disciplinabili continemus. Nam si irascamur nec Domini consideracione refrenemur, sed a uoto nostro impediamur aliquo necessitatis abiectu, tunc utique constat nos facti crimen portare, eciam si non possumus quod uolebamus efficere.

Crisostomus super Mattheum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira az

Ira est subita animi tempestas, que dum inordinate se concutit, cor hominis ad insaniam pertrahit.

Hugo.

Varia
Fons primus
[Back to top]

______________________________

Nam ab iratis si perspicue pax et beniuolencia appetitur, non modo ea inuenitur sed augetur odium atque inflammatur.

Tullius in prologo rhetorice.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira ba

Crudelitatis horridus habitus, truculenta species, uiolenti spiritus, uox terribilis, cui silencium donare crementum est addicere. Et enim quem modum sibi ipsa statuet, si non suggillacionis quidem frenis fuerit reuocata?

Valerius Maximus libro VIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira bc

Immodica ira gignit insaniam. Hic exardescit affectus ex amore quam ex odio nascitur, non minus inter seria quam inter lusus et iocos, nec interest ex qua magna causa nascatur, sed in qualem perueniat animum. Sic ignis non refert quam magnus sed quo incidat. Ingentis ire exitus furor est, et ideo ira uitanda est, non immoderacionis causa sed sanitatis.

Seneca libro de ira.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira bd

Nichil inter insanum et iratum est, nisi unus dies; alter semper insanit, alter semper irascitur.

Seneca.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira be

Iracundia infelicitas geminatur. Iracundus cum irasci desierit, tunc irascitur sibi. Respicere nil consueuit iracundia.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira bf

Quo minus presseris iram, hoc ab ira magis premeris. Tunc enim incipimus aliis irasci cum nobis desinimus. Finis namque ire inicium est penitencie.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira bg

Ad bonum uirum cito moritur iracundia; breue amans est ipsa memoria iracundie. Fulmen est ubi cum potestate habitat iracundia. Grauissima est probi hominis iracundia; grauis tamen pena est quem post facti penitet.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ira bh

In amore semper mendax iracundia est. Iratum breuiter uites, inimicum diu. Iracundiam qui uincit hostem superat maximum. Iratus eciam facinus consilium putat. Si quis irascitur ab alio, penas a se exigit.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Consideracio u
Conuicium c, Conuicium f, Conuicium h
Correctio d, Correctio al, Correctio ax, Correctio bk, Correctio cp
Crudelitas c (1), Crudelitas c (2)
Deus x
Discordia h
Ieiunium ai
Malicia l
Mansuetudo g
Misericordia c
Mors ck
Odium c, Odium d, Odium e, Odium f
Paciencia au
Suspicio e
Venia i, Venia q
Vicium c

Varia