Paupertas
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | Ubi
Paupertas a
Non tibi displiceat paupertas tua; nichil ea potes dicius inuenire. Vis cognoscere quam locuplex sit? Celum emit quibus thesauris conferri possit quod paupertati uidemus indultum? Vt ad regnum celorum ueniret,
diues possessione sua obtinere non potuit; nunc obtinet ut contemptu perueniat.
Augustinus de uerbis apostoli sermone XXVIII.
Fontes primi
[Back to top]
Paupertas b
Bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare. Melius est pro intentione sequendi Dominum insimul donare et absolutum sollicitudine egere cum Christo.
Augustinus de ecclesiasticis dogmatibus.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Paupertas c
Omnis philosophie magistra nobis est inopia. Non ita laudamus Ioseph cum frumentum distribuebat, sicut cum carcerem habitabat.
Augustinus super Psalmum LXXVI.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas d
Hii sunt pauperes spiritu qui quando faciunt aliquid boni, Deum laudant; quando aliquid mali, se accusant.
Augustinus de uerbis Domini.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas e
Fecundus est ager pauperum; cito reddit donantibus fructum. Via celi est pauper per quem uenitur ad Patrem; incipe erogare, si non uis errare.
Augustinus de uerbis Domini.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas f
Pauper Dei est in animo, non in sacculo.
Augustinus super Psalmum CXXXI.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas g
Nichil grauius quam ut fratres nostros pauperiores superbo oculo despiciamus, conformes nobis intolerabili repellamus fastidio, nostra indignos gracia iudicantes quia sunt inopes cum paupertas facilius Deo quam
thesaurus acceptior.
Ambrosius super illud Psalmorum: Increpasti superbos.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas h
Ob hoc maxime amanda est paupertas quia a quo amaris ostendit. Quippe non habet adulationem comitem sibi parcentem fortunam hominis et non personam amantem.
Ieronymus in quadam epistola.
Fons primus
cf. Paupertas ae
[Back to top]
Paupertas i
Difficilius arrogancia quam auro et gemmis caremus. Hiis enim abiectis interdum gloriosis sordibus tumemus, et uenerabilem paupertatem populari aure offerimus. Plus enim est animum deposuisse quam cultum.
Ieronymus in epistola CXV.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas k
Non absque amictu lineo incedere, sed precium uestium linearum non habere laudabile est. Modica esca in hamo ponitur ut matronarum in eo sacculi protrahantur: sic bestie, sic aues, sic capiuntur et pisces.
Ieronymus in epistola ad Nepocianum.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas l
Natus in paupere domo et in tugurio rusticano qui uix milio et pane crebrario rugientem saciare uentrem poteram, nunc similam et mella fastidio.
Ieronymus ad Nepocianum.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas m
Paupertas in inopia mentis est, non in quantitate possessionis. Nam cui cum paupertate bene conuenit, diues est.
Gregorius super Ezechielem omelia VI. secunde partis.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas n
Cum quosdam pauperes aliqua reprehensibilia perpetrare conspicitis, nolite despicere quia fortasse quos superfluitas tenuissime prauitatis inquinat, caminus paupertatis curat.
Gregorius in omelia: Homo quidam erat diues.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas o
Offerenda est eis consolatio quos caminus paupertatis excoquit, atque illis inferendus est timor quos consolatio glorie temporalis extollit.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas p
Paupertas est manuductrix quedam in uia que ducit ad celum: unctio athletica, exercitatio quedam magna et admirabilis, portus tranquillus. Nichil opulencius eo qui paupertatem sponte diligit et cum alacritate
suscipit.
Crisostomus sermone XVIII. super Hebreos.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas q
Semper diues est Christiana paupertas, nec pauet in isto mundo indigencia laborare cui donatum est in omnium rerum Domino omnia possidere. Operantibus ergo que bona sunt non omnino metuendum ne eis desit facultas
operandi, cum et in duobus minutis euangelice illius uidue sit laudata deuotio, et pro calice aque frigide premium habeat gratuita largitio. Ex affectibus enim piorum benignitatis mensura taxatur, et nunquam eum
miserandi efficacia deserit in quo misericordia ipsa non deficit.
Leo papa sermone IIII. de quadragesima.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Paupertas r
Paupertatis sunt tres species. Sunt enim quidam qui rebus temporalibus egent sed inuiti, et hec uocari egestas solet. Egent enim rebus et egent bona uoluntate qua dicius nichil esse potest. Sunt alii qui rebus
habundant, sunt tamen pauperes spiritu, et hec est aurea paupertas quia licet affluant diuicie, corda tamen nolunt apponere. Tercia est mediocritas quam philosophi uocant frugalitatem que est paupertas uoluntaria.
Hugo de claustro anime libro I. capitulo IX.
Fontes primi
[Back to top]
Paupertas s
Sunt enim quidam qui de seculo ueniunt ad religionem quorum paupertas, beato Augustino testante, talis erat quod quando foris erant, necessaria inuenire non poterant. Quorum cellario non hereditas, non
patrimonium, sed manuum labor annonam prebebat, et si manus cessaret, panis deficeret; et in ecclesia honorari uolunt qui in sua domo non nisi contemptibiles esse poterant.
Hugo ibidem.
Fontes primi
[Back to top]
Paupertas t
Pauperes Dei sunt qui mundana superbia derelicta humilitati se per omnia tradiderunt. Nam et si pauper superbiat, non est Dei pauper; et si locuplex humilitatem diligat, non est seculi diues. Voluntates enim
talium sunt inspiciende, non nomina.
Cassiodorus super Psalmum LXXI.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas u
Videamus quam sit ista gloriosa paupertas, quam felix probetur inopia, que Dominum et tacita laudat, et de paciencie sue uirtute concelebrat. Mutus est, si psallat superbus; pauper et inops laudant Dominum eciam
cum uidentur habere silencium.
Cassiodorus super illud Psalmorum: Laudabunt Dominum.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas x
Pauperes Christi sunt qui non solum pro suis malis, uerum eciam pro tocius calamitatibus mundi intercedere comprobantur. Egent in hoc seculo, sed sunt locupletes Deo, uiciis uacui sed uirtutibus pleni, despecti
hominibus sed acceptabiles Deo.
Cassiodorus super Psalmum CI.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas y
O miserabilis conditio mendicantis! Et si petit, pudore confunditur; et si non petit, egestate consumitur, sed ut mendicet necessitate compellitur. Deum causatur iniqum quod non recte diuidit; proximum criminatur
malignum quod non plene subueniat, indignatur, murmurat, imprecatur. Vnde Salomon: Melius est mori quam indigere. Eciam proximo suo pauper odiosus erit. Fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici procul
recesserunt ab eo.
Innocencius de uilitate conditionis humane.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas z
Non sibi felix pauper esset nisi felices cecidisse uideret. Honesta res est leta paupertas, illa uero non est paupertas, si leta est. Cui cum paupertate bene conuenit, diues est. Non qui pauperum habet, sed qui
plus cupit, pauper est.
Seneca epistola X.
Fontes primi
[Back to top]
Paupertas ab
Non enim iocunda res est aqua et polenta aut frustrum ordeacei panis, sed summa uoluptas est ex hiis capere uoluptatem, et ad id se deduxisse quod eripere nulla fortune iniquitas possit.
Seneca epistola II.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas ac
Facile est pascere paucos uentres et bene institutos et nichil aliud desiderantes quam impleri. Paruo fames constat, magno fastidium. Paupertas contenta est desideriis instantibus satisfacere.
Seneca epistola XVII.
Fons primus
Fons primus 1550 edition
[Back to top]
Paupertas ad
Cum periculosum aliquid conclamandum est, quomodo exeat non quid efferat querit; aut si nauigandum est, non strepunt portus nec unius comitatu inquieta sunt litora. Non circumstat illum turba seruorum ad quos
pascendos transmarinarum regionum est optanda fertilitas.
Seneca epistola XIIII.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas ae
Ob hoc unum amanda est paupertas quod a quibus ameris ostendit.
Seneca epistola XX.
Fons primus
Fons primus 1550 edition
[Back to top]
Paupertas af
Panem et aquam natura desiderat. Nemo ad hec pauper est intra que quisquis desiderium suum clausit cum ipso Ioue de felicitate contendat.
Seneca epistola XXV.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas ag
Nec paupertas tibi immunda sit, nec parsimonia sordida, nec simplicitas neglecta, nec lenitas languida; et si res tibi exigue sint, non sint tamen anguste; nec tua defleas, nec aliena mireris.
Seneca de quattuor uirtutibus.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas ah
Ne imparatos fortuna nos deprehendat, fiat nobis paupertas familiaris. Securius diuites erimus, si experti fuerimus quam non sit graue pauperes esse. Ad paupertatem sua sponte descendere, preoccupare est tela
fortune.
Seneca epistola XIX.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas ai
Quod diuiciis non potes scire, paupertate scies; illa ueros certosque retinebit amicos, discedit quis non te sed tua sequebatur. O quando ille dies ueniet quo nemo in honorem tuum menciatur!
Seneca epistola XX.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas ak
Redige te ad parua ex quibus cadere non possis. Inest paupertati sine qua nichil est iocundum securitas.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas al
Quis est pauper? Qui sibi uidetur pauper. Qui paupertatem timet timendus est. Scire uti paupertate maxima felicitas est.
Seneca de moribus.
Fontes primi
[Back to top]
Paupertas am
Multis ad philosophandum obstitere diuicie; paupertas autem expedita secura est. Aut ergo pauper sis aut pauperi similis, si animo uacare uis.
Seneca epistola XVII.
Fons primus
cf. Philosophia s
[Back to top]
Paupertas an
Nudum latro dimisit; eciam in obsessa uia pauperi pax est.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas ao
Paupertas michi grauis est, immo tu paupertati. Non est in paupertate uicium sed in paupere. Pauper es quia pauper tibi uideris. Nichil deest auibus; peccora in diem uiuunt; feris in alimentis sollicitudo
sufficit. Accepit ille grandem pecuniam, ergo et superbiam.
Seneca de remediis fortuitorum.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas ap
Solum hoc incommodum paupertas patitur quod non possit egentibus subuenire.
Philosophus.
Fons primus
[Back to top]
Paupertas aq
Hermogenes cum senem nudum uideret interrogauit eum utrum tunicam an uerecundiam non haberet. Ille respondit: fortunam.
[auctor non nominatus]
Fontes primi
[Back to top]
Paupertas ar
Humile tugurium uirtutes recipit. Angustus locus magnarum uirtutum turbam capit. Dyogenes enim cum torqueretur in dolio, se domum uolubilem habere iocabatur, et se cum temporibus immutantem. Frigore enim os
dolii uertebat in meridiem, estate ad septemtrionem et ubicumque sol se inclinauerat, Dyogenis simul pretorium diuertebatur.
Valerius Maximus.
Fontes primi
[Back to top]
Ubi
Christus nConsolatio e
Contemptus l, Contemptus m
Cupiditas m
DIUICIE
Elemosina n, Elemosina o, Elemosina p, Elemosina r, Elemosina ai
Ipocrisis bc
Liberalitas p
Martyrium i, Martyrium k
Paciencia ae
Perfectio p, Perfectio q
Philosophia s
Predicatio au
Religio l, Religio m
Relinquere h, Relinquere q, Relinquere r, Relinquere t, Relinquere ac
Salus c
Superbia h, Superbia an
SUPERFLUITAS
Virtus ag, Virtus ah, Virtus ai
Varia